LXVII, perg 237, 23 julio 1151


LXVII
Perg. N° 237. 23 jul. 1151.

Hoc est judicium quod datum est in curia dompni Raimundi comitis barchinonensis Dertose llerdeque marchionis et aragonensium principis ac Provincie ducis super querimoniis et responsis fratrum Ospitalis Iherosolimorum et Reamballi fratrisGuillelmi Umberti de Basilia de controversia que erat inter eos de divisione et partitione honoris Montis-siqui quem videlicet honorem prelibatus Guillelmus Umberti in vita sua cum auctoritatis sue instrumentis prescriptis Ospitalisfratribus diligenter tradidit et postmodum moriens in testamento suo jamdicto Ospitali evidenter asignando confirmavit. Auditis utriusque partis rationibus et scripturarum perlectis instrumentis et diligenter ventilatis atque discussis quia pars Reamballi recognovit in jure quod domus Ospitalisdebebat habere medietatem totius honoris Montis-siquiet quia Reamballus in assercione sua dicebat se deceptum fuisse prius in divisione prefati honoris Montis-siquipostmodum in difinitione quam frater ejus Guillelmus Umberti ab eo extorserat et quia Guillelmus Umberti in testamento suo recognovit Reamballo fratri suo testamentumUmberti patris eorum et Reamballi avunculieorundem sicuti prephatus Guillelmus Umberti et Reamballus ejus frater sibi ad invicem juraverant. Ex precepto jamdicti comitis judices dompnus videlicet Bernardus Terrachonensis archiepiscopus et sancte romane ecclesielegatus ac venerabiles Guillelmus barchinonensis Petrus ausonensis episcopi et Bernardus abbas Sancti FelicisGirunde Arnallus de Lertio Raimundus VillemulorumBerengarius de Turrerubea et Raimundus de Podioalto in omnes unanimiter convenientes juste et legaliter judicaverunt quod prelibatus Reamballus faciat duas partes de omni honore Montis-siqui qui fuit Umberti patris sui et Reamballi avunculi ejus tam de alodiis quam de fevis sive bajuliis et fratres Ospitalisaccipiant quam elegerint. Si vero Reamballus hujuscemodi divisionem facere noluerit sepedicti Ospitalis fratres prenotatam divisionem nichilominus faciant et Reamballus accipiat quam voluerit. Et si quid ab utroque fratre Reamballo scilicet et Guillelmo Umberti de jamdicto honore distractum seu quolibet modo donatum vel alienatum est totum ab utraque parte in comuni redigatur et ut judicatum est per medium dividatur omnisque jamdicta divisio sit facta ex omni parte sine fraude et dolo et sineenganno. Dato judicio Barchinone in palacio comitissupradicti in presentia ejus et aliarum nobilium personarum tam clericorum quam laicorum ibidem pariter asistentium X kalendas augusti anno ab incarnatione Domini MCLl. - Sig+num Raimundi comes. Bernardus abbas Sancti Felicis Gerunde. Petrus Dei gratia ausonensis episcopus subscribo. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Raimundi de Villademulis. Sig+num Berengarii de Turrerubea. Sig+num Raimundi de Podioalto qui suprascriptum judicium judicaverunt et propris manibus subscripserunt et subsignaverunt. Sig+num Poncii scribe qui hoc jussione comitis scripsit et propria manu firmavit die annoque prefixo. (Alphabeto divisa).

LXVI , perg 236, 21 julio 1151


LXVI
Perg.n° 236. 21 jul. 1151.

