XIII
Perg. N° 31. 23 abr. 1134.
Omnibus hominibus sit manifestum qualiter ego Bernardus Raimundi vocitatus de Mazaneto et filius meus Berengarius ob peccatorum nostrorum veniam impetrandam et vitam eternam consequendam damus et offerimus domino Deo et milicie templi Iherosolimitani nostram medietalem ipsarum domorum cum muro et turribus et curtello et puteo: et sunt ipse domus cum muro et turribus in muris civitatis Barchinone ad occidentalem plagam ipsas scilicet quas vocant de Galifa prope chastrum de Regomir. Advenere quoque nobis Bernardo Raimundi per vocem uxoris mee et filio meo Berengario et fratribus suis per vocem matris sue et parentum suorum vel aliis quibuslibet modis. Terminatur autem ab oriente in muro et domibus Guidonis de Moravid et in androna a meridie et occasu extra murum in alodio Arnalli Petri militis a circio in turre et in ipso ferragenaleto (nota Moncho 2) de Burgesa femina et in ipso calle. Quantum a predictis terminis concluditur et terminatur et nos ibi habemus et habere debemus omnibus vocibus et modis sic damus et offerimus domino Deo et predicte milicie templi Iherosolimitani et militibus ibi militantibus presentibus et futuris medietatem nostram et totum nostrum directum et vocem predictarum domorum et turrium cum muro et curtello et puteo cum solis et suprapositis guttis stillicidiis foveis januis hostiis et cloacis et cum ingressibus et earum egressibus integriter ut melius dici vel intelligi potest ac de nostro jure in eorum jus et dominium tradimus ad suum proprium pienissimum alodium solide et libere ac quiete possidendum semper ad eorum voluntatem. Si qua vero utriusque ordinis vel sexus persona contra hanc nostre donationis scripturam ad irrumpendum venerit iram Dei quem offendit et anathema incurrat donec ut sacrilegus emendet et insuper hec nostra donationis pagina perhenniter maneat firma. Que est acta VIIII kalendas maii anno XXVl regni Leduisi regis et ab incarnatione dominica millesimo CXXXllII (1134). Sig+num Bernardi Raimundi. Sig+num Berengarii. Sig+num Bernardi. Sig+num Petri nos qui hanc donationem fecimus laudamus firmamus et testes firmare rogamus. Sig+num Olivarii de Palacio. Sig+num Petri de Sancto Laurentio. Geralle presbiter.
Nota Moncho 2: ferragenaleto: freginal, friginal.
Lo PAPA de Roma parle chapurriau,Queretes, Cretas, Matarraña, papa, Roma, chapurriau, Omella, Juan José Omella, gen de puñetes
-
histories de la historia página verificada y desarrollada per lo Grupo Café https://www.heraldo.es/noticias/aragon/el_municipio_cerollera_...
-
La Corona de Aragón: manipulación, mito e historia, José Luis Corral Lafuente Batallador Historia contada de Aragón (Ensayo histórico) Es...
-
http://elmon.cat/noticia/221224/esglesia-plural-denuncia-el-menyspreu-de-larquebisbe-a-les-autoritats-catalanes-i-els-mossos Omella ...