V E CÓDICE DERTUSENSI N.° 129.


V
E CÓDICE DERTUSENSIN.° 129.

Nota est Summa Codicis Justinanei, sermone provinciali, cujus specimen edidit Bartsch (Chrestomathie provensale,
https://archive.org/details/chrestomathiepr00koscgoog
Elberfeld, 3a éd. 1875, col. 297-302), e codicibus Bibl. nat. Paris, français 1932 et Nouv acq. fr. 4138. Cujus summae tertium exemplar alter nostrum in Bibliotheca Univ. Paris. n° 632 agnovit, quartum e spoliis quae Libri in Angliam demerserat L. Delisle in Bibl. nat. sub n° Nouv. acq, fr. 4504 introduxit. De ea luculenter disseruerunt Hermann Fitting(Sitzungsb. der K. preussischen Akademie der Wiss. zu Berlin, XXXVII, 1891, p. 763-766) et
J. Tardif Annales du Midi, V, 1893, p. 34-70).
Eamdem Summam sermone gallico scriptam servant Bibl. nat. Paris, mss. français 1069, 1070, 1933.
At, quantum nobis constat, Summae praedictae nullibi textus latinus indicatus est. Qui tamen non parvi momenti foret ad plurimas quaestiones de auctore elucidandas, quae adhuc sub judice manent. Quanquam virisimile est, inter innumera Codicis Justinianei exemplaria, post librum IX manca, quibus pleraeque Europae bibliothecae scatent, sub inscriptione incertae auctoritatis nonnullos codici Dertusensi similes libros delitescere, tamen occasione oblata primam illius paginam hic edere utile visum est.

LIBER PRIMUS. In nomine Dei, P. et F. et S. S. incipit summa ex omnibus libris legum a viris prudentibus promulgata.
I. Cunctos populos maxime volumus adorare el venerari illas res que ad Deum pertinent et ad salutem anime. Ideo debemudicere de fide et de trinitate, que duo pertinent ad Deum plus quam alie res et ad salutem anime. Hec duo fides et trinitas, des bent teneri et custodiri ab omnibus hominibus qui sunt in mundo, sicut fuerunt ordinate in quatuor conciliis, quorum unum fuit celebratum in Constantinopoli, aliud in Calcedonia, aliud in Epheso, aliud in Nicena. Et quia iste due res sunt tam sancte et tam digne, non debet aliquis homo de his disputare coram populo, quoniam multi cito caderent in errorem. Et quicumque faciet vel dicet contra hoc quod diximus desuper gravem et grandem penam habebit secundum qualitatem persone; nam si fuerit miles, perdet militiam; si fuerit clericus, perdet ordinem; si fuerit vilispersona, verberetur.
II. De sacrosanctis ecclesiis. - De fide et de trinitate diximus; modo dicamus de ecclesiis que sunt matres fidei et religionis. Set quoniam res mundane sunt necessarie ecclesiis. sicut sunt terre, vinee, domus et alie res, et hospitalibus et aliis locis venerabilibus, bonum est ut dicamus de rebus ecclesiarum et aliorum locorum venerabilium. Ecclesie et alia loca honorabilia, sicut sunt hospitalia, habent singularem rationem in acquirendo et in retinendo res suas et in requirendo sua jura, Certe si ecclesie faciant aliquem contractum, sicuti si emat vel ei aliquid sit donatum, ipsa statim est domina, quamvis non sit missa in possessione, et potest dicere omnibus hominibus qui tenent rem ipsam: «Hec res est mea»; set si aliquis fuisset lucratus rem aliquam in vita sua, non potest dicere: «Hec res est mea», si non est prius missus in possessione. Si aliquis homo dimittit in morte sua, quando fecit testamentum, aliquam rem alicui ecclesie. ecclesia debet illam habere. Idem es si dimisit hoc hospitali vel aliis locis venerabilibus, et talem libertatem habet ecclesia et res ecclesie que non cogitur facere multas res preter usaticum, de quibus esset coacta alia persona, sicut sunt officia extraordinaria, sicut esset facere fossam in villa vel in castro, vel in nocte custodire civitatem vel facere alia similia istis. Sed quamvis ecclesia habeat multa privilegia, non tamen potest se excusare vel res suas, quod non reddat tributum imperatori.

V E CÓDICE DERTUSENSI N.° 129.


IV E CÓDICE DERTUSENSI N° 97.

IV 
E CÓDICE DERTUSENSI N° 97.
Incipit sine auctoris nomine, ut in cod. Bibl. Ambianensi n° 221, illud inter opera Marbodi editum a Beaugendre (Hildeberti opp., col. 1574) et a Bourassé (Migne, Patr. lat. t. CLXXI).

Oir(atio) penitentis sepe lapsi.
Me miserum, quid agam? porto sub pectore plagam.
Versu 8 recte codex praebet:
Hinc totis horis est mens mea plena timoris.
Vers. 14-15 metrum restituit:
In tot et in tantis violavi jussa Tonantis
Quod prope despero meliorari; quia sero...
Vers. 27-29 e codice sic legendi:
Ablue divino saniem cum sanguine vino
Et donec vivo, perfundito vulnus olivo
Ut vino lotum sanetur et unguine fotum.
Versus 34 sq. rectius afferuntur, cum vulgo v. 37, reclamante metro, in edd. sine dubio ex imprudenti conjectura legatur:
«Visum restaura qui viciet omnia bona».
Mundi salvator, nostraeque salutis amator,
Per cujus nutum replet facondia mutum,
Per cujusnumen recipit cecatio lumen.
Ex oculis cordis mihi tolle quod est ibi sordis
Et linguam mutam fac ad bona verba solutam.

Sequuntur absque titulo 32 versus (ut in Cod. Ambianensi 82) e mysterio misae Hildeberti Cenomanensis (ed. Beaugendre, col. 1149):

(T)ollimur e medio fatis urgentibus omnes
Et thraimur quo nos vita peracta vocat.

Sic vers. 21-32 leguntur:
Nam pars pro sanctis, pars est pro sanctificandis
Illa refert grates, supplicat ista Deo.
Hostia pro justis, laus est pro justificandis,
Mentio pro reliquis causam agit alterius
25 Sit cibus hic ex pane caro, Deus ex elemento
Misterio simplex, utilitate triplex
Sit cibus hic ovis in ligno, leo fortis in urna,
Ales ad astra volans, rex super astra sedens.
Neve putes (illi) tumulumve crucemve deesse
30 Ipse calix tumulum denotat, ara crucem.
Atque fides assit, terrorque recedat et horror,
Sit cibus ipse caro, panis imago manet.

Deinde, sine intervallo sex versus, inter opera Hildeberti (col. 1333), quos jam restituit HAURÉAU, Les mélanges poétiques d' Hildebert de Lavardin, p. 102-103.

Trina domus nobis. lar tumba polusque paratur.
Ligna larem, ligo sarcofagum, devotio celum
Preparat, occasus comes in lare, vermis in urna.
Angelus in celo; lar pene, tumba sopori,
5 Celum leticie diversa sorte dicantur:
Culpa priora duo, dat gratia sola supremum,

Postea illud ex operibus Hildeberti (col. 1333). Cf. Anthologia lat. ed. Meyer, n° 921, HAURÉAU, l. c, p. 53.

Formula vivendi praesto est tibi: pauca loquaris
Plurima fac, sit utrisque modus comes, utile pulchrum.
Obsequiis instes: ea pro te premia poscant;
Sobrius a mensis, a lecto surge pudicus,
Ut decet et prodest et amabis et oderis idem
Stans casum metuas, speres prostratus, et illum
Quem colis in titulis miserum abjectumque tuere.

Tum ex iisdem, nullo etiam titulo adhibito (cf. HAURÉAU l. c, p. 92-94):

Hostia conjugium baptismus, qualia primo
Talia nunc; res ipsa redit, evanuit umbra.
Diluvium speciem baptismi gessit, et unda
Abluit excessus undis quandoque lavandos.
5 Preputium posi diluvium successio Thare
Deposuit, ritusque fuit sic prava piare.
Circumcisa caro lavit sub lege reatus,
Illud agens quod agit fons sub cruce sanctificatus.
Fons pueris, fons simplicibus, fons crimine mundis
10 Ad vitam prodest, crux hoc accommodat undis.
Talibus aut meritis aut evo profuit ante
Circumcisa caro, sed Christi morte juvante
Ritus uterque sacer quem sanguis utrumque sacravit.
Tempus utrique suum; corpus piat, umbra piavit
15 Supplicium; sed misterium, sed tempore sacrum
Preco fuit, quia praecinuit fluviale lavacrum.
Preconem decuit Domino presente silere,
Nec non et Dominum precone silente jubere.
Hic ad se baptisma redit cessante figura
20 Hic involvit aquis sua circumcisio jura.
Affines consanguineos conubia prima
Non susceperunt, nec plures una nec unus.
Unius conjux fuit Eva,vir unius Adam,
Precessit coitum benedictio, gratia prolem.
25 Nupta sequens non sic, cui copia parva virorum,
Affinem consanguineum fratremve jugavit.
Hinc etiam plures uni nupsere marito.
Non solum quia queque parem non inveniebat,
Sed quia Messya proles paritura placebat.
30 Tu, genitrix, Isaac venturi prescia Christi,
Conjugii sociam patienter sustinuisti.
Ante datam legemJacob, Rachel et Lia nupsit,
Uxoressub lege duas simul Helcana duxit.
Temporis illius si vis attendere nuptas,
35 Quesita est soboles, non affectata voluptas.
Non sibi sed generi matrona satisfaciebat
Inde redemptorem venturum prospiciebat.
Hinc uni multe non multis una maritis
Heserunt pariter, velut ulmo plurima vitis.
40 Unus enim multis ad prolem sufficiebat
Pluribus una viris non quo generaret egebat.
Sic populum Domini peperere sacre mulieres.
Unde creandus erat suus ille redemptor et heres.
Illius advenius conubia prima reduxit,
45 Unde nec affinis nec proxima sanguine nupsit.
Nam descendentes ab eadem stirpe ligantur
Proximitate sua, carique sibi generantur.
Nil amplexus eis ad honestum prestat amorem
Nam satis hunc fratrem, satis est hanc esse sororem;
50 Inter eos vero conubia nulla jugantur
Quos generis pietas et gratia precomitantur.
Vult Deus ut fiant qui non nascuntur amici
Vult homines aliud quam cognatos sibi dici
Illas uxores, istos vult esse maritos
55 Ex alienigenis illas istosque petitos
Hymen amicitia quos stirps sua separat unit
Federat hic populos. ligat urbes, menia munit
Sic diffusus amor, sic res hec publica crevit,
Sic mundus discors quesita pace quievit.
60 Ut sacra sub Christo dilectio porrigeretur,
Femina sub Christo sic nubere lege jubetur.
Melchisedech Domino panem vinumque litavit
Christus idem statuens pactum vetus evacuavit
Inter utrumque diu fuit alter sacrificandi
Ritus, et obtinuit, vim qualemcumque piandi.
Agnus enim legis carnales diluit actus
Agnum persignans qui nos lavat hostia factus.

