XXXIV, perg 122, 31 diciembre 1140

XXXIV

Perg. Nº 122. 31 dic. 1140.

Juro ego Gaucerandus de Salesfilius qui fui Ermessendis femine tibi domino meo Raimundo comiti barchinonensi et bisullunensi ac aragonensium principiquod ab hac ora et deinceps quamdiu vixero fidelis ero tibi de vita tua et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent et de omni honore quem hodie ubique terrarum habes vel in antea adquisieris et adjuvabo te contra cunctos homines vel feminas qui voluerint vobis tollere honorem vestrum aut aliquod de predicto honore sine malo ingenio et omni enganno. Iterum juro tibi quod tidelis ero tibi de ipso castro de Ribes et de omnibus fortedis que in tota valle de Ribes sunt vel esse poterint condirectis et dirutis et dabo tibi inde potestatem quotiescumque requisieris me inde potestatem michi scilicet aut meis castellanis per me per vos vel per vestros nuncios vel nuncium et non vetabo me inde videri vel comoneri et ero in omnibus causis vester fidelis sicut fidelis hommo debet esse suo meliori seniori et de omnibus vestris honoribus ubicumque sint condirectis vel eremis podiis et rochis quos modo habetis vel habere debetis vel in antea adquisieritis. Quod si guerram haberetis cum aliquo homine per quem predictum castrum et fortedas guardare conveniat ego guaridabo illud castrum et fortedascum meis hominibus. Omnia in hoc sacramentali scripta tenebo fideliter et atendam quandiu vixero vobis prenominato comitiet successoribus vestris per Deum et hec sancta. Actum est hoc II kalendas januarii anno IIII Ledovici junioris.

XXXIII, perg 121, diciembre 1140

XXXIII

Perg.n°121. Dic. 1140.

In Christi nomine et eternus gracia. Ego Raimundus Dei gratia comes barchinonensis et princeps Aragonensis facio hanc cartam donationis et confirmationis tibi Garcia Garcez. Placuit mihi libenti animo et spontanea volumptateet propter servicia que mihi fecisti et cotidie facis dono tibi in castro Sangarren illas casas et tota illa hereditate qui fuit de Abein Sordo Moro quomodo ille inde melius fuit et tenet et uno casale in illo castello prope illa casa de Enneco Garzez ubi facias tua casa. Et hoc totum dono tibi et concedo ut habeas illut ingenuum et liberum et francum ad tuam propriam hereditatem tu et filii tui et omnis generatio tua per secula salva mea fidelitate et de omni mea posteritate per secula seculorum. Sig+num Raimundi comes. Facta carta in era MCLXXVIII in mense dezembris in civitate Barbastro. Dominanteme Dei gratia in Aragonia in Superarbi et Ripa Curcia sive in Barchinona. Episcopo Dodo in Osca.Comite Roderici in Osca. Ferriz in Santa Eulalia. Galindo Ximinones in Albala. Gomiz in Aierbe. Lope Fregones in Loarre.Aba Fortunio in Monte Aragon. Sango in Antillon. Frego Dato in Petra Selis. - Ego Sancius de Petra Rubea jussu domini mei comitis hanc cartam scripsi et hoc signum feci + et pincxi .

XXXII, perg 116, septiembre 1140

XXXII

Perg. N°116. 16 set. 1140.

