CXLIX
Núm. 15.
Ego Raimundus Berengarii comes Barchinone scio et in veritate cognosco quod ego debeo tibi Guillelmo Letericoet tuis et illis qui mandato tuo quisierint VI milia et DCC morabetinos de Barbaroja legalis et boni ponderis quos in integrum et sine tuo tuorumque enganno tibi Guillelmo Leterico vel mandatario tuo persolvam ad tuam tuorumque noticiam et voluntatem. Quousque quo factum habeam dono inde vobis et vestris X hostaticos tenedors qui sub potestate vestra in Montepessulano hostaticum teneant de quo aliquo modo non exeant sine vestri vestrorumque licentia. Unusquisque hostaticorum teneatur tibi Guillelmo Leterico et tuis in solidum de toto predicto avero. Isti vero sunt hostaticiet tenedors scilicet Arnaldus de Lers Raimundus de Vilademurs Willelmus de Castello-vetulo Berengarius de CanetoBernardus de Corsavins Willelmus de Castro-novoBerengarius Bertrandi Raimundus de Molnels Raimundus de Bassellis Bernardus de Molnels. Ego vero predictus Arnaldus de Lers cognosco et scio me hostaticum et tenedor esse de toto prescripto avero tibi Guillelmo Leterico et tuis: et ideo bona fide et sine dolo cum hac carta convenio atque promitto tibi Guillelmo Leterico et tuis quod dominus meus Raimundus Berengarii comes Barchinone totum prescriptum avenim tibi Guillelmo Leterico vel tuis persolvat ad tuam tuorumque noticiam sine tuo tuorumque enganno sicut prescriptum est: quod nisi fecerit ego Arnaldus de Lers persolvam tibi Guillelmo Leterico vel tuis in integrum totum scriptum averum ad tuam tuorumque noticiam sine tuo enganno et mitto me in tuum hostaticum in Montepessulano sub tua tuorumque potestate et de tua tuorumque potestate non exeam sine tua tuorumque licentiaquousque totum scriptum averum tibi Guillelmo Leterico vel tuis sit persolutum in integrum: et totum hoc sicut prescriptum est tenebo et observabo ego Arnaldus Lerc si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque noticiam et voluntatem. Et ego Raimundus de Villa de Murs promitto et convenio tibi Guillelmo Leterico et tuis per me ipsum et me mitto inde in tuam tuorumque potestatem quod sicut Arnaldus de Lers per se totum hoc convenit et promissit et scriptum est ita tenebo et observabo per me si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque noticiam et voluntatem. Et ego Guillelmus de Castello-veteris sicut Arnaldus de Lers et Raimundus de Villa de Murs convenerunt per se ita convenio ego per me et mitto me inde in tuam tuorumque potestatem sic Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque noticiam in solidum. Et ego Berengarius de Canetoper me convenio et promitto totum hoc attendere sicut prescripti juraverunt per se et mitto me inde in tuam potestatem ad tuam tuorumque noticiam in solidum si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia. Et ego Bernardus de Corsavins id idem similiter juro. Et ego Guillelmus de Castello-novo id idem similiter juro. Et ego Berengarius Bertrandi id idem similiter juro. Et ego Raimundus de Molnels id idem similiter juro. Et ego Raienbaldus de Basellis id idem similiter juro. Et ego Bernardus de Molnels id idem similiter juro. Manlevatores sunt quisque in solidum de predictis hostaticis et tenedorsper sacramentum Ermengaudus de Leucata Willielmusde Pictavis Petrus Raimundi de Narbona Raimundus de Salis Petrus de Fenolleto Willelmus de CastelloRosillon et Guillelmus de Durban per fidem plevidam. Et Ermengardis vicecomitissa Narbone similiter in solidum manlevatrix et recepit inde Guillelmum Letericum et suos in Dei fidem et suam. Et similiter de toto sunt manlevatoresper sacramentum Ermengavus de Melgorio el Guillelmus de Arciacio. Petrus Seguerii Biterris et Guillelmus de Montepessulano et Trencavellus sunt de toto hoc manlevatores per fides suas plevidas. Et sit manifestum quod Guillelmus Raimundi Senescalci manlevavit de prioribus X tenedors los V priores ita quod si aliquis eorum moreretur vel mentiretur quod ipse restauraret adeo bonum ad noticiam Guillelmi Leterici vel daret D morabetinos Guillelmo Leterico et suis. et de hoc accepit Guillelmum Letericum in Dei fidem et suam. Et istos D morabetinos juravit Petrus vetus de Arciacio et Arnaldus de Cerveria et alios D morabetinoseodem pacto juravit Guiraldus de Marimon Guillelmo Leterico et suis et ita quod de Montepessulano non exiret donec istos D morabetinos habuisset persolutos et vel inde fuisset manlevatus.
Et ex alia parte Guillelmus de Alestoconvenit Guillelmo Leterico et suis M morabetinos eodem pacto: et ita sunt duo milia morabetinos inter Guillelmum Raimundi Senescale et Guiraldum de Marimon et Guillelmum de Alesto si aliquis predictorum priorum V militum moreretur vel mentiretur. Et comes est prolongatus de isto avero prescripto usque ad festum sancti Andree in tali pacto quod si aportaretur ei averum de rege Anglico vel de Hispania vel undecumque ei eveniret Guillelmus Leterici debet esse paccatus prior ante omnia alia debita et negocia que comes habeat vel habuerit illo tempore: et totum hoc convenit sicut scriptum est comes Guillelmo Leterico. Et si interim in terra hoc terminum vel post ea aliquis de predictis tenedors redierit ad Montepessulanum vel hinc inde debent remanere in potestate Guillelmi Leterici per sacramentum. Et de toto hoc comes recepit Guillelmum Letericum in Dei fidem et suam et in osculo fidei(Cancelada).