Non carmen amplius producitur, quanquam supererat pergamena (plus quam dimidiae paginae) quae versibus sequentibus, cum notis musicisper tres lineas dispositis, repleta est:

Rubeat natura
Fracta sua jura
Virgula fecunda
Omnis creatura
Sua pro mensura
Hac in genitura
Jubilet jocunda
Vota placitura,
Ling(u)a det fecunda
Laudis non obscura,
Psallat plebs gratulabunda
Communi censura.
Sit hec nobis cura
Levis et non dura
Voce lenibunda.
Nam sine jactura
Parens paritura
Virgo manet munda.

v-codice-dertusensi-129

III, R CODICE DERTUSENSI N.°41.

III 

R CODICE DERTUSENSI N.°41.

Carmina quae sequuntur unam codicis paginam sine inscriptione replent. Jam pro parte edita sunt inter opera HILDEBERTI Cenomanensis episcopi (ed. Beaugendre, 1708, col. 1351), scil. versus 9-10 cum titulo: De sumptione sacrae eucharistiae, ac versus 1-8 cum titulo: Poenitentia ad rectam eucharistiae administrationem necessaria. At num sint Hildeberti valde dubitandum. Cf. HAURÉAU, Les mélanges poétiques d' Hildebert de Lavardin, p. 101-102.

Astans altari, pia mens, gaude lacrimari;
Libans libari, sacrans curato sacrari.
Agnum fiendo vora, fiens dilue membra cor ora,
Misterio magno propians sis agnus in agno.
Agnum sumpturus sis omni crimine purus,
Nec prius hunc capias quam fiendo victima fias.
Te primum luctu, post vitae pascito fructu:
Lacrima dat risum, mala demit, emit paradisum.
Dat Jhesum Ihesus, manet omnis ab omnibus esus
Manditur illesus, bibitur non vulnere cesus.
Misterium pulcrum: cruor ara, calixque sepulcrum,
Corpus grana sacrum, cruor uva fit. unda lavacrum.
Fac bona, feda lava, rege te, cole jus, fuge prava.
Cerne quid es, quid eris, modo fios cras fex morieris;
Te non communi sed unifica dape muni:
Hec manet, illa perit; hanc mens, illam caro querit.
Penam pertracta, fugis hinc erronea facta:
Pena stat, error abit; quos hic ligat illa ligabit.
Ve tibi, ve tibi ve! qui perdis tempus olive;
Qui pro flore brevi perdis bona perpetis evi.


II, CODICE DERTUSENSI N.° 10.


II
E CODICE DERTUSENSI N.° 10.
Operae pretium diximus e Codice Dertusensi antiquissimo primam partem litaniarum de Sanctis propter quaedam nomina Sanctorum publicare.

In primis faciat letania

Xpe audi nos. S. Johannes. S. Vincenti.
Sancta Maria Ora, etc. S. Thoma. S. Line.
Sa Dei genitrix. S. Jacobe. S. Clete.
S. Uirgo uirginum. S. Philippe. S. Clemens.
Sa Mater Domini. S. Bartholomee. S. Sixte.
S. Michael. S. Mathee. S. Corneli.
S. Gabriel. S. Symon. S. Cypriane.
S. Raphael S. Dathee. S. Crisogone.
S. Cherubin. S. Mathia. S. Juuenalis.
S. Seraphin. S. Barnaba. S. Abunde.
S. Petre. S. Luca. S. Valentine.
S. Paule. S. Marce. S. Marceline.
S. Andrea. S. Stephane. S. Petre.
S. Jacobe. S. Laurenti. S. Cosma.

S. Damiane.
S. Fabiane.
c. Sebastiane.
S. Genesi.
S. Pontiane.
S. Dalmatie.
S. Romane.
S. Alexander.
S. Euenti.
S. Theodole.
S. Ypolite.
S. Cassiane.
S. Geruasi.
S. Protasi.
S. Vite.
S. Georgi.
S. Quirice.
S. Pantaleon.
S. Mauricie.
S. Regule.
S. Saturnine.
S. Ylarii.
S. Martine.
S. Fridiane.
S. Prosper.
S. Donate.
S. Sylvester.
S. Sauine.
S. Antime.
S. Antoni.
S. Antonine.
S. Benedicte.
S. Ambrosii.
S. Gregorii.
S. Ieronime.
S. Augustine.
S. Ysidore.
S. Pachomi.
S. Pannuntie.
S. Bonifati.
S. Landeberte.
S. Arseni.
S. Zene.
S. Amande.
S. Felicitas.
S. Perpetua.
S. Agatha.
S. Agnes.
S. Cecilia.
S. Anastasia.
S. Eugenia.
S. Lucia.
S. Margarita.
S. Mustiola.

S. Balbina.
S. Basilissa.
S. Constantia.
S. Emerentiana.
S. Redempta.
S. Pelagia.
S. Uiuiana.
S. Suzanna.
S. Elena.
S. Praxedis.
S. Columba.
S. Jucunda.
S. Sauina.
S. Marina.
S. Helisabeth.
S. Scolasticha.
S. Prisca.
S. Petronilla.
S. Eufemia.
S. Concordia.
S. Matrona.
S. Domitilla.
S. Tecla.
S. Reparata.
S. Omnes Sancti.

iii-codice-dertusensi-41

secundus - duodecimus articulus simboli.


Secundus articulussimboli.

(Per auctoritates veteris et novi testamenti probat, quod Deus habeat filium et quod ipse sit Deus; hoc etiam e miraculiset resurrectione. Quare dominus noster nominetur): propter executionem redemptionis nostre in carne assumpta. Unde per hoc ostenditur, quare univit sibi humanam naturam et facius est homo, non quod divina natura mutaretur in humanam vel humana in divinam, sed utraque permanente in sui natura facta est unio associacionenaturarum, non commixtione. Et est aliquo modo simile, sicut spiritus humanus jungitur humano corpori, nec tamen spiritus efficitur corpus, nec corpus spiritus, sed utrumque remanet in sui natura, licet ex hiis unitis efficiatur una persona.

(Tertius articulus).

(Explicat Conceptionem Christi per Spiritum sanctum, per auctoritates sacrae scripturae; adventum ejus praedictum a prophetis; affert etiam Sibyllas.Tandem demonstrat e ratione quomodo Deum decuerit humanam naturam assumere): homo, nobilissimum opus creatoris, lapsus est per peccatum in mortem et damnationem et servitutem diaboli... peccatum originale in omnes homines transivit... Nulla creatura ad hoc erat idonea, ut hominem repararet et redimeret... Conveniens fuit, ut Deus hominem sibi uniret, qui penam sustineret, quam justicia exigebat, et quod Deus hominem assumeret, et non aliam creaturam ad hujusmodi penam sustinendam. (2a ratio pro fundamento habet): injuriosus tanto tenetur ad majorem satisfactionem, quanto major est ille cui infertur injuria. Deus, qui offensus erat, est infinitus: ergo hominis injuria fuit infinita, ergo tenebatur ad infinitam satisfactionem. (3a ratio): Omnis effectus fortior est in sua causa quam in causatis, sicut patet in calore ignis; fortior est enim calor in igne, quam sit in aqua calefacta per ignem, et lux major est in sole, quam in aere illuminato per solem vel a sole, et idem de similibus. Spiritus est rationalis, simplex, incorruptibilis, immortalis, unitur humano corpori composito, corruptibili et mortali tanto amore, ut nolit ab eo naturaliter separari. Cum igitur iste effectus unionis sit in creato, id est in spiritu rationali, multo magis poterit esse in sua causa, id est, Deo. Cum ergo spiritus humanus potuerit uniri corpori, Deus, qui est summa causa, potuit uniri humane nature et sic fieri homo. Unde unio ad corpus est exemplum unionis del et hominis. Item divinus amor excedit omnem amorem humanum. Cum igitur effectus amoris tantus sit in creaturis, quod matres faciat interdum exponi morti pro filiis: ergo immensitas amoris in Deo potuit ipsum facere subire mortem pro salvandis hominibus, sicut fuit possible. Sed mortem subire non potuit Deus nisi in humanitate assumpta: ergo ipsam potuit et decuit assumere ad ostendendum et complendum effectum sui amoris... (Demonstrat quare filius, ei non pater vel Spiritus s. naturam humanam assumpserit).
(Sequitur argumentum contra Judaeos: «quod jam venerit Christus.»Demonstrat hoc ex signis, quae praedixerunt prophetae.Argumentum fortissimum ex prophetia Danielis de 70 hebdomadis): Secundum usum sacre scripture non potest intelligi ebdomada ad plus nisi vij annorum. Unde Levit.xxv: numerabit tibi vij ebdomadas annorum. Cum igitur jam complete sint ille lxx ebdomade, sive sint dierum, sive mensium, sive annorum, et amplius fluxerint mcclvij anni, sicut ostenditur regum, qui ab illo tempore usque ad Christumregnaverunt, constat volenti recipere veritatem et non excecatum intellectum suum invidia atque malitia, quod prophetiajam completa est. Et sic patet, quod jam venit Christus. Et ideo cessavit visio el prophetia et sacrificia.
Si quis querat, quare Judei non credunt, cum omnia hec scripta sint apud eos, hoc est propter incredulitatem eorum et excecationem. Et hec excecatio est maledictio quam predixit Moyses Deuteron.xxviij dicens: «quia si audire nolueris vocem domini dei tui, nec custodias et facias omnia mandata... et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te » Istam maledictionem incurrunt Judei. Et hoc patet, quod ex amentia cordis et cecitate intellectus et furore mentis contingit eis, quod veritatem manifestam quam tenent et legunt nolunt intelligere, nec curant. Unde sicut predictum est, palpant in meridie, sicut palpat cecus in tenebris et non dirigunt vias suas in veritate querenda, licet satis dirigant in temporalibus; et sustinent calumniam et opprimuntur violentia ab omnibus nationibus, nec habent qui liberet eos de captivitate ista in quam ceciderunt post mortem Christi... Et quia Judei hodie non cognoscunt peccatum suum, ideo sunt capti sine rege et sacerdote et absque Deo vero et absque doctore veritatis et sine lege quantum ad intellectum ejus. Unde Azarias propheta ij. Paralipp xv.: «Transibunt multi dies in Israel absque Deo vero et absque sacerdote et doctore et absque lege.» Et sic etiam completa est in eis prophetia (Osce o) Osee dicentis iij.: «dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine Ephod et sine Theraphin...»
Sequitur «natus ex Maria Virgine:» (Auctoritates s. scripturae de matre Dei.)

(Quartus articulus simboli).