Universorum per orbem fidelium noticie pateat qualiter Adefonsus inclitus Aragonensium rex in suo pleno sensu et memoria et ad extremum etiam vite sue totum suum regnum quod ipse habebat et tenebat dedit in suo testamento dimisit omnipotenti Deo redemptori nostro ejusque sacrosancto sepulcro necnon et sanctissimo iherosolimitanoospitali venerandeque milicie templi et ut post obitum ejus hoc firmum et ratum haberetur suos homines jurare fecit. Qua de causa venerandus patriarcha domnus Guillelmus iherosolimitanus cum comuni capitulo totius sepulcri rogavit domnum Raimundum magistrum ospitalis Iherusalemrogandoque precepit et in suo arbitrio misit ut quicquid de parte hujus regni ad ospitale pertinente faceret similiter de alia parte que pertinet dominico sepulcro fecisset. Igitur supradictus Raimundus dum ad partes Ispanie venit hoc suprascriptum regnum tenentem Raimundum comitem barchinonensem invenit quem utilem ac necessarium ad regendam ac defendendam terram cognovit. Ideoque comunicato consilio cum omnibus cannonicis sepulcri quos invenire potuit cum Guillelmo videlicetpriore Castelle cum Alexandro priore Groniialiisque quampluribus ad utilitatem dominici sepulcri cannonicorum sicut fecit ad opus sue domus hanc cartulam sive hoc pactum facere jussit et hanc scripturam subtus scriptam in persona domini patriarche scribere fecit et firmavit ut dominus patriarcha hoc factum confirmet et sigillo suo assignet. Igitur ego supramemoratus Guillelmus Iherosolimitanus Dei gratia patriarcha una cum omni conventu totius ecclesie dominici sepulcri atque consilio et assensu nobilium militum Aragonensis regniqui hoc juraverunt damus et concedimus tibi suprascripto comiti barchinonensi Raimundo tueque cuncte projeniei ad servicium Dei et fidelitatem predicti sepulcri partem que pertinet dominico sepulcro suprascripti regni ut habeas et possideas tu et omnis projenies tua sub hac fidelitate evuo perhenni et secula cuncta. Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire pars hec tibi adlata sine aliquo obstaculo sepulcro jamdicto remaneat. Et ego prenominatus Iherosolimitanus patriarcha Guillelmus una cum omnibus dominici sepulcri cannonicis retinemus in hac parte nostra tibi concessa in Barbastro in Oscha in Cesaraugustain Darocha in Calataiud in Jacha et in omnibus aliis civitatibus quas Deo juvante acquirere poteris singulos homines de singulis legibus cum domibus et terris ac vineispratis paschuis et aquis cunctisque eisdem domibus pertinentibus cum omnibus serviciis censibus et usalicis regi pertinentibus ita ut nec tu comes nec aliqua persona pro te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere nisi quod contra paganos cum priore terre te adjuvent. Sub hac etiam libertate similiter retinemus in omnibus castris et villis tocius regni ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores singulos homines cum omnibus eorum serviciis et usalicis ut superius scriptum est. Predicta vero omnia nostre parti pertinentia tibi supra memorato comiti damus et confirmamus et de nostro jure in tuam potestatem tradimus et homines a juramento nobis facto absolvimus et in tua fidelitate et servicio summitimus. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona contra hoc factum nostrum temere venire vel frangere (o fraugere) temptaverit iram Dei omnipotentis incurrat occulisque duobus in vita a fronte careat a corpore et sanguine Christi alienus existat atque in extremo examine cum Juda proditore participetur. Facta carta XVI kalendas octobris anno Dominice incarnationis millesimo centessimo XL. - Sig+num Raimundi magistri hospitalis. Sig+num Martini Prioris. Sig+num Frontini. Sig+num Ferriz. Sig+num Arpa. Sig+num Maza. Sig+num Fortun Garcez. Sig+num Garciacez. Sig+num Gali Xemenons. Sig+num Fortun Guerra. Sig+num Michael de Albero. Sig+num Lopo Blasco. Sig+num Lop Arcez Actani. Sig+num Cornelii Depespenen. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Poncii notarii comitis qui hoc scripsit rasis literis et emendatis in secunda in quinta et sexta linea et suprapositis in linea
VIII ubi dicitur prole.

Perg. N°116. 16 set. 1140.

