XXVII, perg 85, 13 noviembre 1137


XXVII

Perg. N° 85. 13 nov. 1137.

Omnibus est manifestum quod ego Ranimirus Dei gratia rex Aragonensis dedi filiam meam Raimundo comiti Barchinonensi simul cum omni regnimei honore. Nunc ergo spontanea voluntate ac firmo cordis affectu volo precor et mando cunctos homines meos milites scilicet clericos ac pedites quatenus castra et municiones sive alios omnes honores ita per eundem Raimundum comitem deinceps teneant et habeant sicut per regem debent tenere et habere et ei tamquam regi in omnibus sub continua fidelitate obediant. Et ut in hoc nullum ocasionis vel pessime machinacionisingenium ab aliquo possit intelligi totum ei dimito dono atque concedo quicquid retinueram in ipsa alia carta donationisregni quam ei antea feceram cum filiam meam ei dedissem. Supradicta quoque omnia ego Ranimirus Aragonensium rex dono et firmiter laudo prephato Raimundo comiti barchinonensi ut hec que illi presentialiter dono et omnia alia que habebat semper habeat ad servicium meum et fidelitatem omni tempore. Quod est actum insuper Saragozaidus novembris in presentia multorum nobilium hominum regni Aragonensis inibi asistencium anno dominice incarnationis CXXXVIIpost millesimum era millessima CLXXV. Supradicta omnia illi dono et firmiter laudo sicut melius unquam habuit frater meus Andefonsuset habeat ea omnia ad fidelitatem meam omni tempore. Sig+num regis + Ranimiri. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit domini regis precepto.

XXVI, perg 87, 27 agosto 1137

XXVI
Perg. N° 87. 27 ago. 1137.

Hoc est donativum quod facit dominus Ranimirus rex Aragonensis illustri Barchinonensium comiti Raimundo.
Donat namque ei confirmat et laudat quod ab ipso die quo ei donavit filiamsuam cum suo honore et suos homines et in hominio comendavit apud Barbastrum quicquid actenus rexalicui dediset vel consensisset totum irritum fiat nullamque stabilitatis rectitudinem habeat. Itemque donat ei et firmiter Iaudat quod ab odierna die in antea nichil nunquam alicui donet vel laudet absque consilio et bona voluntate comitis: quod si facerit similiter irritum fiat et sine stabilitale. Hoc donum fecit rex Ranimirus consilio et voluntate suorum nobilium hominum subscriptorum in castro DaierbVI kalendas septembris anno dominice incarnationis CXXXVII post millessimum. Era MCLXXVI in presencia episcopi oscensisabbatis Montis Aragonis Gomez Maza Raimundi de Larbes Garcia Cere de Oscha Furtun de Bergua Lop Garcec Laitan Enego Lopec Lobalasc P. Lobez de Lusia et aliorum multorum nobilium testiumet auditorum curie regis qui hoc fieri voluerunt et factum
pariter laudaverunt. Signum regis Ranimiri +. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit ex mandato domini regis prephati.

XXV, perg 76, 24 agosto 1137

XXV
Perg. N° 76. 24 ago. 1137.

Juro ego .... tibi Raimundo Berengarii comiti Barchinonensi quod de ista hora in anteafidelis ero tibi de vita tua et de corpore tuo et de omnibus membrisque in corpore tuo se tenent per fidem sine engan: et fidelis ero tibi de ipsa civitate de Oscha et de omni regno Aragonensiquod nec ego illud tibi tollam nec inde tollam nec homo nec femina per meum consilium vel assentimentum et ero tibi fidelis adjutor contra omnes homines et feminas per fidem sine engan salva fidelitate regis Ranimiri et filie sue. Sicut superius scriptum est ita tenebo et atendam per Deum et hec sancta IIII evangelia. - Hoc juramentum fecerunt omnes burgensesoscenses Raimundo comiti Barchinonensi ex preceptoregis Ranimiri in sede Oscensi super altaresancti Egidii et super IIII evangelia
Vllll kalendas septembris anno MCXXXVII ab incarnatione Domini.