(Auctoritates s. scripturae de passione Domini: Isaias liij. Modus passionis ostenditur in tribus, scilicet in multiplici illusione, in clavorum affixione, et in felis et aceti potatione. Haec omnia praedictasunt, ut etiam mors Christi pro peccatis) ..
Et quia in crucifixione ejus non solum fuerunt presentes apostoli et discipuli, sicut dicitur in Evang. Luc. xxiij, sed et Judei et gentiles, ideo per continuam successionem remansit apud christianos,apud Judeos et apud plures ex gentilibus, quod illa persona, que dicta est Christus, crucifixus est. Unde quidam Judeus sic opponebat Sarraceno: «Si aliquis percutit alium multis presentibus, et percussus conqueritur coram judice, et percutiens confitetur se percussisse, et presentes testificantur se vidisse, et alius superveniens qui tunc presens non erat, dementitur omnes, dicens, eos falsum dixisse, cui credendum est?» Respondit Sarracenus; «percusso et percutienti et testibus presentibus». Et Judeus intulit: «nos confitemur, quod patres nostri occiderunt Christum, quem credunt Christiani, et Christiani,qui acceperunt fidem ejus, confitentur hoc idem. Et Mahometuspost DC annos veniens, qui nec presens fuit nec aliquid de re gesta vidit, ausus est dicere et scribere, quod non fuit crucifixus. Nos vero respondemus, quod credendum est crucifigentibus e: illis qui affuerunt»... (Tandem auctoritates de sepultura.)

(Quintus articulus simboli.)
(Textus s. scripturae de descensu ad inferos et resurrectione.)
(Sextus articulus simboli.)
(Textus s. scripturae de ascensione et «sedet ad dexteram Dei patris.»)
(Septimus articulus simboli).
(Textus s. scripturae «Venturus est judicare vivos et mortuos» et de judicio.)


Octavus articulus simboli.

Octavus articulus simboli est de tercia persona, que est Spiritus sanctus. De qua dicit: Credo et in Spiritum sanctum. id est, credo Spiritum sanctum unum esse Deum cum patre et filio, sicut supra ostensum est in tractatu de trinitate.
(Demonstrat e s. scriptura, quod Spiritus s. Deus sit et procedat a patre et filio.)

Nonus articulus simboli.

Sanctam ecclessiam catholicam. Et conjungitur hic articulus precedenti. Unde est sensus. Credo in Spiritum sanctum sanctificantem sanctam ecclesiam catholicam. Ecclesiam appellat societatem universalem sanctorum, ubicunque sint. Unde catholica idem est ac universalis. Et hanc ecclesiam, id est sanctorum societatem, Spiritus sanctus sanctificat. Unde Math, iij: «Ipse, scilicet Christus, baptizabitvos spiritu sancto et igni»; baptizabit, id est mundabit sive sanctificabit, Baptizare enim abluere est vel sanctificare. Et hoc facit in Spiritu sancto et igni, scilicet divini amoris.

(Decimus articulus simboli.)

Decimus articulus sic est: Sanctorum communionem. Et est triplex comunio: primus sacramentorum. Et secundum hoc est sensus: Credo sanctorum communionem, id est sacramenta, in quibus communicant sancti, esse sanctam. Et tunc «sanctorum» tenetur neutraliter pro sacramentis. Et quare dicuntur sancta, ostenditur, cum subjungitur; remissionem peccatorum, que scilicet fit in sacramentis. Secunda comunio est donorum spiritus sancti. Unde apostolus Rom. v. b. «Karitas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.»
(Deinde de septem donis ex Isaia). Tertia comunio est bonorum operum, in quibus boni comunicant sibi ad invicem. Unde de hoc dicitur in psalmo: «particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua». Hec autem participatio acquiritur per amorem, quia dum homo diligit bonum, quod in *al o* cernit, ipsum per karitatem suum efficit (Auctoritates S. Gregorii et S. Augustini).
Prima itaque comunicatio est sacramentorum, in quibus * comunicant, licet differenter. Nam quedam sunt comunia omnibus, quedam quibusdam secundum exigentiam et electionem, baptismusenim et confirmatio et eucharistia et extrema unctiosunt cunctis comunia, penitentia vero, ordo et conjugium sunt comunia differenter. Nam penitentia comunis est omnibus qui peccaverunt, ordo autem ministris ecclesie, conjugium vero volentibus nubere.
Primum igitur sacramentum est baptismus,in quo gratia confertur in remissionem peccatorum (Textus s. scripturae). Forma autem verborum, quibus fit baptismus, hec est; « Ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti.» Errant Sarraceni credentes, se mundati a peccatis per lavacrum solius aque, cum aquasine verbo non lavet... Errant etiam frequentantes multociens idem lavacrum, cum sicut unus Deus est, et una fides, ita et unum sacramentum fidei...
2um Sacramentum est sacramentum confirmationis, in quo spiritus s. datur ad robur (Textus s. scripturae).
3um Sacramentum est eucharistia, id est sacramentum corporis domini, quod dicitur eucharistia, id est bona gratia, quia ibi suscipitur ille, qui est plenus gratia et veritate (Textus s. scripturae, etiam de sacrificio novi testamenti). Quia vero dupplicis sumus nature compositi, scilicet ex corpore et anima, dupplicem escam et compositam dedit nobis, constamus enim ex spiritu et corpore, et ideo ipse Christus, Deus et homo, qui est panis vite, dedit seipsum nobis in escam, ut ejus divinitate et humanitate nostra duplex natura reficeretur. Unde Augustinus in libro de spiritu et anima: duo sensus in homine sunt, unus interior, et unus exterior. Propterea enim Deus homo factus est, ut totum hominem in se beatificaret, ut tota conversio hominis esset ad ipsum, et tota dilectio esset in illo...
(Demonstrat non esse impossibilem conversionempanis et vini in Corpus et sanguinem Christi ratione et exemplo; et primo, quia Christus dixit).
Item si natura hominis per comestionem panem et vinum et aquam potest in corpus et sanguinem comedentis et bibentis mutare, et non sit aliud corpus a corpore, quod prius habebat: multo magis verbum Dei, cui nil est impossibile, potest panem et vinum supernaturaliter transmutare in corpus suum et sanguinem, et non sunt duo, sed unum et idem corpus. (Deinde exempla. Reducit omnia ad omnipotentiam Dei.)
Quartum sacramentum est penitentia, que est sacramentum tam veteris quam nove legis. Est autem penitencia, ut ait Ambrosius, mala preterita plangere et plangenda iterum non comittere, supple: <in proposito.» Unde idem ait; vera penitentia est a peccato recedere... Sunt autem tres partes penitentie: contritio, confessio, et operis satisfactio. Est autem contritio dolor de peccatis .. confessio est peccatorum revelatio coram sacerdote.. (Affert rationes cum homo confiteri debeat, inter alias : Cum homo naturaliter sibi compatiatur et parcat, non debet judicari judicio proprio in penitentia, cum sibi parceret plus debito; unde oportet, quod stet judicio alterius. Item, sicut delicta corporalia judicantur per legem et judices seculi: sic peccata animarum judicari debent per judices spirituales et legem Dei. Sed judices spirituales, qui per legem Dei judicant, sunt sacerdotes: ergo ad sacerdotes pertinet judicium animarum. Sed non possunt juste judicare, nisi noticiam habeant de peccatis, nec noticiam habere possunt nisi per confessionem delinquentium: necessaria est ergo confessio peccatorum. Item cum sufficienter providerit sue reipublice, sicut constituit judices manifestorum criminum. qui sint reges et principes et constituti sub eis: ita constituit judices peccatorum occultorum. Et quia nemo libenter confitetur illi, qu*m scit punire ad mortem, ut ait philosophus ideo statutum est, ut judex occultorum non puniat morte, sed injunctione penitentie, ne aliquis timent peccatum suum confiteri. Unde sicut dicitur in libro dicto Albuchan et in libro dicto Muslim: quia Machometus fecit lapidari voluntarie confitentes sibi se peccantes in fornicatione, avertit sarracenos a confessione.
Satisfactio est emenda debita pro peccatis. Nam cum peccatum sit injusticia, necessario exigit justificationem et tormentum ipsius peccantis et emendam faciendam injuriam passo. Ista satisfactio consistit in tribus, scilicet in jejunio,oratione et eleemosyna... Sunt et multa alia opera, per que potest satisfieri de peccatis, scilicet peregrinationes,vigilie, discipline, et similia.
Quintum sacramentum est extrema unctio infirmorum. Istam unctionem inceperunt apostoli facere ante Christipassionem Unde in evangelio Marci vi. dicitur de ipsis apostolis: ungebant oleo multos egro*os et sanabantur. Unde Jacobus apostolus archiepiscopus Jerosolvmitanusstatuit postea, ut hoc fieret in ecclesia, dicens in epistola sua cap. v.: infirmatur quis...
Sextum sacramentum est ordo.Est autem ordo sacrum signaculum, quo spiritualis potestas traditur ordinato et officium. Ista vero potestas et officium consistit in ministris ecclesie et maxime in sacerdotibus. (Textus s. scripturae.)
Septimum sacramentum est matrimonium.Est autem matrimonium sacramentum comune illis, qui fuerunt ante legem et sub lege et sub evangelio, et diffinitur sic: matrimonium est legitima societas sive vinculummaris et femine in genere humano individuam vite consuetudinem retinentem. (Demonstrat quod unica debeat esse unius: et insurgit contra multiplicationemuxorum et concubinarum, ut est apud Sarracenos.Inter alia affert) i. Cor. vij: mulier potestatem sui corporis non habet sed vir. Similiter autem et vir corporis potestatem non habet, sed mulier. Et ideo non potest istud dare duabusvel quatuor, sicut dicit Mahometus. (Contradivortium)..
Quam etiam verecundum sit et nefandum, quod aliquis dimissa uxoresua ter, non possit eam recuperare secundum Alchoranum, nisi prius ab alio cognoscatur, satis patet hominibus sani intellectus inde obviantibus veritati, cum etiam ipsa mulier, que parviest intellectus, si sit nobilis cordis ei generosa, nullo modo vult se submittere tali vilitati, ut ab alio per istum modum cognoscatur...

(Undecimus articulus simboli).

Carnis resurrectionem (textus s. scripturae) Boni immutabuntur ad gloriam etiam quantum ad corpus, que gloria quadruplex est: claritas, agilitas, impassibilitas, subtilitas.
Quoniam vero aliqui sapientes Sarracenorum negant resurrectionemcorporum, ponentes beatitudinem hominis tantum in anima, necesse est, ui ejus veritas rationibus ostendatur... Quod
autem in errorem induxit sapientes Sarracenorum, ut non crederent resurrectionem corporum, videtur processisse ex Alcorano, cum ibi contineatur, quod post resurrectionem habebunt delectationes corporales, ut delectatio cibi, potus et coitus, que in veritate, si in alia vita essent, intellectum a cogitatione et dilectione summi boni impedirent. Unde quia visum est eis hoc esse inconveniens, sicut est in veritate, negaverunt corporum resurrectionem, ponentes tantum beatitudinem hominis in anima, non intelligentes, quod corpus humanum possit vivere sine cibo; cum... efficietur impassibilis et immortalis, non indigebit alimonia. Delectatio enim glorie, que influetur a Deo in anima, per redundantiam glorificabit ipsum corpus.

(Duodecimus articulus simboli).