Sub eterni regis nomine: Hec est firma concordia ac spontanea diffinitio que facta est inter illustrem Raimundum comitem barchinonensem et aragonensium principem et inter venerabiles fratres Sancte milicie Templi Iherosolimitani tam cismarinis quam ultramarinispartibus comorantes tam presentes quam futuros super castro de Boria et omnibus terminis ac pertinentiis ejus et super castrode Magallon et omnibus terminis ac pertinentiis ejus et super omni honore quem Petrus Taresa tenebat. In primis predicti fratres jamdicte milicie pari voto communi voluntate diffiniunt et dimittunt jamdicto Raimundo comiti barchinonensiillam donationem sive concessionem vel laxationemquam Petrus Taresa prenominate milicie fecit de supradictis castellis et honoribus ac pertinentiis omnibus et absolvunt atque omnino deliberant domnam Taresammatrem jamdicti Petri ab omnino et fidelitate quam inde fratribus predicte milicie fecerat ut ab odiernodie in antea predicta domna Taresa ab ipsis milicie fratribus presentibus vel futuris ob hoc non requiratur aut inquietetur in perpetuum ita dumtaxat ut predicta Taresa et sui heredes prenominato comiti et suis heredibus inde atendant et in eorum fidelitate jugiter perseverent. Propter hanc definitionem atque absolutionem superius comprehensam jamdictus comes barchinonensis princepsquearagonensis bono animo ac spontanea voluntate in remissione suorum peccaminum et salute anime sue donat atque concedit jamdicte milicie et omnibus fratribus presentibus atque futuris ipsum castrum et villam quod dicitur Ambel cum omnibus terminis et pertinentiis ejus et castrum et villam quod dicitur Alberith cum terminis et pertinentiis suis et Cabannasque sunt inter Novellas (Novillas) et Malleu(Mallén) cum terminis et pertinentiis suis. Laudat etiam atque concedit ejusdem milicie fratribus ipsam commutationem vel excambiationem quam predicti fratres militie Templi fecerunt cum OspitaliIherosolimitano de Malleu per Novellas. Et sicut prephata castra et ville terminantur et suis undique afrontationibus ambiuntur ita donat et laudat jamdictus comessupradicta omnia potenter et integre prelibate milicie et fratribus universis in hereditate propria franca et libera et ingenua cum omnibus eorum pertinentiis et cum omnibus in se existentibus vel ad se qualicumque modo pertinentibus cum appulatiset heremis cum aquis et aqueductibus cum pratiset paschuis montibus et planis cum omnibus ingresibus et egressibus sicut comodius et utilius ad Dei honorem ac prephate milicie utilitatem intelligi potest vel nominari bona fide absque malo ingenio. Si qua autem persona presentem donationem atque diffinitionem disrumpere vel infringere temptaverit in duplo eam componat et hec donationis sive diffinitionis scriptura omni tempore maneat firma. Que facta est apud Barchinonam in manu dompni Petri de Castiliano tunc magistri Barchinone et Aragonis nobilisque Begmagistri Provincie ac fratris Rigalli vicarii qui tunc Novellas tenebat nec non et fratris Frodolonis ac fratris Eimerici de Torreies et fratris Poncii Dolon fratrisque Guillelmi Dalbax et aliorum fratrum cum predictis fratribus commutantium XII scilicet kalendas augusti anno ab incarnatione Domini millesimo CLI. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Peronelle regine aragonensis que hoc laudat et firmat. Hujus rei sunt testes visores et auditores Arnallus Mironis comes palearensis: Guillelmus Raimundi Dapifer: Garcia Ortiz: Bernardus de Belog: At Orella qui hec viderunt et audierunt et propriis manibus confirmaverunt. Sig+num domne Tarese que hec laudat et propria manu confirmat. Sig+num Raimundi de Pugalt. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Raimundi de Villa de muls. Sig+num Garcia Ortiz. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Arnalli Mironis comitis palearensis. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num At Orella. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die annoque prefato.

Nota: appulatis : abejar, abejares; abellar, abellars; abellá, abellás ?
Heremis: yermo, yermos; erm, erms, herm, herms.

LEYENDA DE BAÑÓN, Teruel

LEYENDA DE BAÑÓN (TERUEL)
LEYENDA DE BAÑÓN, Teruel
El hecho se centra en el pueblo turolense de Bañón y dicen que sucedió a caballo entre los siglos XIX y XX. El escritor Manuel Pascual Guillén lo recoge en su libro al este del Ebrón. Tiene como protagonista a la tía Montona que según los más viejos del lugar sabía leer los labios de la luna, a la que pidió que, cuando ella se marchara de este mundo, besara el Cerro de los Buitres y que allí mismo brotara un manantial.
La tía Montona, llamada Joaquina Royo Brose, era adivina y hechicera... Predecía el futuro y curaba las enfermedades con unas hierbas que recogía en el campo. Descifraba el lenguaje de las nubes y anunció que el pueblo de Bañón tendría un gran recuerdo al año siguiente del que ella muriera. Su existencia se acabó el 8 de septiembre de 1906, y justo al año de cumplirse su fallecimiento el pueblo se llenó de truenos con abundante lluvia durante doce horas seguidas. Se produjeron desbordamientos en las barranqueras, todo se inundó pero no se produjeron desgracias personales.
El caso es que "la tronada de la tía Montana" dejaría recuerdo para siempre entre los bañoneros. Desde entonces llueve en Bañón para las fiestas, y los vecinos afirman que es la felicitación de la tía Montona.
Sin embargo, no ha vuelto a repetirse aquella gran tormenta del 8 de septiembre de 1909 cuando las nubes se aliaron para dar cumplimiento a la palabra empeñada por la tía Montona.
Aunque esta historia tiene la consideración de leyenda, como otras tantas todavía quedan muchos vecinos que la relatan como un hecho verdadero, lo que justifican con la felicitación lluviosa que continúa recibiendo anualmente cuando llegan sus fiestas patronales."