XXIV, perg 86, 11 agosto 1137


XXIV
Perg. N°86. 11 ago. 1137.

In Dei nomine: Ego Ramimirus Dei gratia rex Aragonensis dono tibi Raimunde Barchinonensium comes et marchio filiam meam in uxorem cum totius regni Aragonensis integritate sicut pater meus Sancius rex vel fratres mei Petruset Hildefonsus melius unquam habuerunt vel tenuerunt ipsi vel utriusque sexus homines per eos salvis usaticis et consuetudinibus quas pater meus Sancius vel frater meus Petrus habuerunt in regno suo. Et comendo tibi omnes prephati regni homines sub hominio et juramento ut sint tibi fideles de vita tua et de corpore tuo et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent sine omni fraude et decepcione et ut sint tibi fideles de omni regno pretitulato et universis omnibus ad illud regnum pertinentibus salva fidelitate mei et filie mee. Hec autem omnia superius scripta ego prephatus rex Ranimirus taliter facio tibi Raimundo Barchinonensium comeset marchio ut si filia mea mortua fuerit prephata te superstite donacionem prephati regni libere et inmutabiliter habeas absque alicujus impedimento post mortem meam. Interim vero si quid augmentacionis vel tradicionis de honoribus vel municionibus prephati regni me vivente facere tibi voluero sub prephata hominum fidelitate firmum et inmobile permaneat. Et ego prephatus rex Ranimirus sim rexdominus et pater in prephato regno et in totiscomitatibus tuis dum mihi placuerit. Quod est actum III idus augusti anno incarnationis Dominice CXXXVII post millesimum era millesima centesima LXXVI prephato rege Ranimiro regnante.- Signum Ranimiri+regis. - Ut omnia superius scripta fideliter et incomutabiliter observentur prenominatus rex Ranimiruscomendavit comiti Barchinonensi suos barones subscriptos suo hominio et juramento. In primis comitem Palearensem. R. Petri de Eril. Petrum filium ejus. P. Raimundi de Stada. Gomballum de Benavent. Blasc Furtuno Dazlor. Guillelmum de Capela filium Berengarii Gomballi. Bernardum Petri de Laguarces. Petrum Lobic Sancti Stephani. Gali Garces Sancti Vincentii. Petrum Mironis de Entenza. Gomballum de Entenza. Lop Garces Laita. Frontinum Gomez Ferriz. Pelegri de Castelazol. Arpa. Sansanc Darsu. Maza. Furtudat de Barbastro. Furtun Garcez fratrem de Maza. Garciacez Doscha. Garcia de Radelar. Lopo Blasc de Pomar Porchet. Petrum fratrem ejus. Ramon de Larbes. Michael Dalbera. Sanc Daudilone. Gali Sanc de Grads. Lop Sanc de Lacha. Gaiet. Pedro Lobic de Lusia. Gali Xemenons Dalcala. - Poncius scriptor hoc scripsit domini regis precepto die annoque prephato qui solito more hic suum posuit Sig+num.

XXIII, perg 89, 3 marzo 1137

XXIII
Perg. N° 80. 3 mar. 1137.

