IX, perg 42, 19 enero 1134

IX
Perg. N° 42. 19 ene. 1134
Anno incarnationis dominice MCXXXVII (1137 !). Ego Raimundus Berengarii Dei gratia comes Barchinonensium Bisuldunensium Ceritanensium et marchio recognoscens ecclesiam Sancti Johannis Rivipollensis juris esse beati Petri et juxta privilegia romanorum Pontificum in ordine chanonicali in perpetuum collocatam statui tante justicie fidem servare et romanis preceptis aurem obedientie dare ratum habens et confirmans quod erga pastorem et gregem presentes et successuros privilegiorum auctoritates kanonice definiunt de pace et securitate illorum. Sane recolendum novi quod digne memorie pater meus Raimundus Berengarii eandem justiciam clericis qui expulsi fuerant observaverit quam Paschalis episcopus literis et judicio ratam judicaverit. Per presentis igitur formam scripture laudo illorum auctenticas voces promittens et definiens quod nec 
presenti abbati Prtro et subditis nec futuris in abbatiam rectoribus quolibet modo causa vel ingenio imparem ecclesiam aut bona ad ipsam pertinentia adjutor et defensor eorum in omnibus semper fide recta permanens quicumque eis auferre ecclesiam et ordinem kanonicum evertere voluerit. Ad noticiam presentium et futurorum volo perveniat quod feci consensu et voluntate archiepiscopi Ollegarii et ordinatione presulum vicinorum Raimundi ausonensis et Berengarii gerundensis quod deprecor et volo hujus rei esse testes laudatores et confirmatores ymmo ex toto defensores. Quecumque vero persona magna vel parva potens aut impotens frangere aut inquietare statum hujus mee definitionis voluerit in triplo componat et in antea nulli in perpetuum violari liceat. Factum est hoc XIIII kalendas februarii anno XXVII regni regis LeudoviciUdalgarius elennenssis episcopus. Poncii elenensis archidiaconi. Raimundus Dei gratia ausonensis episcopus. Gaucefredi Dechaus. Berengarius Dei gratia gerundensis episcopus. Berengarius gerundensis archidiaconus. Gaucefredus bisullunensis archilevita. Sig+num Raimundi comes. 
Sig+num Reamballi. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Berengarii de Lere. Sig+num Raimundi de Torreies. Sig+num Dalmacii de Petra Taiata. Sig+num Raimundi Bernardi de Guardia. Sig+num Geraldi Ugonis. Sig+num Arnalli de Lere. Sig+num Petri de Cervera. 
Sig+num Guillelmi Raimundi de Malats. Sig+num Gaucerandi de Sales. Sig+num Bernardi Johanis. Guillelmus presbiter qui hoc scripsit sub die et anno quo supra.