Universorum per orbem fidelium noticie pateat qualiter Adefonsus inclitus aragonensium rex in suo pleno sensu et memoria et etiam ad extremum vite sue totum suum regnum quod ipse habebat et tenebat dedit et in suo testamento dimisit domino Deo redemptori nostro ejusque salutifero sepulcro necnon etiam sanctissimo iherosolimitano ospitali venerandeque milicie templi et ut post ejus obitum hoc ratum ac firmissimum perpetuo teneretur suos homines jurare fecit. Ea de causa Raimundus ospitalis predicti venerandus magisterconsilio ac precepto domini patriarche iherosolimitanitotiusque conventus suprascripti ospitalis ad partes Ispanievenit et prephatum regnum illustrem Raimundum comitem Barchinonensem tenentem invenit quem utilem ac necessarium ad regendum et defendendum predictum regnumcognovit. Igitur ego supramemoratus Raimundus licet indignus ospitalis Iherusalem custos una cum Martino priore et Caexalo priore omnibusque aliis fratribus Ispaniarumatque consilio et assensu nobilium militum aragonensis regniqui hoc juraverunt damus et concedimus tibi supradicto comiti Raimundo Barchinonensi tueque cuncte projeniei ad servicium Dei et fidelitatem ospitalis predicti partem que pertinet ospitali suprascripti regni ut habeas et possideas tu et omnis projenies tua sub hac fidelitate evo perhenni et secula cuncta. Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire pars hec tibi adlata sine aliquo obstaculo ospitali jamdicto remaneat. Et ego suprascriptus Raimundus una cum omnibus fratribus meis retinemus in hac parte nostra tibi concessa in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Darocha in Calataiub in Jachaet in omnibus aliis civitatibus quas Deo juvante poteris adquirere singulos homines de singulis legibus cum domibus et terris ac vineis pratis pascuis et aquis cunctisque eisdem domibus pertinentibus cum omnibus serviciis censibus et usaticis regi pertinentibus ita ut tu comes nec aliqua persona pro te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere nisi quod contra paganos cum priore terre te adjuvent. Sub hac etiam libertate simililer retinemus in omnibus castris et villis totius regni ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores singulos cum omnibus eorum serviciis et usaticis ut superius est scriptum. Quin etiam retinemus in Jacha tantum spatium terre quo domus et ecclesia ad opus ospitalis possint confici. Predicta vero omnia nostre parti pertinentia tibi supramemorato comiti damus et confirmamus et de nostro jure in tuam potestatem tradimus et homines a juramento nobis facto absolvimus et in tua fidelitate et servicio summitimus. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona contra hoc factum nostrum temere venire vel frangere temptaverit iram Dei omnipotentis incurrat occulisque duobus in vita a fronte careat a corpore et sanguine Christi alienus existat atque in extremo examine cum Judaproditore participetur et hoc nostrum factum permaneat in secula firmum. Facta carta XVI kalendas octobris anno Dominice incarnationis millessimo CXL. - Signum Raimundi ospitalis magistri. Sig+num Martini Prioris. Fortunius abbas Montis Aragonis. Signum Frontini . Signum Ferriz. Signum Arpa. Signum Maza. Signum Fortun Garcez. Garci Garcez . Galind Xemenons. Fortun Guerra. Signum Michaelis Dalbero . Signum Lope Blasco. Signum Lop Garciaz Daitan . Signum Cornelii. Sig+num Raimundi comes. - Poncius scriptor comitis notavit. (alphabeto divisa) (1).

(1) Llamábanse escrituras partidas por alfabeto (alphabeto divisae) las que, escritas por duplicado en un mismo pergamino, llevaban trazado un alfabeto en el espacio en blanco que mediaba entre ambas copias. De este modo, cortando el pergamino, y dando una copia a cada una de las partes, las letras partidas servían de comprobante de la legitimidad de la escritura.

XXXI, perg 111, 19 mayo 1140

XXXI
Perg. N° 111. 19 may. 1140.

In nomine Sancte Trinitatis et individue Unitatis patris et filii et Spiritus sancti amen. Ego Raimundus Dei gratia Barchinonensis comes et Aragonensium princeps dono tibi fid ... eo Enneco Sancio de Burbachanaet filiis tuis et omni tue projenie bono animo et spontanea voluntate propter servicia que .... isti et cotidie facis totam illam hereditatem quam habent et tenent filii de Abin Sila in termino de Aranda cum omnibus in se existentibus vel ad se qualicumque modo pertinentibus ut habeas illam .... eas et posideas per heredit .... per facere totam tuam voluntatem sicut de tua propria causa tu et omnis posteritas tua per .... cuncta .... tem meam et successorum meorum. Facta carta donationis XIIII kalendas junii in civitate Cesaraugusteera MCLXXVIII me Raimundo comite dominante in Barchinona et in Aragone et ... et in Ripa Corçaet in Çaragoça.Episcopo Bernardo in Çaragoça. Episcopo Michaele in Tirasona. Episcopo Dodone in Oscha. Lop Lopez in Çaragoça et in Calatajub. Rodric Rodrec in Epila.Artal in Alagon. Petro Taresa in Boria. Fertun Acenarçin Taraçona. Garcia Ortiz in Fonte. S .... Enneque in Darocha. Lop Sanç in Belgit. Sig+num Raimundi comes. Et sunt testes hujus rei Frontinus. Galin Açenareçalchaid de Çaragoça. Petrus Raimundi de Ricla. Sanlo Lopeçalchaid de Calatajub. San .... nons Çalmedinade Çaragoça. Sig+num Poncii ... comitis qui hoc scripsit per mandatum comitis.

Nota:
Sig+num Poncii scriptor comitis ...
Belgit : Belchite.
Boria: Borja.
Taraçona, Tirasona : Tarazona.
Çaragoça : Zaragoza.
Ripa Corça : Ribagorza : Ripacurtia.
Calatajub: Calatayud.
Oscha: Huesca : Osca.