Anno dominice incarnationis millessimo centesimo trigesimo septimo post millesimum facta est spontanea pax et amicabilis concordia inter venerabilem Raimundum barchinonensem comitem et Poncium Ugonis impuritanensem comitem de controversis et malefactis quamplurimis et de fractione tregue et pacis et fidelitatis unde multoties conquerebantur ad invicem. Primum namque supradictus Poncius comes convenit prelibato domno suo Raimundocomiti barchinonensi fideliter servare et tenere illam deffinitionis et evacuationis scripturam quam pater ejus Ugo impuritanensis comes ecclesie gerundensi et ejus episcopo et cannonicis fecit de ipso honore quem gerundensisecclesia habet vel habere debet in Castilione vel in ejus terminis. Et convenit eidem comiti cum utriusque sexus parrohechianis ecclesie Castilionis quod gerundensis ecclesie preposito non impediant terras aliquo modo laborare vel tenere sive mutare quandocumque vel quocumque voluerit. Item convenit ei prephatus Poncius comes assensu spontaneo et voluntaria disposicione ut ex toto destruat erradiscet et depopuletur ipsum castrum de Charmezo: et prephatus barchinonensiscomes convenit depopulari et funditus erradicare castrumRochabertini sub prephata voluntaria disposicione et spontaneo assensu comitis impuritanensis et quod nulla occasione vel ingenio jamdictus Poncins comes contra prephatum comitemtristetur barchinonensem pro prephatorum castrorum ruina: et quod ulterius castra prephata a Poncio comite jamdicto vel ab aliquo suo consilio vel ingenio nullatenus reedificentur sine prephati comitis barchinonensis voluntaria permissione. inter Raimundum autem de Petra Lata et fratrem ejus Eimericumac Poncium comitem prelibatum fiat pax sine engan et firma et faciant ei hominium et distringant ipsam monetam in Petra Lata et habeant sex denarios in unaquaque libra per fevum per predictum Poncium comitem. De controversia autem vicecomitis Castellinovi et prephati Poncii comitis decretum est quod postquam fuerit redeptum pignus barchinonensiscomes ponat ibi tales viros pacificos qui pacem inter eos firmam componant unde sint ambo pachati. Negocium vero Gaufredi de Cersed et Arnalli de Sancto Johanne fiat sicut firmatum est et factum teneatur sine engan: Bernardus autem de Sancto Mauricio et frater ejus Guillelmus ita habeant suum honorem fevum scilicet et pignora et cetera omnia sicut pater eorum Guillelmus Poncii melius habebat et tenebat cum Iherosolimampro Dei amore perexit. Raimundus Rodballi et frater ejus Petrus habeant villam ipsam de Palacio cum universis sibi portinentibus in monte et in plano sicut Raimundus Guillelmivicecomes eam melius habuit vel tenuit salvo jure gerundensisecclesie medietatem per fevum et medietatem per alodium. Gerallus de Rupiano recuperet suum alodium de villare Sancti Mathei et Bernardus Guifredi suas decimas de Gauses et sit firma pax inter illos: Bernardoautem de Campman et filiis suis dimitit prephatus Poncius comes omnem suum honorem ubicumque sit et sit firma pax inter illos. Prephata autem omnia que superius scripta sunt
ego supradictus Poncius comes convenio sub hominio et fidelitate tibi comes senior meus tenere servare et implere tibi et per te omnibus qui superius sunt scripti et finem facere omnibus qui per te michi nouerunt dicto vel fado et hoc totum faciam et atendam per fidem sine engan. Actum est hoc III nonas marcii anno I regni Ledovici. - Sig+num Poncii comitis impuritanensis qui hanc convenientiam fecit firmavit et testes firmare rogavit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Monteschiu. Sig+num Raimundi Ademarii. Sig+num Raimundi Dalmacii. Sig+num Guillelmi de Garriga. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pau. Sig+num Artalli de Mediniano. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Guillelmi Gaufredi. Sig+num Reamballi, Sig+num Geralli de Rupiano. Sig+num Berengarii de Lercio. Sig+num Petri de Torredela. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis literis in linea XI et fusis.


Perg. N° 80. 5 mar. 1137.

