CLXIII, 31


CLXIII
Núm. 31.

Notum sit omnibus quoniam ego Calvetus vendo tibi Raimundo comiti barchinonensi aragonensium principimedietatem ipsius operatorii simul cum ipsius cortallisibi aderenti quod habeo in suburbio Barchinone in ipsa platea de ipso mercato quam tu comes jamdicte comparasti et conquisisti in Barchinona ad orientalem partem ante portam castri veteris. Et sicut predictum operatorium cum jamdicto cortallocontinetur et habetur et suis notis afrontationibus ambitur et terminatur sic vendo jam predictam medietatem tibi propter L morabetinos ajadinos et lupinos quos de te inde accepi. Et de meo jure et potestate eam trado in tuum jus et dominium ad omne velle tuum inde perficiendum in perpetuum .... aliquid conquirere poterit habeas hoc totum in ipsis aliis meis mansionibusque intus sunt in mea scilicet medietate quam habeo vel habere debeo intus in ipsis mansionibus et in predicto operatorio sive cortallo sicut melius meam medietatem in omnibus ibi habere debeo. - Sig+num Calveti qui .... - Sig+num Arnalli de Lercio. - Sig+num Arnalli de Rased. - Sig+num Bernardi Bovis. - Sig+num Guillelmi Catalanni ....