XXX, perg 106, 27 octubre 1139


XXX

Perg. N° 106. 27 oct. 1139.

Sit notum presentibus atque futuris quod ego Raimundus Berengarii barchinonensis comes et marchio ac princeps Aragonensis dono tibi Reverterio vicecomiti Barchinone totum ipsum vicecomitatum Barchinone cum omne honore eidem vicecomitatui aliquo modo pertinente totum integre sicut melius umquam illum habuit et tenuit in vita sua Udalardus vicecomes per Raimundum Berengariicomitem veterem. Comendo iterum tibi jamdicto Reverteriocastrum de Apiera et dono tibi omnes fevos jamdicto castro
pertinentes tali scilicet modo simul cum ipsis militibus predicti castri cum tota ipsa dominicatura quam ibi habeo vel habere debeo vel homo per me. Comendo iterum tibi ipsum castrum quod dicitur Castel Oduli et dono tibi omnes fevos sibi aliquo modo pertinentes cum ipsius castri militibus cunctis. Comendo etiam tibi ipsum castrum quod dicitur Cabrera et dono tibi omnes fevos eidem castro pertinentes tali scilicet modo ut eiciam de ipso castro de Cabrera ipsos castlanos Mironem Guillelmi et Guillelmum de
Monteboi quando tu predictus Reverteriusmihi mandaveris. Quod si tu predictus Reverterius volueris quod prephatus Miro Guillelmi habeat per te ipsum castrum et ibi
eum remanere volueris ego faciam tibi convalentem emendationem ipsius castlanie honoris in Terracia vel in loco ubi tu ipse vel tui per te melius habere voluerint. Super hec omnia dono tibi monasterium Sancti Cucuphati in Vallense cum omnibus honoribus eidem cenobio pertinentibus simul cum ipso senioratico quem habeo vel habere debeo in prephato cenobio et ejus honoribus. Prephatam siquidem emendationem ipsius castlaniede Cabrera si recipere velles modo prescripto facerem tibi ad laudimium Raimundi Fulconis et tui homines Rodberti et Berengarii Raimundi Barchinone vicarii. Omnia superius scripta dono ac firmiter laudo ego Raimundus comes prescriptus tibi jamdicto Reverterio filiisque tuis et succedentis tue projeniei ut habeas ea teneas et possideas tu et projenies tua per secula cuncta ad fidelitatem et servitium meorum et successorum meorum. Propter hanc quoque donationem superius comprehensam convenio ego Reverter tibi seniori meo Raimundo comiti barchinonensi quod sim tuus homo solidus et fidelis contra cunctos homines vel feminas sicut homo debet esse de suo meliori seniore per rectam fidem sine engan et faciam tibi vel fieri faciam ostes et cavalcadas cortes et placitos et seguimenta et quod reddam tibi prenominata castra vel reddi faciam iratus aut pachatus cum forisfactura et sine ea per quantas vices ea a me requisieris per te vel per tuos. Si quis presentem donationem dirumpere temptaverit nichil omnino proficiat set duplam compositionem persolvat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Quod est actum VI kalendas novembris anno dominice incarnationis CXXXVllII post millessimum regisque franchorum Ledovici junioris anno III. Sig+num Raimundi comes qui hoc firmavit testesque firmare rogavit. Sig+num Arberti de Apierola. Sig+num
Rodlandi fratris ejus. Sig+num Guillelmi Montispessulani. Sig+num Berengarii Raimundi barchinonensis vicarii. Sig+num Rodberti hominis Reverterii. Sig+num Guillelmi de Subiratis. Sig+num Bertrandi de Casteleto. Sig+num Poncii de Monte Lauro. Sig+num Raimundi de Barberano. Sig+num Artalli de Castellonovo. Sig+num Berengarii filii Berengarii Raimundi. Sig+num Petri Raimundi de Villa de Man. Sig+num Deusde de Tamarito. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Guillelmi Raimundi Senescale. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Bernardi
Berengarii barchinonensis ecciesie canonici. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc illius jussione conscripsit die annoque prescripto suprapositis literis in linea III.

XXIX, perg 109, 23 febrero 1139


XXIX

Perg.n°109. 23 feb. 1139.