Hec est convenientia que est facta inter Raimundum Berengariicomitem barchinonensem et bisullunensem et Poncium Ugonis comitem impuriensem. Comendat namque predictus comes barchinonensis jamdicto comiti impuritanensiipsum castrum de Cerset et donat ei ipsos fevos qui ad ipsum castrum pertinent simul cum ipsa dominicatura quam habet in honore Guillelmi Gaufredi in parrochia de Cersed cum ipsis albergues de Terrad ad fevum. Similiter comendat ei ipsum castrum de Molins et donat ei ipsos fevos qui ad ipsum castrum pertinent simul cum ipsis alberges quas ibi habent et quas habent in Figueres et in Baudela similiter ad fevum. Propter hanc comendationem et donum et propter illum honorem quem pater predicti Poncii tenuit per supradictum comitem jamdictus Poncius comes est homo suis propriis manibus et convenit ei ut donet ei potestatem de supradictis castris per quantas vices eum inde requisierint per se aut per suos nuncios vel nuncium iratus aut pachatus cum forfet et sine forfet et non vetet se inde videri vel comoneri et nuncius quem ei miserit reguardum non habeat. Item convenit jamdictus Poncius comes prenominato Raimundo comiti ut de ista ora in antea fidelis adjutor sit et de omni suo honore quem hodie habet vel in antea adquisierit in omnibus locis contra cunctos homines vel feminas tam christianos quam sarracenos ad tenere defendere conquirere et aprehendere et sequi illum per suum corpus sicut homo debet facere suo meliori seniori. Et si qua utriusque persona tolleret aut tollere voluerit aut guerrejare sit ei predictus Poncius comes fidelis adjutor per fidem sine engan contra cunctos homines vel feminas. Acta convenientia III nonas martii anno dominice incarnationis CXXXVII post millesimum regisque Ledovici I. Sig+num Poncii comitis impuritensis qui hanc convenientiam fecit laudavit et propia manu firmavit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Monteschiu. Sig+num Raimundi Ademarii. Sig+num Raimundi Dalmacii. Sig+num Guillelmi de Garriga. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pau. Sig+num Artalli de Midiniano. Sig+num Guillelmi Jofredi. Sig+num Reamballi. Sig+num Geralli de Rupiano. Sig+num Berenguer de Lerc. Sig+num Petri de Torredela. Sig+num Guillelmi de Castelvi. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Raimundi de Peralata. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis Iiteris in linea III.

XXII, perg 73, 28 diciembre 1136


XXII
Perg. N° 73. 28 dic. 1136.

Hec est convenientia que est facta inter domnum Raimundum Barchinonensem comitem et Guillelmum de Montepessulano. Donat namque jamdictus comes Raimundusprephato fideli suo Guillelmo de Montepessulano per fevum civitatem Tortuosam cum omnibus terris et castris et municionibus et omnibus ad ejus dominatum pertinentibus secundum determinationem ipsius episcopatus. Propter hoc autem donum superius comprehensum ipse Guillelmus de Monte Pessulano efficitur homo ejus manibus propriis et convenit ei ut sit fidelis ejus et amicus per fidem sine malo ingenio et quod adjuvet eum tenere et defendere omnem honorem quem hodie habet vel in antea adquisierit per ejus consilium contra cunctos homines et feminas per fidem sine engan. Et ipse comes convenit ipsi Guillelmo ut adjuvet eum tenere et defendere sicut fideli homini suo omnem suum proprium honorem quem hodie habet vel in antea habuerit per ejus consilium contra omnes homines et feminas. Quando vero .... io ipsa civitas Tortu .... testatem christianorum deve ... habeat eam predictus Guillelmus et projenies ejus .... psum comitem cum omnibus sibi pertinentibus sicut superius scriptum est et tunc fac ... tates suas et servic .... mo ejus solidus et adju .... tra omnes homines ... aganos et christian ... teneat pacem pro ... aciat guerram quandocumque prepha .... es ei mandaverit. Hactum .... hoc V kalendas januarii anno Dominice incarnationis CXXXVl post millesimum. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Montis Pessulani qui hoc donum fecit firmavit et testes firmare rogavit. Sig+num Raimundi Fulconis. Sig+num Raimundi de Montelauro. Sig+num Bernardi de Pinnano. Sig+num Guillelmi Airradi. Sig+num Petri Girberti. Sig+num Gauceberti vicecomitis Castellinovi. Sig+num Gaucerandi de Pinos. Sig+num Reamballi. Sig+num Guillelmi de Pugalto. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Petri Bertrandi de Belog. Sig+num Bernardi de Belog. Sig+num Artalli de Castello-novo (en dos lineas). Sig+num Petri Raimundi Mainardi. Sig+num Gerberti cannonici Sancti Ruphi. - Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis literis in linea VIa que dicunt projenies ejus.

Montepessulano: Montpellier.
Tortuosam : Tolosa - Toulouse ? Dertusa : Tortosa.