Vitam eternam, suple: credo esse. Hec autem vita eterna consistit in cognitione Dei. (Textus s. scripturae.) Preeminentiam autem delectationum spiritualium et divinarum ad corporales delectationes necnon et comparationem earum ad invicem ponit Avicenna in libro de scientia divina, tractatu ix, c. vij de promissione divina, loquens de felicitate anime. Sapientibus theologis multo magis cupiditas fuit ad consequendam hanc felicitatem. quam felicitatem corporalem.. Item Algazel firmat idem in libro intentionum philosophicarumtercio tractatu, v. c; Differt apprehensio intelligentie ab apprehensione sensus modis multis. Apprehensa enim a sensibus sunt corpora et accidentia, que sunt vilia et vana; apprehensa vero ab intelligentia est quidditas universalis, eterna essentia, quam permutari est impossibile. (Per longum integram sententiam affert.) Eandem etiam sententiam confirmat in libro, qui dicitur, Vivificatio scientiarum in demonstratione, quod gloriosior et excellentior delectationum est cognitio Dei excelsi et contemplatio vultus ejus, et in libro, qui dicitur Trutina operum in capitulo probationis, quid sit beatitudo ultima. Hoc idem etiam confirmat Alpharabius in libro de auditu naturali tractatu ij. circa finem, et in libro de intellectu. Ex hiis patet, quod etiam apud philosophos Sarracenorum beatitudo eterna consistit in cognitione et amore Dei, non in delectatione corporali: (Textus s. scripturae ex novo et vet. testamento contraMahometum, sec. quem in cibo, potu, mulieribus,beatitudo consistit). Quod ergo Sarraceni aliqui nituntur probare per auctoritates evangelii, quod ibi comedetur et bibetur, non est verum.
(In fine demonstrat poenam aeternam e s. scriptura et rationibus. Concludit librum): Item Math. iij et Luc. iij: veniet fortior me post me, cujus non sum dignus soluere corrigiam calceamentorum ejus, Et infra: cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabittriticum in orreum suum, paleas autem comburet igne inextinguibili. Item Dan. xij: «Multi de hiis qui dormient in terre pulvere, evigilabunt, alii in vitam eternam, alii in opprobrium, ubi videant semper».
Explicit.


Primus articulus.


Primus articulus.

Primus igitur articulus simboli est: Credo in Deum patrem omnipotentem creatorem celi et terre. Singula verba in hoc articulo posita per ordinem exponemus. Dicit itaque: Credo in Deum, in quo verbo ostenditur quod fides christianaunum tantum dicit et credit Deum esse. Et hoc probatur per scripturas. Unde Mat. xij: «Audi Israel, Dominus Deus tuus. Deus unus est». Et eadem auctoritas est Deutero.V. Item Ia Cor. viij°. «Scimus quod non est ydolum in mundo et quod nullus Deus
nisi unus» Item Eph. iiij°: «Unus dominus,una fides, unum baptisma». Et quia totus fere mundus unum credit esse Deum, dimissis rationibus quibus hoc probari possit, et aliis auctoritatibus, probatio dictarum auctoritatum sufficiat ad presens. Per hoc autem quod fides christiana unum credit et dicit esse Deum, reprobat errorem gentilium, qui non Deum, sed ydola adorabant. Unde Psal. (CXIII): «Simulacragentium argentum et aurum». Fides vero christianorum dicit: Credo in Deum, non in Deos,nec in aurum vel argentum vel ymaginem vel creaturam aliquam.
Item per hoc idem tollitur error Machometi et illorum Sarracenorum, qui Christianisimposuerunt quod sanctam Mariam et crucem et ymaginemsancte Virginis et alias ymagines, quas in ecclesiis ad memoriam sanctorum formant vel pingunt. adorant tanquam Deum. Sed fides christianorum dicit: Credo in Deum, non in sanctam Mariam vel in sanctos, vel ipsorum ymagines. Credereenim in Deum, est credendo ipsum amare, credendo in ipsum ire, ei adherere et ejus membris, id est sanctis, incorporari. Sed istud credere est tantummodo in Deum, nec in aliquam creaturam, quia nulla creatura amanda est propter se, sed propter Deum. Unde Christianinon credunt nisi in Deum, nec adorant nisi Deum.
Honoratur autem sancta Maria a Christianis tamquam sancta et electa mater Christi, secundum quod ipse est homo, et non adoratur ut Deus nec creditur esse Deus. Et si ipsa non adoratur ut Deus nec creditur esse Deus, multo minus ymago ejus. Dicitur autem a Christianis mater Dei (licet ipse ante eam fuerit et ipsam creaverit) eo modo, quo aliquis dicitur filius matris sue, cum tamen non sit ab ea genitus nisi secundum carnem. Et hoc est, quia homo est una persona constans ex corpore et anima: eodem modo Christus Deus et homo, cum sit una persona, constans ex divina natura et humana: dicitur beata Virgo mater filii Dei, quia Christus ex ipsa natus est secundum humanam naturam divinitati ejus unitam, cum tamen ex ipsa Virgine Maria non acceperit nisi carnem.
De cruce autem et ymaginibus est sciendum quod Christiani ea non adorant ut Deum, sed venerantur, non propter se, sed quia sunt quedam recordationes beneficiorum Christi per que salvati sumus. Unde videntes crucem et alias Christi ymagines excitamur ad gratiarum actionem pro perceptis beneficiis; videntes autem sanctorum ymagines provocamur ad eorum imitationem, qui fide et obediencia et passionum longanimitate Deum promeruerunt habere amicum et ejus gloriam sunt adepti. Sunt enim quasi quedam scripture simplicium, qui litteras nesciunt. Sicut enim scripture reducunt sapientibus ad memoriam ea, que sunt preterita: sic crux et ymagines quasi quedam scripture ad memoriam reducunt simplicibus et ydiotis beneficia Dei et magnalia operum et virtutes, que aliquando audierunt a sapientibus de domino Jhesu et sancta Maria et aliis sanctis .. (Affert sententiam Johannis Damasceni)... Quapropter multotiens non secundum mentem habentes domini passionem, ymaginis Christi crucifixionem videntes et salutaris passionis in rememorationem venientes, procedentes adoramus non materiam, sed ymaginem, cum similiter et Dei genitricis ymaginis non materiam sed figuram adoramus. Honor enim, qui est ad ipsam, ad eum qui est ex ipsa incarnatus est, reducitur. Similiter et sanctorum certamina erigentia nos ad fortitudinem et imitacionem et zelum veritatis eorum et gloriam Dei, quia honor, qui exhibetur sanctis, demonstrat benivolentiam conservorum, quam habent ad comunem dominum...
Ostensa igitur unitate divine essentie, sequitur ut ostendatur in ea etiam trinitas personarum. Et hoc potest ostendi primo per auctoritates, quia probatio auctoritatis in hac materia fortior est et certior fidelibus. Deinde rationibus et similitudinibus. Sciendum est autem in principio, quod loqui de trinitate difficillimum est, eo quod supra intellectum non solum humanum, verum etiam angelicum secundum quod prophete et sancti testantur... Et ideo, cum libri sancti sint a Deo, et Deus in libris suis per prophetas et apostolos et in Evangelio se unum esse in essentia et trinum in personis dicat, magis credendum est sibi de se per libros suos quam alicui, quamvis perfecte intelligi non possit, sicut etiam cuilibet homini veridico magis creditur de seipso, quam alii de eo. Verum quia auctoritates sacrorum librorum non omnes recipiunt sapientes, tam fideles comuniter quam infideles rationibus acquiescunt, rationes aliquas post auctoritates ad ostensionem sancte trinitatis in medium proponemus.

Probatio trinitatis per auctoritates.
(Sequuntur auctoritates e novo et veteri testamento).
Probatio trinitatis per rationes.

(Sequuntur rationes) Numerus ternarius est numerus omnis rei el figurat trinitatem rerum. Nos vero non extraximus hunc numerum ni si ex natura..
Et philosophi intellexerunt primam causam manantem ab eterno. Sed quia non intellexerunt emanationem ejus per modum predictum, erraverunt multi ex ipsis et dixerunt, mundum esse eternum, tamen creatum, a prima causa. Ponere autem mundum creatum et eternum importat oppositionem, cum creatum non possit intelligi nisi habens principium, nec eternum proprie, nisi carens principio. Unde cum mundus sit creatus et creatum omne habeat principium, impossibile est ipsum ab eterno fuisse.
(Ratio tertia pro fundamento habet): Bonum est diffusivum sui. (Ratio 4.°): in Deo est potentia, sapientia et voluntas. (Ratio 5ta pro fundamento habet tres causas): efficientem, formalem sive exemplarem, et finalem. (Ratio sexta): Ponamus unum hominem esse episcopum, medicum et magistrum. Episcopus est homo, medicus est homo; magister est homo, non tamen tres homines, sed unus homo, una natura, una essentia... Similiter dicimus et credimus, quod in Deo sunt iijpersone, scilicet pater et filius et spiritus sanctus, et quod pater est Deus. filius est Deus, spiritus sanctus est Deus, non tamen tresDii etc.

Probatio trinitatis per similitudines.

(Solitae, sunt, scil. sol et lux, ignis lux, calor etc: Deinde primum articulum explicat, affert antiquos ut Mercurium, Macrobium, Platonem, Trimegistum, id est magnum Hermen, Aristotelem in libro de causis. Ad «omnipotentem» scribit): Quod autem dicitur ab aliquibus, Deus non potest peccare, ergo non potest omnia, non est objectio, quia posse peccare non est posse, sed potius deficere. (Ad «creatorem caeli et terre»): expresse dicitur, quod Deus creaturas condidit... et quod ipsa creatura inicium habuit contra illos, qui dicunt, quod mundus est ab eterno, quod non est intelligibile, scil. ut aliquid sit creatum et eternum. Eternum enim de sua ratione caret principio. Creatum vero quodlibet de sua ratione principium sumpsit,que duo propter
sui oppositionem eidem convenire non possunt... Ceterum si mundus ab eterno fuisset, verisimile est, quod illi qui gesta antiqua scripserunt, scripsissent utique vel ab aliis scripta memorassent gesta vel facta, que a multis milibus annorumin mundo (contigerunt o) eontigerunt. Sed nos non invenimus aliquod scriptum in quo memoria sit de aliis antiquitatibus, nisi de hiis tantum, que a vj milibus annorum et cccclvj annorum contigerunt... (Deinde probat, Deum non esse auctorem peccati, et quidem e similitudinibus solitis de claudicatione et caecitate).



APPENDIX I

APPENDIX

I

De sequenti opere DENIFLE jam in Historisches Jahrbuch, 1887, p. 225 sq. breviter locutus est. Auctor ejusdem celeber frater Praedicator Hispanus, Raymundus Martini qui opus «Pugio fidei» composuit. Bibliographos hec opus, in codice Dertusensi unice conservatum, hucusque fugit. Certe
non est intellectui popularium adaptatum, pro quibus tamen scriptum est. Raymundus illos fideles, qui in Hispaniainter Sarracenos et Judaeos vivebant et quotidie ab ipsis argumenta contra christianam religionem audierunt, principiis christianae religionis imbuere eosdemque praservare voluit contra objectiones. Verisimiliter Raymundushunc libellum scripsit, ut sacerdotes et curatiillo uterentur in instructione populi fidelis et in conversioneinfidelium. Quaedam hic tractantur, quae in magno opere «Pugio fidei» latius occurrunt.
Hanc explanationem Raymundus Martinijuvenis adhuc, diu ante opus «Pugio Fidei», et quidem anno 1256vel 1257 composuit, ut infra ex articulo 3° liquet. Ex argumentatione etiam apparet, Raymundum nondum imbutum fuisse doctrina scholastica decenniorum posteriorum.
Non omnia edimus. Introductionem cum tractatu Quod libri sancti sint incorrupti integre in lucem proferimus, duodecim vero articulos breviatos. Primus articulus ut specimen dari potest. Multi articuli solum auctoritates scripturae sacrae jam notas comprehendunt. Ubi de Sarrazenis vel Judaeis agitur, vel de scriptoribus Arábicis, nihil praetermisimus.