Conneguda cosa sie. Quod ego Erme .... et co .... re Rouric et filio nostro Ermengaudus junioris facimus tibi meliorament ad te Ramon Arnad et ad tuis de ipsas casas que tibi as per tuum alau (o alan) in Acrimont in barrii de Cervia ad ipsa porta de Balaguer et sunt in ipsa rocha. Nullus omo nec femina qui tort te faciat et not vulla fer directum que te monstrat ad prodi omines de ipsa vila et illos que te adjuvent a demmanar et ad guerrejar et ipsas casas suprascriptas siant si franchas et onorataset legitimas et securitas quod ipsa cambra de ea(o ea)contessa. Nullus omo nec femina qui ipsas casas toch ne forcar voluerit sic siant demandatas quo ipsa cambra de ea contessa. Sig+num Ermengaudus comte Durgel. Sig+num comtessa Helvire Rouriz. Sig+num Ermengaudi junioris. Nos qui ista comandavimus scribire et ad testes firmare. Que est acta Vll kalendas marcii anno III regni Leudovice junioris. Sig+num Pere de Pugeru. Sig+num Guillem de Pontis. Sig+num Mir Guillem. Sig+iunu Arnad de Pontis. Sig+num Ponc Pilicer. Sig+num Guillem Mir. Isti sunt testes. Petrus sacerdos rogatus scripsit et signum hoc im+pressit et die et anno quo supra.

Nota: Conneguda cosa sie. Quod ego Erme ... ngaudus .... et co ... ntessa Helvire Rouric.


Pau de Pontis:

XXVIII, perg 96, 21 febrero 1139

XXVIII
Perg. N°96. 21 feb. 1139.

Hec est convenientia et concordia quam fecerunt inter se illustris Adefonsus imperator Ispanie et Raimundus Berengarii comes Barchinonensis ac princeps Aragonensis. Concordati sunt in primis super illam terram quam tenet Garcias rex Pampilonensium tali scilicet modo ut Adefonsus imperator predictus habeat ex ea Maregno et totam aliam terram quam Adefonsus rex avus illius illo die quo mortuus est ultra Iberum ex parte Pampilonietenebat. Consul vero Barchinonensis habeat de cetera terra quam tenet rex Garsias totam illam terram que regno Aragonensi pertinet sicut eam dompnus Sanccius rex et Petrus rex temporibus suis sine hominio quod per illa fecisset possederunt. De alia quoque terra Pampilonie pro qua rex Sanccius et rex Petrus Adefonso regi Legionensi hominium fecerunt habeat imperator Adefonsus terciam partem ex ea et Raimundus comes Barchinonensis duas. Et pro illis duabus partibus quas habebit faciat imperatori Adefonso tale hominium quale rex Sancius et rex Petrus Adefonso regi avuo imperatoris Adefonsi fecerunt. In ipsa vero tercia parte imperatoris sit castrum Stelle et in duabus partibus comitis sit Eruniacivitas. Preterea venerabilis Adefonsus imperator et illustris Raimundus barchinonensium comes in hoc sunt concordati ut de illis terris Pampilonie quas partituri sunt sicut supradictum est quicquid ambo vel unus sine altero et per suos homines quocumque modo recuperare aut acquirere poterint habeat imperator terciampartem et comes jamdictus duas quousque totum adquirant. Cum autem totum fuerit adquisitum dividant inter se modo prescripto et firmiter habeant. Facta convenientia et concordia apud Charrionem VIIII kalendas martii anno dominice incarnationis CXXXVIIII post millesimum era millesima CLXXVIII presente dompno Berengario Salamantino episcopo et Bernardo Segontinoepiscopo necnon et Petro Burgensi electo atque in presentia comitis Roderici Gomez et comitis Ferrandi et comitis Osorii Martiniz et Gotterre Ferrandez ac Poncii de Cabrera et Diac Monioci majorisdomus imperatoris et Roderici Ferrandez et Lop Lobez et Raimundi Fulconis vicecomitis Cardone atque Guillelmi Raimundi Dapiferi et Gaucerandi de Pinos ac Bernardi Guillelmi et Petri Taresa atque Frontini et Johannis Diaz et Lup Sancii de Belxidatque Artalli de Alago et aliorum nobilium in curia domini imperatoris existencium. Tandem conveniunt inter se imperator et comes quod de supradictis honoribus unusquisque eorum valeat alteri per fidem sine enganno et nullus eorum treguam aut placitum cum prescripto Garcia faciat sine alterius consilio. Sig+num imperatoris. Sig+num Raimundi comes.


Nota: Erunia: Iruña: Irunia : Pamplona ciudad.
Stelle: Estella. (Saludos a Manu de Estella, magnífico y millonario)