XXI, reg 1897, fol 98, abril 1136

XXI
Reg. 1897. fol. 98. abr. 1136.

Nos Johannes etc. Attendentes quod olim Ramirus rex Aragonum memorie recolende ex justis et rationabilibus causis ad hec ipsius animum inductivis concessit vobis probis hominibus de Unicastro presentibus et futuris quoddam privilegium continentie subsequentis. In nomine summi et incomparabilis boni quod Deus est. Ego Renimirus Dei providencia Aragonum rex facio hanc cartam donationiset confirmationis sive ingenuitatis et franchitatisvobis omnes homines de Unocastello tam clericis quam laicis per nomen et a tibi Sanccio Bita abbate de Sancti Martini et a tibi Sanjo Ennecons et Johan Garcezfilio de illo alcalde et Petro Feringonis Aroyoet Petro Galinç de Olalia et Petro Petrez et García Garcez de Biel Petro Arceiz de Ariego Sanjo Ennecons genero de illos don Elo Petro Aquierra Johan Garcez de Certera Fertum Ennecons de Feliçana Petro Annaya Sanjo Alinç de Lopera Enecon Sanç cognato de Sanjo Soto Sanjo Carnarero Johan Fertungans suo germano Garcia Blasch illo priorde Sancti Martini Johan de Osma Johan de Robayo Johannes Ariol Garcia Fertungans suo genero Garcia Sanç de Pitiella Garcia Arcez de Garcia en Lop Arceyz suo cognato Sanjo Aziniello Garcia de lo Moro Monjo Fertun de tota Borra Sanjo de Gavars Sanjo Johannis de Barbitierno vos supranominati misistis vestras animas usque ad mortem per amorem de vestros vicinos et propter fidelitatem meam placuit mihi libenti animo et spontanea voluntate et obtimo cordis afectu et propter amorem et servicium magnum que michi fecistis et fidelitatem que tenuistis ad antecessores meos et postea ad me ipso et quare tornastis michi illum castellum et tollistis eum ad meos inimicosscilicet ad Arnalt de Lastun qui erat meum rebellem et non colligebat michi in illo castello nec in illa villa et volebat alium regem super me mittere et volebat totam meam naturam deshereditare et insuper propter hec predavit illam villam jamdictam et matavit ibi meos homines et vestros parentes pene quadraginta: ideo propter hoc et multa alia bona quod michi fecistis facio vobis liberos et franchos de totos illos debitos quod michi debetis facere excepto quod eatis mecum in hoste et si aliquis ex meis propinquis hanc donativum suprascriptum voluerit dirrumpere fiat anatematiçatus et maledictus in infernoinferiori salva mea fidelitate et de omni mea posteritate de qua et non alio segnorio sit castellum et villa ipsa per secula cuncta amen. Sig+num Ranimirus regis.Sig+num Raimundi comes. Facta vero hanc cartam in mense augusto in era millesima centesima septuagesima quarta in villaet castro quod dicitur Unocastello regnanteme Ranimirus Dei gratia rex in Aragone et in Suprarbi sive in Rippagorcia episcopus Sancciusin Orugna episcopus Dodus in Jacca et in Ocsha (o Oesha)episcopus Gaufredus in Rota et in BarbastroSenior in Unocastello Frantin Petro Garcez Doriç en SosPetro Caresa en Exea Petro Loppez in Luesia Castonge en Biel Lop Ennecons en Luna Gomes en Ayerbe Fertun Guerra in Arosta Ferriç in Sancta Eulalia Galveç Ximenos en Alcala Fertun Dat en Barbastro comteArnald Mir de Pallars en Boyl et Enneco Loppez de Jaccamerino in Unocastello et in Jacca. Ego Sancciusscriptor sub jussione domini mei regis hanc cartam scripsi et hoc sig+num feci. Cui quidem privilegio licet principum beneficia debeant esse mansura et maxime que retributionis merito conceduntur atamen per predecessores nostros quandoque mandatum extitit contrahire vosque juvare ipsorum indignationem et displicentiam precaventes contra eos dicto privilegio metuistis ob quod dubitantes fuisse propterea dicto privilegio derogatum nobis humiliter suplicastis quod ipsum saltim quoad hec videlicet quod vos et successores vestri incole