E CODICE DERTUSENSI N.° 6.
Explanatio simboli Apostolorum ad institutionem fidelium a fratre Raymundo Martini de Ordine Predicatorum edita.
Videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem. I. Cor. xiij. Speculum de quo hic loquitur apostolus, est fides, per quam tamquam per speculum videtur, id est, cognoscitur Deus, ut videri potest in hac vita. Enigma appellat obscuritatem fidei annexam. Etsi enim per fidem Deum in via cognoscimus, non tamen sic lucide, sicut in gloria, quando per speciem ipsum facie ad faciem videbimus. Est igitur fides ut dictum est speculum, per quod videmus Deum quoquo modo. Verbi gratia, ponatur quod est aliquis in aliqua domo figuris depicta ita curvus et depressus, quod non potest levare caput, et dicitur ei: tales et tales picture (I) sunt supra in tecto. Et quia ipse non potest eas videre, afferiur sibi speculum vel aqua clara in pelvi, et ut dicebatur sibi verbo, sic videt, per speculum vel per aquam. Postea si erigatur, videbit, sine medio picturas, quas viderat speculo mediante. Et tunc intelliget, quod speculum infallibiliter sibi ostendebat picturas illas, licet non ita clare, ut videt eas modo capite elevato. Similiter dum sumus in hac vita misera, sic depressi sumus per corruptionem carnis et per peccatum, quod non possumus videre Deum nisi per speculum, id est, per veram fidem et puram, quia ui dicit Augustinus, mentis humane acies invalida in tam excellenti luce non figitur, nisi prius per mundiciam fidei emundetur. Et ipsa fides in veritate ostendit nobis quasi quoddam speculum, quomodo est Deus, ut ostendi potest in hac vita. Et cum corruptionem carnis deposuerimus et erimus in gloria, tunc intelligemus et cognoscemus, quod fides infallibili ostendebat nobis veritatem, licet non ita clare, ut tunc videbimus, sed ad modum speculi. Hoc tale speculum, id esi fidem, impressit spiritus sanctus in cordibus patriarcharum, prohetarum et apostolorum. Et dominus Jhesus Christus non tantum impressit hoc speculum, id est fidem, in cordibus apostolorum, sed etiam docuit eos verbo hoc idem. Et apostoli cum deberent discedere ab invicem per universum mundum ad predicandum evangelium. redegerunt in scriptis concorditer ea, que in hac vita quasi per speculum cognoscimus de Deo, ut omnes possent legere et intelligere, quomodo debent in Deum credere. Et illud scriptum comuniter et concorditer ab apostolis editum dicitur symbolum fidei apostolorum, quia quilibet eorum posuit ibi sententiam suam, id est articulum suum; dicitur enim symbolum sin, quod est con, et bole quod est sentencia, quia comunis sentencia fidei apostolorum. Quilibet enim apostolus posuit ibi unum articulum quasi proprium. et omnes comuniter in omnibus articulis consenserunt, uude secundum numerum apostolorum xijsunt articuli fidei.

(1) Para que haya la debida exactitud, se copia todo como está en el Códice original.

Petrus quidem posuit primum articulum, scil. «Credo in Deum patrem omnipotentem, creatorem celi et terre.»
Andreas posuit ij. scil. «El in Jhesum Christum filium ejus unicum dominum nostrum »
Johannes iij. «Qui conceptus... Maria virgine.»
Jacobus Zebedeí iiij: «Passus... et sepultus.»
Thomas v: «Descendit... a mortuis.»
Jacobus Alfei vj: «Ascendit... patris omnipotentis.»
Pliilippus vij: «Inde.., vivos et mortuos.»
Bartholomeus viij: «Credo in spiritum sanctum »
Matheus ix: «Sanctam ecclesiam catholicam.»
Simon Cananeus x: «Sanctorum communionem, remissionem peccatorum.»
Judas Jacobi xi: «Carnis resurrectionem.»
Mathiasposuit xíj: «Vitam eternam amen.»

Hoc itaque symbolum primo ostendit, Deum esse unum in essentia et trinum in personis. Deinde alia, que quilibet fidelis tenetur credere, de quibus in sequentibus ostendetur auctoritatibus veteris et novi testamenti, et etiam alicubi rationibus et similitudinibus secundum modum parvitatis nostre. Et quia probatio et explanatio hujus symboli habet fieri maxime per libros veteris et novi testamenti, dicit enim Augustinus: quod credimus, auctoritati debetur, et quod intelligimus, rationi, quod autem erramus, oppositioni; primo oportet monstrare eosdem libros incorruptos esse et veros, scilicet quod permanserunt integri et incorrupti, sicut editi sunt a spiritu sancto per auctores et scriptores eorundem librorum. Quo probato necesse est credere et suscipere omnia illa, que per ipsos probabuntur et alia que in eis continentur.

Quod libri veteris et novi testamenti sunt integri et incorrupti.

Igitur quod libri sint integri et incorrupti, potest ostendi per auctoritates, quoniam nullus auderet mutare, vel diminuere vel addere in veteri vel novo testamento, quoniam super hoc habetur prohibitio et etiam maledictio. Unde MoysesDeuteron. iiij:
«Non addetis ad verbum quod vobis loquor, nec auferetis ex eo.» Item Salomon in Proverb. xxx. b, «Omnis sermo Dei ignitus clipeus est sperantibus in se, ne addas quicquam verbis illius, et arguaris inveniarisque mendax.» Item Joh.in Apocal. ultimo: «Si quis apposuerit ad hoc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. Et si quis diminuerit de verbis libri prophetie hujus, auferet Deus partem ejus de libro vite, et de civitate sancta.» Non autem videtur quod aliquis esset ita , quod contra ista auderet aliquid mutare in libris sanctis.
Si quis vero dicat, quod Nabuchodonosor combussit libroslegis et prophetarum, hoc ostenditur esse falsumper gesta filiorum Israel. Nam sicut habetur in iiij° lib. Regum, xvij, Salmanasar rex Assiriorumcepit terras filiorum Israel, et transtulit filiosIsrael de terra sua in terram Assiriorum, et posuit eos in civitatibus Medorum, et adduxit de Babilone et de aliis locis terre sue colonos, et collocavit eos in civitatibus Samarie pro filiis Israel. Et cum ibi habitare cepissent, non timebant Deum, cum essent ydolatre, unde immisit Deus in eos leones, qui interficiebant eos. Et nunciatum est regi Assiriorum quod perirent coloni ejus, quia ignorabant legitima Dei terre. Et misit rex unum de sacerdotibusIsrael et etiam legem Moysi, sicut dicitur in ystoriis. Et iste habitavit in Bethel, et docebat gentes illas legitima Dei Israel. Ipsi tamen, licet colerent Deum Israel, colebant etiam idola sua, unusquisque juxta ritum gentis sue. Unde lex Moysi permansit apud eos. Et predictus Salmanasar rex Assiriorum fuit ante NabuchodonosorC annis, sicut probatur ex numero annorum regum qui regnaverunt in Jherusalem ab ipso Salmanasarusque ad Nabuchodonosor. Verum non potest dici, quod ipse Nabuchodonosor combusserit legem generaliter, cum non legatur destruxisse nisi Jherusalem, quam quidem destruxit Nabuzardan princeps militie ejus, non in prima vice, sed in secunda, sicut infra dicetur. Et tunc jam libri legis erant apud Samaritas tempore Salmanasar regis, qui fuit ante Nabuchodonosor C annis, ut dictum est. Cum ergo non legatur destruxisse Salmanasar, non destruxit etiam libros legis qui apud Samaritas erant. Cum igitur pervenit Nabuchodonosor ut expugnaret Jherusalem, sicut dicitur in predicto libro Regum xxiiij, egressus est Joachim rex Juda ad ipsum de voluntate propria et mater ejus et servi ejus et principes ejus, et suscepit eum et suos rex Babilonis, et transtulit eum et omnem populum Jherusalem xvijmilia, et non reliquit ibi exceptis pauperibus populi terre. Et tunc mnc non destruxit Jherusalem nec combussit aliquid in ea. Unde satis videtur vetum quod isti qui se reddiderunt et translati sunt in pace, portaverunt sanctos libros legis et prophetarum et alios libros quos habebant, sicut contigit in Sarracenis qui expulsi sunt de Oriente et Occidente Yspanie, qui secum de libris suis quos voluerunt portaverunt.
In secunda vero vice quando captus fuit Sedechias rex Jherusalem et exoculatus (IV Reg. 25, 7) Nabuzardan princeps regis Babilonisdestruxit muros Jherusalem et combussit domos, sed nos legitur aliquem librum combussisse (IV Reg. 25, 9). Et tunc de beneplacito principis remansit Jheremias propheta cum populoJudeorum, qui remansit ad colendum terram; populares vero de majoribus et divitibus translati sunt etiam tunc in Babilonem,non tantum de Jherusalem, sed etiam de aliis civitatibus Judee, que non fuerunt combuste nec destructe, ut habetur Jheremie xi. Et est verisimile quod tam apud transmigrantes, quam apud populum, cum quo remansit Jheremias propheta, fuerunt libri legis et prophetarum. In Daniele etiam legitur xiij, quod Judei habebant judices de Judeis,qui eos judicabant secundum legem suam. Unde ibi legitur quod fecerunt duobus senibus, sicut male egerant adversus proximam dicendo contra eam falsum testimonium, et ideo interfecerunt eos, ut facerent secundum legem Moysi. Item in j° Esdre vij, a: «ipse Esdras ascendit de Babilone, et ipse velox scriba in lege Domini quam dedit Dominus Deus Israel.» Et infra: «Esdras autem paravit cor suum ut investigaret legem Domini et faceret et doceret in Israelpreceptum el judicium.» Item: «Artaxerses rexregum, Esdre sacerdoti scribe legis Dei celi doctissimo salutem. A facie regis et vij consiliariorum ejus missus es ut visites Judeam et Jherusalem in lege Dei tui, que est in manu tua.» Et in Neemia viij° a: «Dixerunt Esdrescribe ut afferret librum legis Moysi, quod preceperat Dominus Moysi. Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum ac mulierum cunctisque qui poterant intelligere.»
Ecce per ista patet quod lex permansit apud Judeos sive in captivitate, sive postcaptivitatem. Unde in ij° lib. Machabeorum ij° dicitur de Neemia, quod construens bibliotecam congregavit de regionibus libros et prophetarum et Davidet epistolas regum.
Item Dominus in Evangelio Mat. xxiij a: «Super katedram Moysi sederunt scribeet pharisei; omnia ergo que dixerint vobis conservate et facite, secundum vero opera eorum nolite facere.»
Et in capitulo ubi hec dixit, arguit eos de appetitu laudis et honoris et de ypocrisi et de aliis viciis, que erant in ipsis; unde si legem mutassent in aliquo, magis eos de hoc redarguisset. Sed ipsemet ostendit legem integram esse, ubi dicit Mat. v: «Non veni legem solvere aut prophetas, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat celum et terra, jota unum aut unus apex non preteribit a lege donec omnia fiant.» Et Luc, xxj; «Celum et terra transibunt, verba autem mea non transient.» Ex hoc apparet quod lex incorrupta permanserat apud Judeos.
Item sicut habetur in ystoria, Ptolomeus rex Egipti librorum cupidus usque ad Lta milia libros congregavit. Qui cum audisset, quod apud Judeosesset lex ore Dei edita, misil de Judeis captivis qui erant in regno suo Cxx milia, et munera magna auri et argentiEleazaro summo pontifici Judeorum, ut sibi mitteret Judeos sapientes in ebrea ei greca linguacum lege Dei, qui ad eam
transferendam in grecumsufficerent. Unde predictus pontifex misit sibi lxx seniores peritos utriusque lingue, qui legem et prophetastranstulerunt. Et hoc fuit per magnum tempus ante Christum.Et ista translatio remansit apud Grecos. Unde etiam si voluissent Judei aliquid mutare, nichilominus veritas translationis remansisset apud duas gentes diversas ab ipsis, que ipsos arguere possent de mutatione. Postmodum vero, tempore apostolorum Christi, cum predicte gentes et alii recepissent fidem Christi, receperunt et Evangelium ab ipsis apostolis et ab aliis discipulis, qui predicaverunt eis juxta mandatum Christi, Math. ultimo: «Euntes in mundum universum predicate Evangelium omni creature», et hoc in diversis ydiomatibus. Unde iste gentes non possent congregari de finibus mundi ad mutandum Evangelium,cum inter se sint diverse moribus et linguis, et sub diversis principibus et regnis,et si factum fuisset, non potuisset latere. Item emulatio est inter Christianos et Judeos specialiterde scripturis, et ideo nec corruptionem Judeorumsilerent Christiani, nec corruptionem Christianorumoccultarent Judei. Cum autem sint discordes circa intellectum scripturarum, constat quod ad corruptionem scripturarum non poterunt concordare. Cum igitur utrique concordent in lege Moysi et prophetis, constat legem Moysi et prophetas non esse corruptos.
Item Evangelium est completio legiset prophetarum, el lex et prophete fuerunt figura Evangelii. Unde lex et prophetecontinentur in Evangelio, et Evangelium in legeet prophetis, propter quod dicit Ezechiel j°, quod rota erat in medio rote. Si ergo Evangelium fuisset corruptum, discordaret a lege et prophetis, et si lex et prophete corrupti fuissent, similiter ab Evangelio discordarent. Cum ergo perfecte concordent ad invicem, sicut pater habentibus rectum intellectum scripture, manifestum est quod tam vetus quam novum testamentum sine corruptione et mutationeremanserunt.
Item cuilibet magis credendum est in sua scientia vel in arte. Stultum enim esset magis credere medico de agricultura, et agricole de medecina. Qua ergo temeritate volunt Sarraceni, quod ipsis vel domino suo, (Mahometo) qui ignoraverunt Evangelium Christi, de ipso Evangelio magis credatur, quam Christianis, qui professionem Evangelii per successionem temporum continuam ab inicio tenuerunt? Nostrum quidem Evangelium non solum a fidelibus testibus conscriptum est, verum multitudine prophetarum veridicorum et concorditer adventum Christi preconizantium roboratur, nec non et miraculis quamplurimis supra naturam et martyrum multitudine copiosa, quos nec mors nec gladiusaut tribulatio quecunque potuit a fide Evangelii separare. Unde si quis temptasset Evangelium mutare, tam zelo fidelium et devotione, quam librorum veterum collatione, quam diversorum codicum apud diversas nationes attestatione confutaretur.
Preterea si Alcoranus vel unus liber gramatice, qui esi in una lingua, non potest corrumpi, quomodo. Evangelium, quod fuit scriptum in diversislinguis, potuisset universaliter corrumpi? Quod ergo recipiunt pro se de incorruptione Alcorani vel alterius libri, oportet eos necessario recipere contra se de incorruptione legis et Evangelii, quia de similibus idem est judicium. Et quia validius est argumentum ab hoste sumptum, sicut dicitur in Alcoranoin cap. apostolorum: «apostoli qui fuerunt cum Christo,sancti fuerunt et veraces», unde certum est quod tale predicaverunt Evangelium et scripserunt, quale ab ipso Christo docti fuerunt, alioquin veraces non fuissent.
Quod vero lex et Evangelium sint incorrupti, potest ostendi per Alcoranum,unde in capitulo Jonedictum fuit Machometo secundum dictum suum sic: «Si fueris in dubio de eo quod misimus super te, interroga eos qui legunt librum prius quam tu.» Sed constat quod Deus vel Gabriel,qui, ut ipse dicit, loquebatur ei, non dicebant sibi ut interrogaret falsarios, sed veraces, qui legebant librum, secundum veritatem, non secundum mutationem que inducit falsitatem. Unde per hoc ostenditur
quod libri Evangelii et Legis erant incorrupti, quia illi qui legebant librum prius quam ipse esset, erant Judei veraces et Christiani, a quibus secundum mandatum Domini debebat requirere veritatem.
Item in cap. mense, quando Judeipostulaverunt judicium ab Ebihoreyra, quem posuerat Machometusjudicem, ut judicaret inter homines, et ille diceret eis: «Non judico inter vos, donec interrogem Machometum», et ille ivisset ad Machometum et interrogasset eum, respondit Machometus et dixit: «Deus misit super me in facto Judeorum,et dixit: Si venerint ad te, judica inter eos, aut avertere ab eis; et si avertaris ab eis, non nocebunt tibi in aliquo. Et si judicaveris inter eos, judica juste, quia Deus diligit juste judicantes. Et quando venient ad judicium tuum, et apud eos est lex,et in ipsa est judicium Dei.» Et ecce hoc testatus est Machometus, quia tempore suo lex erat apud Judeos,in qua erat judicium Dei; unde ex hoc patet quod remanserat incorrupta, quia si corrupta fuisset, verum judicium Dei non contineret.
Item in cap. Hygr, iniroducit Deum sibi loquentem: «Nos demissus memoriale et sumus ejus custodes.» Vocat autem legem et Evangelium memoriale Dei, ut dicunt Sarraceni. Quod cum ipse Deus custodiat, non est corruptum, alioquin non esset Deus fidelis custos, quod absit.
Item in cap. v; «Non est mutatio verbo Dei.» Sed verbum Dei et lex est Evangelium; cum ergo verbo Dei non sit mutatio, lex et Evangelium non sunt mutata.
Item in cap. Vace, in fine secunde distinctionis dicitur:
«Credimus Deum, et id quod fuit missum nobis, et id quod fuit missum Abrabe et Ysmaeli et Ysaach et Jacob et tribubus, et id quod fuit datum Moysi et Jhesu, et id quod fuit datum propheitisa Domino suo, et non separamus inter aliquem ex ipsis». Ecce in hiis verbis mandatur Sarracenis, ut credant legem et prophetas, et Evangelium Jhesu Christi, et quod non faciant differentiam inter aliquem prophetarum. Et ita de necessitate oportet eos credere legem et Prophetas et Evangelium. Cum ergo dictum sit eis quod credant omnia supradicta, nec Deus mandaret credi corrupta, nec erant corrupta, sed vera et incorrupta.
Item in v cap. circa finem: «Dedimus librum Moysi complementum ei qui benefecit, et discretionem in omni re et directonem et misericordiam», sed corrupta lex non dirigit, sed potius facit errare. Ergo lex Moysinon est corrupta.
Item in cap.. : «donec statueritis legem et Evangelium, in nichilo estis». Ibi loquitur Dominus Christianiset Judeis, ut dicunt Sarraceni. Sed cum Deus bonum consulat et malum dissuadeat, hoc eis non dixisset, si lex et Evangelium corrupta fuissent; ergo incorrupta sunt lex et Evangelium apud Christianos et Judeos.
Item in c. Joneintroducunt Deum dicentem de Jhesu: «Nos dedimus ei (scilicet Jhesu) Evangelium, in quo est directio et lumen». Sed si Evangelium corruptum fuisset, non dixisset Deus in eo esse directionem et lumen, sed potius errorem et falsitatem. Unde constat Evangelium esse verum et incorruptum.
Item non videtur rationabile nec verisimile quod Christianivel Judei corruperint vel mutaverint librossuos, in quibus est eis tradita á Deo forma vivendi et spes salutis, cum pagani poete non mutaverint librossuos, in quibus fabule et manifesti continentur errores, sicut in eorum libris adhuc hodie invenitur.
Unde astutia dyaboli suggestum videtur, et hominum etiam malicia hoc firmavit ad fulcimentum sui erroris, ut libros sacros non legerent et corruptos assererent, ne manifestato errore ipsorum per veritatem sacrorum librorum a suis erroribus averterentur. Et hec astucia posita est in Alcorano ubi dicitur in cap. Vace:« Nolite interrogare quid egerunt priores, eis facta sua, vobis vestra», subaudi: «sufficiant»; cum tamen e contrario in cap. Jone dicatur; «Si fueris in dubio de eo quod misimus super te, interroga eos qui legunt librum antequam tu», ubi mandatum est ei in dubiis interrogare priores.
Si quis vero dicat quod in hoc sunt corrupti libri, quod nomen Machometi est inde amotum, respondemus quod non est causa, quare nomen ejus amoveretur, quia si bonus erat futurus, utile erat sciri nomen ejus, ut cum venisset, sicut bonus et de quo jam prophetatum erat, reciperetur, sicut contigi in Joh. Baptista precursore Christi, de cujus adventu prophetarunt Ysayas et Malachias; item sicut scriptum est etiam de Elia et Enoch, quorum adventus in fine mundi predictus est in veteri et in novo testamento, per quos Judei in fine mundi convertentur. Si vero malus futurus erat, necesse fuit similiter sciri nomen ejus et mores, ut cum veniret, per hujus noticiam caveretur ab eo, sicut scriptum est de antichristo et de moribus ejus, et de seductione, et de suis miraculis, que facturus est, ut per ista jam scripta cum venerit cognoscatur et a fidelibus caveatur. Unde sicut non est ablatum nomen antichristi nec nomen diaboli de libris, eodem modo nec nomen Machometi inde fuisset ablatum, si ibi fuisset scriptum. Unde esset frivola excusatio, que assumitur in defensione mendacii et erroris. Quod autem dicunt pro se, nomen ejus scriptum fuisse in libro Abacuchprophete c. iij: «Deus ab austro veniet, et sanctus de monteFaran», non potest convenire Machometo, quia nec Deus fuit nec sanctus, sed potius peccator et immundus, fuit enim luxuriosus et raptor bonorum alienorum, et interfector hominum sine justicia, sicut colligitur ex ystoriis et gestisde eo scriptis. Nec venit de monte Faran, imo de monteMeche. Nam mons Meche unde ipse fuit oriundus, dicitur Cayquiyan, sicut dicitur in lib. Ayci. Nam Pharan, quem jactant esse montem Meche, est in introitu terre promissionis, sicut habetur ex tertio lib. Moysi, c°. xiij°; Mecha vero distat a terra promissionis per longaterrarum spacia, itinere mensis unius et ultra; prophetia vero predicta verius Christo convenit, sicut patet per precedentia et sequentia.
Item, quod dicunt quod Christus predixit de Machometo in Evangelio,ubi promisit mittere discipulis paraclitum, volentes intelligere per paraclitum Machometum, hoc non potest stare, quoniam Joh.xiiij promisit et dedit paraclitum apostolis, quorum tempore non venit Machometus, dicens «paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia». Unde cum paraclitus sit Spiritus Sanctus, qui docuit apostolos omnia, non convenit Machometo, ut dicatur paraclitus, cum nec Spiritus Sanctus fuerit, qui est Deus, nec apostolos docuerit.
Item paraclitus idem est quod consolator, quod Machometusnon fuit, imo desolator, quia venit cum gladio, cogens homines ad suscipiendam suam sectam, quod tamen Deusfacere noluit, cum hominem liberum creaverit et sue voluntatis, nec aliquis propheta vel justus hoc attemptaverit unquam, sicut patet legentibus gesta antiquorum.
Item Spiritus Sanctus non videtur ab hominibus mundanis nec scitur ab eis. Unde Joh. xiij°: «Ego rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit vobis, ui maneat vobiscum in eternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non vidit eum nec scit eum; vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit et in vobis erit». Ecce per ista que hic dicuntur patet manifeste, quod nullo modo potest dici Machometus paraclitus, cum non fuerit datus apostolis. Inter illos enim et ipsum fluxerunt prope DC anni, nec fuerit consolator sed potius desolator, nec fuerit Spiritus Sanctus, qui videre non potest, sed potius corporalis et visibilis.
Ostensa igitur veritate et sinceritate librorum, ad explanationem simboli redeamus.