dicte ville non teneamini ire in hostejuncta exercitu aut cavalgata nisi tunc solum quando nos aut successores nostri reges Aragonum in dictis hostejuncta exercitu aut cavalgata proficisci contigerit et personaliter interesse: immo a predictis omnibus et singulis et eorum redempcionibus necnon a solucione monetatici sitis quitii perpetuo et imunes quodque castrum et villa ipsa a corona regia et bonis suis non valeant ullo tempore separari et quod de et sub nostri et successorum nostrorum regum Aragonuminmediato dominio cunctis temporibus remaneant et existant dignaremur de certa sciencia et specialiter confirmare et si necessarium esset noviter indulgere. Prospicientes inquam quod predecessores vestri seque et sua pro ipsius regis fideli servicio finali discrimine audatissime exponendo indultum ipsum obtinere efusione sanguinis meruerunt ut ex ipsius concessi serie demostratur essetque nimis injustum quod privilegium sit obtentum precio sanguinis immo verius emptum per non usum utique simplicitate transcursu aliquo temporis frustaretur: attendentes preterea quod villa et castrum predictum existunt in confinibus regni Navarrepericulosumque existeret castrum ipsum dimitere defensoribus destitutum: idcirco moti predictis et aliis et ad incliti infantisMartini ducis Montisalbi fratris nostri carissimi humiles intercessus vobis hominibus dicte ville Unicastripresentibus et futuris preinsertum privilegium quoad superius expressata de nostra certa sciencia confirmamus: volentes et concedentes serie cum presenti quod vos et omnes successores vestri habitatores dicte ville universaliter aut singulariter de cetero non teneamini esse neque ire in hoste juncta exercitu aut cavalgata nisi tunc solum quando nos aut successores nostri reges Aragonum in dictis hoste juncta exercituet cavalgata proficisci contingerit et personaliter interesse. Quinimo a predictis omnibus et singulis et eorum redempcionibus necnon a monetatici solucione universaliter et singulariter remaneatis et sitis quitii perpetuo et inmunes vosque et successores vestros de predictis omnibus et singulis et eorum necessitate infranquimus quitamus et exhimimus cum presenti: quodque castrum et villa ipsa corone regie perpetuo et inseparabiliter sint afixa ita quod ab ea per nos aut successores nostros numquam valeant neque possint aliquatenus separari sed sub et de nostri et successorum nostrorum regum Aragonum immediato dominio et non de alio cunctis temporibus remaneant et existant. Injungentes nichilominus cum hac eadem gubernatori justicie Aragonumceterisque officialibus et subditis nostris dicti regnipresentibus et futuris et eorum locatenentibus quatenus confirmationem et concessionem nostram hujusmodi teneant et observent faciantque ab aliis inviolabiliter per omnia observari. In cujus reitestimonium presentem fieri jussimus nostre majestatissigilli munimine roboratam. Data in villa Montissoni XIllI die mensis septembris anno a nativitate Domini millessimo CCCLXXX nono regnique nostri tercio. - Rex Johannes. - Sig+num Johannis etc. - Testes sunt inclitus infans Martinus duxMontisalbi Garcias archiepiscopus CesaraugusteJohannes Impuriarum comes Hugo comes Cardone et Raimundus Alamani de Cervilione. - Sig+num mei Petri de Benviure secretarii dicti domini regis qui de ipsius mandatu hec scribi feci et clausi. Corrigitur autem in III linea per nomen et in penultima magestatis. - Dominus rexmandavit michi Petro de Benviure.

Montissoni: Monzón.
millessimo CCCLXXX nono sería 1389. Reg. 1897. fol. 98. abr. 1136.
Impuriarum comes : conde de Ampurias; comte de Ampuries.
Hugo comes Cardone, conde de Cardona.
infans Martinus dux Montisalbi : infante Martín, duque de Montblanc (Montalbán también es Montis Albo, Albi) ?