APÉNDICES

APÉNDICES. 

Concluida la reseña de los Códices, parécenos oportuno insertar los Apéndices que están al fin del inventario de los Sres. Denifle y Chatelain, y que según verán nuestros lectores, contienen fragmentos muy interesantes copiados de dichos Códices.
Entre ellos ocupa un principal lugar por su extensión el que pertenece al Códice de número 6, que contiene como es de ver en el Catálogo, la exposición del Símbolo de los Apóstoles por el célebre dominico español Fray Raimundo Martín, que vivió a mediados del siglo XIII.
Atendiendo a que hasta el presente no hay noticia de que exista otro ejemplar en las bibliotecas de Europa, su contenido ofrece un doble interés. Por otra parte, los Sres. Denifle y Chatelain tuvieron buen cuidado en escoger los mejores fragmentos del citado Códice; y sobre todo, nada omitieron de cuanto se pueda referir a los sarracenos y judíos, y a los escritores árabes. Así lo expresan en el prólogo de dicho Apéndice, que es el de número I°.
Pero antes de los Apéndices copiaremos la siguiente introducción, que precede a su inventario latino.

ECCLESIA cathedralis urbisDertusae (nunc Tortosa dicunt) in Catalonia,cujus historiam ac fata nuper enarravit D. Ramón O'Callaghan, canonicus archivistaque ejusdem, a restabilito saltem episcopatu an. 1151, multos pretiososque codicespossedit. Quanquam autem, post varias vicissitudines, non tot hodie percurrere licet quot inventariis saeculo XV sequentibusque usque ad saec. XVIII confectis seu exaratis enumerantur, restat adhuc collectio nec infima nec spernenda. Quam cum alter nostrum bis visitavisset codicum statum lamentabilem, asseribus avulsis, deploraverat, nihilque magis cupiebat quam ut iterum Dertusamadeundi occasionem haberet, brevemque librorum superstantium descriptionem conficeret.
Itaque hujus anni mense Septembri, post exploratum tabularium Barcinonense, ambo Dertusamprovolavimus. Tempus fortasse non optime elegeramus; namque improviso advecti, urbem vittis, vexillis, floribusque ornatam, musicis concursibus occupatam (ut fit quottanis ad celebrandum S. cincturae B. M. Virg. festum), denique festivitatibus magisquam labori paratam invenimus. Praeterea infelici casu tunc archivista aeger lectum retinebat. Nihilominus, intercedente fr. Angelo A. Ciarán, O. P., qui acriter in illis sollemnibus vastam praedicatione sua cathedralem movebat,
comiter a canonicis porta tabularii nobis aperta fuit,ibique commodissime codices inspiciendi, describendi, immo photografandi licentia concessa est. Praeter libros capitulares, duo armaria codicibus 147referta invenimus; qui quidem jam uniformiter dorso e pelle ovina flavi coloris tabulisque linteolo spissius flavescente coopertis vestiti, temporum injurias vincent.
Tres dies ibi commorati, raptim singulos libros unus vel alter inspeximus. Numeri jam in singulis positi curam habuimus, etsi ordo melior non aegre dari potuisset. Exempli gratia, Biblia fere integra cum commentario Rabani nunc inter numeros 67, 61, 2, 28, 12 distrahitur. At non nostrum erat praefixam seriemt urbare (seriem turbare), et facile minimum id vitium indice nostro resarcietur. Deest praeterea quasi generatim in codicibusnumeratio foliorum.
Non ingratum erit lectoribusin Appendice recipere quaedam hucusque incognita et quaedam specimina codicum antiquiorum.
Grates imo corde agimus canonicis Dertusensibus, qui nobiscum ut cum amicis, non ut cum externis et advenis agebant, nobisque thesaurumcathedralis, inter alia calicem mirifici operis, áPapa Luna, i. e. Benedicto XIII, donatam monstrarunt.
Denique veniam á collegis nostris doctisque oramus, si quid in hoc inventario, quod sine auxilio librorum impressorum conficiendum fuit, nos fugerit vel in errores nos traxerit. Neque silentio praetereundum, multes codices in principio mutilosesse, quod laborem nostrum detinuit. Caetera
non catalogumintegrum condere, sed saltem praecipuorum tractatuum inventarium non inutile parare ambitio nostra fuit.

Dertusae, 4 sept. 1895.

HENRICUS DENIFLE, O. P.
AEMILIUS CHATELAIN.

appendix I

140-147


140. MISAL. Un volumen en 4.° mayor, en pergamino, de 266 páginas. Es del siglo XIII. Al principio tiene un Calendario; pero le faltan los meses de Noviembre y Diciembre. En el margen del mismo están señalados los días egipcíacos. En la página que precede al Calendario, están escritas de letra más moderna las oraciones que dice el sacerdote al ponerse los sagrados ornamentos, en las cuales son de notar algunas pequeñas diferencias respecto de las que se dicen actualmente.
Según la costumbre de los Misales de aquel tiempo, en este también están dibujadas antes del Cánon las imágenes del Cristo y del Salvador, con las figuras y alegoríasde que se ha hecho mención en otros Misales. El que nos ocupa está bien conservado, y tiene las iniciales de los capítulos y párrafos adornadas con dibujos de colores según el estilo de aquel siglo.

141. MARSILIO DE PADUA. Un volumen en 4.° mayor, en pergamino, de 200 páginas. Es del siglo XIV. Su autor llamado de Padua porque naciò en dicha ciudad, floreció a últimos del siglo XIII o principios del XIV. fue un célebre político y jurisconsulto. Una de sus principales obras es la que contiene este Códice. Se titula «El defensor de la paz» porque expone la grave cuestión acerca la potestad del Papa y del Emperador.
Toda la materia se explica seguidamente sin haber divisiones de tratados; tan sólo en la parte superior de cada página hay una sencilla indicación del número de la cuestión que allí se expone.
Al final hay un resumen o índice de los asuntos.

142. ARISTÓTELES. Un volumen en 4.° mayor, en pergamino, de 142 páginas. Es del siglo XIII. Contiene los ocho libros phisicorum de aquel filósofo. Al principio hay tres folios que no pertenecen a este Códice. El primero y segundo libro tienen una inicial que manifiesta comenzar allí el tratado; en los demás libros quedó esto por hacer, y sólo se conoce el principio del libro por el blanco que allí se ve. De todos modos los libros están bien indicados con números de color en la parte superior de cada folio. Hay notas en el margen de letra muy diminuta y clara; algunas son de época posterior a la del Códice. También las hay entre las líneas, especialmente en los últimos folios.

143. FRANCISCO DE MAIRON Y OTROS AUTORES. Un volumen en folio en pergamino, de 214 páginas. Es del siglo XV. Contiene primeramente un trabajo del expresado autor, cuyo título traducido del latín dice: «Flores extractadas de los libros de la Ciudad de Dios de San Agustín, y reducidas a la forma de verdades, por el Doctor en sagrada Teología, el venerable Maestro don Francisco de Mairon, añadiendo muchos documentos y argumentos teológicos, etc.»
Se divide en 22 libros, que se indican en números muy pequeños en la parte superior de cada folio.
Sigue un tratado del Maestro Nicolás Oresme, de communicatione idiómatum.
Otro de Retórica, cuyo autor no consta.
Otro que se titula, dici de omni, según la mente de Aristóteles y demás filósofos, por el Doctor y Maestro Reverende Enrique de Hassia.
El sermónque dicho Maestro Nicolás Oresme predicó delante del Papay de los Cardenales, la víspera de Navidad, que fue el cuarto domingo de Adviento del año 1363, y segundo del Pontificado de Su Santidad el Papa Urbano V.
El sermón de San Francisco, que el Maestro Pedro de Ailliacopredicó en la Universidad de París el año 1382.
La carta de la Universidad de París al rey de Francia, sobre el cisma, fechada la víspera de Pentecostés, día 25 de Mayo del año 1394.
El libro titulado «del hombre interior» compuesto por el Maestro Ricardo de San Víctor.

144. CONSTITUCIONES PAPALES DE ALEJANDRO III, Y OTROS DOS OPÚSCULOS.
Un volumen en 4.° mayor prolongado, en pergamino, de 188 páginas. Es de últimos del siglo XII. En este Códice llama la atención el contener materias tan distintas entre sí; pero según hemos notado en algún otro Códice, se debe a la escasez de libros de aquel tiempo, en que siendo tan costoso poderlos adquirir, se coleccionaban varios opúsculos en un mismo Códice.
En el que nos ocupa, primeramente están las Constituciones de Alejandro IIIdadas la mayor parte en el Concilio Lateranense III.
Después la Filosofía del Maestro Guielmo de Conchis. Trátase en ella de la sustancia creatriz, de los elementos, del caos, del sistema planetario, que se explica con mucha extensión y con multitud de figuras y círculos. También se trata de la tierra, de los animales, etc.
Por último, hay un breve opúsculo que comprende cuatro folios, y se titula traduciéndolo del latín: «Libro de Cirujía según Constantino el Africano».

145. BREVIARIO. Un volumen en 4.° mayor, en pergamino, de 600 páginas. Es del siglo XIV. Este Breviario es de los más completos que existen el archivo. Por el estado en que se halla se comprende que prestó gran servicio en su tiempo. Tiene varios himnoscon notas de música, siendo de notar que algunos son distintos de los que se usan actualmente.
En el oficio de la Santísima Virgen las lecciones del primer Nocturno no son de la Sagrada Escritura, sino de un Santo Padre.
Dicho Breviario como los otros de su clase, está escrito con gran profusión de dibujos en las iniciales de cada capítulo. Al principio tiene un Calendario en el que falta una hoja que comprende los dos primeros meses.

146. SAN GREGORIO MAGNO. Un volumen en folio, impreso en papel cartulina, de 672 páginas. Es de últimos del siglo XV. Contiene la obra de dicho Santo Padre titulada Moralia.
Este libro es de los llamados incunables;nombre con que se designan los libros impresos desde que se inventó la imprenta hasta principios del siglo XVI.
Contiene un prólogo del Obispo Brixiense. Después sigue un índice alfabético que ocupa catorce folios. En el primer folio hay una nota manuscrita que dice: Sedis Dertusae.
Y en el margen se ven algunas notas, también manuscritas, que abundan más en los primeros libros en que se divide esta obra.
Al fin hay un párrafo que traducido del latín dice lo siguiente: «Ha sido concluida esta obra de los Morales de San Gregorio Papa, corregida y enmendada diligentísimamente por D. Bartolomé Cremon, Canónigo regular, impresa en Venecia por Reynaldo de Novimagio Teutónico, año del Señor 1480, el día 14 de Junio, siendo Presidente de Venecia el ínclito Duque Juan Mozenigo
Y en el folio último hay una página manuscrita donde se dan algunas explicaciones sobre este libro.

147. TRATADO ASCÉTICO. Un volumen en 4.° escrito parte en cartulina y parte en pergamino, de 346 páginas. Es del siglo XV. Contiene varios tratados o meditaciones sobre la Pasión del Señor. No consta quien es el autor. Según parece, en este Códice tan sólo hay una parte de la obra, que es la segunda, pues en las primeras líneas dice traducido del latín: «Comienza aquí la segunda parte de
esta obra, que fue compuesta en honor de la memoria de la Pasión del Señor».
Siguen luego las meditaciones, sirviendo de principal tema las siete palabras que dijo el Salvador, y se indican con números en la parte superior de las páginas. La división de los asuntos está señalada con iniciales de color.



130-139

130. EXPOSICIÓN DEL APOCALIPSIS DE SAN JUAN. Un volumen en 4.° mayor, en pergamino, de 550 páginas. Es del siglo XII. No consta el autor. Aunque no es muy suntuoso este Códice, en su clase es de los que se escribieron con más gusto, siendo de admirar lo bien conservado que está no obstante su grande antigüedad. 
Al principio tiene un prólogo. Después sigue la exposición del Apocalipsis, del modo que los autores de épocas más recientes acostumbran expositarlos libros de la Sagrada Escritura; esto es, insertando primeramente uno o más versículos del texto, y poniendo luego la exposición. En este Códice el texto del Apocalipsis está escrito con bellísimas letras encarnadas. En el margen se anotan los libros sagrados a que hacen referencia las citas de la exposición.
Al fin hay una nota que dice haberse puesto la pena de excomunión al que quitare este libro (que es de la iglesia de Santa María), o lo poseyere injustamente por cualquier modo furtivo.
Y concluye con un breve tratado de San Agustín, que se titula de Córpore et Sanguine Christi.

131. RITUAL DE LA IGLESIA DE TORTOSA. Un volumen en 4.° mayor prolongado, en pergamino, de 234 páginas. Es del siglo XV. Por razón del objeto a que estaba destinado este libro, fue escrito en caracteres muy grandes. Además de lo referente al Sacramento del bautismo, y a otros actos parroquiales, contiene la consagración de los santos Óleos, el lavatorio del Jueves Santo, la bendición de las palmas, etc.
También hay otras bendiciones. Entre ellas está la de cordero de Pascua, que solía practicarse en algunas casas; la bendición del báculo o bastónantes de emprender un largo viaje, etc.

132. RICARDO DE SAN VÍCTOR. TRATADO DEL SUEÑO MÍSTICO DEL REY NABUCODONOSOR.
Un volumen en 4.° mayor, en pergamino, de 248 páginas. En el primer folio hay un índice de todos los puntos o materias que comprende este tratado. El folio segundo donde principia el texto tiene una sencilla y bonita orla. Los capítulos se indican en el margen con números romanos, estando las iniciales adornadas con dibujos.
Concluido este tratado sigue otro muy breve exponiendo el sentido de varios nombres. Y al fin está la exposición de las peticiones de la oración dominical.

133. PONTIFICAL. Un volumen en 4.° mayor, en pergamino, de 481 páginas. Es del siglo XIII. Está escrito con caracteres muy grandes, y adornado con profusión de dibujos, orlas y viñetas; lo cual se comprende atendido el servicio que debía prestar este libro, destinado para las funciones pontificales, como ordenaciones, consagraciones, etc.
Pero lo que llama la atención principalmente son las orlas de muchas páginas, así como el gran número de letras iniciales con dibujos; y algunas viñetas donde compite el capricho con el buen gusto, las cuales a pesar de su mucha antigüedad conservan perfectamente los colores y dorados.

134. METAMÓRFOSES DE OVIDIO. Un volumen en 4.° prolongado, en pergamino, de 234 páginas. Es del siglo XII. Este curioso libro se halla completo, y no obstante el mucho uso que se conoce haberse hecho del mismo, se conserva en muy buen estado. Todos los versos de Ovidio están seguidos, sin separación ni división, si se esceptúa alguna inicial grande que se ve en el texto, aunque son muy pocas.
Hay un sinnúmero de notas de letra muy pequeña en el margen y aún entre las líneas. Al final hay una nota que traducida dice; «Concluye el Metamòrfoses de Ovidio». Siguen después cinco o seis versos, y luego una nota sobre el número de versos que contiene este libro.

135. LIBRO DE LA ANTIGUA LITURGIA DE LA CATEDRAL DE TORTOSA. Un volumen en 4.° mayor prolongado, en pergamino, de 286 páginas. Es de últimos del siglo XII o de principios del XIII. Este Códice contiene algunos cantos con notas de música, que antiguamente solían intercalarse en el canto litúrgico de la Misa. Indicaremos algunos, traduciéndolosdel latín, para que se pueda formar idea.
Al cantar los Kyriesse intercalaba lo siguiente:
«Sumo Dios, que todo lo crías. Tú, Cristo, espejo del Padre. Espíritu divino, que procedes de ambos. Ten piedad de nosotros.»
En la Misa de la Virgen, al Gloria, se intercalaba esto.
«Primogénito de la Virgen María, que quitas los pecados del mundo. Ten piedad de nosotros. Tú, que estás a la diestra del Padre, para gloria de María. Pues que Tú sólo eres Santo, que santificas a María. Tú sólo eres Señor, que gobiernas a María. Tú sólo eres Altísimo; que coronas a María.»
Al Agnus Dei se intercalaba lo que sigue:
«Cordero de Dios, que quitas los pecados del mundo. A quien recibió María como rocío, conservando su candor virginal. La planta nos dio una flor en la que está nuestra salvación. Ten piedad de nosotros.»
Hay muchísimos cantos, y todos por el estilo; de ahí que este libro sea curiosísimo. Aunque le faltan algunas hojas al principio y al fin, lo demás está muy bien conservado. Este Códice es el único de esta clase que hay en el archivo, y por ello es más apreciable.
Los cantos están con notas de música escritas con gran claridad. Hay muchas letras adornadas con dibujos de colores, y alguna viñeta del estilo de aquel tiempo.

136. BREVIARIO SEGÚN LA COSTUMBRE DE LA IGLESIA DE TORTOSA. Un volumen en 4.° mayor, en pergamino, de 410 páginas. Es del siglo XIV. El gran número de residentes que había en esta catedral en los tiempos pasados, requiría una buena colección de libros para poder cumplir con el rezo y canto del coro; así es, que aunque se han perdido algunos, todavía quedan muchos Códices relativos a la sagrada liturgia. El que nos ocupa se comprende que es de los que prestaron más servicio en aquel tiempo.
Le faltan algunas hojas al principio y al fin; y como los demás de su clase que hemos reseñado, tiene todas las iniciales de cada párrafo adornadas con dibujos de colores.

137. SUMA O COMPENDIO DEL DICTAMEN DEL MAESTRO TOMÁS DE CÁPUA.
Un volumen en 4.° mayor, en cartulina, de 614 páginas. Es del siglo XV. Este Códice contiene varios informes o dictámenes relativos al modo de funcionar la Curia Romana en aquel tiempo. Al principio hay algunos folios en blanco; antes del texto está el índice. En la segunda página se ve una nota, que traducida dice refiriéndose a este libro: «Es de la iglesia de Santa María de Tortosa».
Después del dictamen del expresado autor, sigue otro de escritor distinto cuyo epígrafe traducido del latín dice: «Principia la suma del dictamen, compuesta por el Maestro Ricardo de Pofis, extractada de los registros de los señores Papas, Urbano, Clemente, y otros Papas». Y al fin dice así: Concluye la suma del Maestro Ricardo de Pofis, según el estilo de la Curia Romana.

138. TRATADO DE GRAMÁTICA LATINA. Un volumen en 4.° mayor, escrito parte en cartulina y parte en pergamino, de 428 páginas. Es del siglo XV. Este Códice contiene un extenso tratado de latinidad. No consta quien es el autor. La materia está bien ordenada, señalándose cada asunto con letras grandes al principio del párrafo o capítulo. También hay iniciales de colores. En el margen se ven algunas notas.
Merece notarse en este libro lo que ya hemos indicado de otros, respecto a estar escritos parte en cartulina y parte en pergamino. En este se observa que a cada seis hojas de cartulina siguen dos de pergamino, ignorándose el motivo de esta distribución tan especial.

139. SAN AGUSTÍN Y OTROS SANTOS PADRES Y AUTORES.
Un volumen en 4.° mayor, en pergamino, de 360 páginas. Es del siglo XIII. Contiene un tratado de San Agustín sobre los Académicos. Y otros breves escritos de San Jerónimo, San Ambrosio, San Hilario, San Isidoro, San Basilio, Casiodóro, Orígenes, Boecio, Séneca y otros.
Al principio hay un índice que expresa los tratados de cada autor, y el folio donde se hallan; y al fin, o sea en el folio 166, comienza un largo índice alfabético que termina así: «Explicunt exceptiones ex libris XXIII trium actorum.
Después sigue un codlibeto de Alejandro de Alejandría, que termina con esta nota que traducimos del latín: «Concluye el codlibeto del Maestro Alejandro de Alejandría, de la orden de Frailes menores, que contiene XXI cuestiones, cuyos títulos están escritos abajo por su orden» Luego se insertan los títulos.
Por último contiene este Códice las cuestiones del Maestro Juan de Escocia, de la orden de Frailes menores, disputadas en París. Tal es el epígrafe que precede a este trabajo.

140-147