Fotos y publicación de Tomás Fuster Miguel en Barras de Aragón (facebook)



LEYENDA DE BAÑÓN, Teruel, 4

LEYENDA DE BAÑÓN, Teruel, 4

LEYENDA DE BAÑÓN, Teruel, 3

LEYENDA DE BAÑÓN, Teruel, 2






LXV, perg 249, 30 abril 1151


LXV
Perg. N° 249. 30 abr. 1151.

Hec est memoria que facta est inter Raimundus comes barchinonensis et princes aragonensis et domina Taresa de Boria. Convenit namque dominaTaresa ad jamdictum comitem ut donet ei potestatem de Boria et de toto alio honore irata et pagata per quantas vices ei comes demandaverit per se aut per suos nuntios vel nuntium per bonam fidem sine engan sine ullo retinimento excepto sancta cruce. Et convenit dominus comes ad jamdicta domnaTaresa que teneat eam illo honore in vita sua et post obitum suum ad qualicumque dimiserit de suos parentos vel parentasque habeant et teneant eam pro illo comite. Similiter convenit dominus comes ad predicta domna Taresa que faciat eam soltare ad seniores milicie Templi et seniores Ospitaliusque ad festivitatem Sancte Marie de medianteagusto prima qui veniat. Et si illos supranominatos seniores noluerint advenire cum dominus comes quod comes stet eis ad directum et si illos noluerint accipere directum domna Taresa stet ad comite in supradicta convenientia. Et si dominus comes non putuerit guarire per rationem vel directum de senioribus prenominatis quod soltet ad domna Taresa Boria cum sua honore et illo hominio quod ei fecit. Et domna Taresa que reddat ad comite ipso honore et avere que accepit de illo. Facta memoria era millessima (falta la C)LXXXVIIII in illa azuta de Boria die jovispostero de aprile. Sunt visores et auditores et testes de hoc super scriptum comite de Paliars et Bertran Reimbal et Rostan Porcellet et Guillelmum de Castel vielg et Garssia Ortiz et Raimon de Pui alto et Fortunio Acenariz de Tarazonaet Bernard de Mont esquivo Robert de Matalon et Alaman de Luna et Petro Medalia justicia de Tarazona et Ennec Sanz de Burbacana et Rodlan de Squels et Fortunio Sanz de Beraet Petro de Sancta Cruce et Sancio Abarca et Gazco de Fulera et Ato Bauzones et Ennec Sanz de las Serras et Belenguer Arnal et Pere de Montagut et multi alii qui ibi aderant. Et ego Andreoscriptor hanc cartam scripsi et hoc signum + feci.


Nota: millessima CLXXXVIIII : 1189, 30 abr. 1151.

LXIV, perg 4 del A, 2 noviembre 1150


LXIV
Perg. N° 4 del A. 2 nov. 1150. (Quito los ° y ade los MCL).

Hoc est translatum fideliter sumptum vicesima octava die mensis marcii anno a nativitate Domini MCCC quinquagesimo nono a quodam publico instrumento cujus tenor talis est. Anno ab incarnatione Domini nostri Jhesuchristi MCL era MCLXXXVIII indictione XIII quarto nonas novembris feria V precibus et instinctu dompni Poncii abbatis ecclesie Sancti Johannis cenobii Rivipullensis venit venerabilis Petrus ausonensis episcopus cum suo cleroet reverentissimus Berengarius gerundensis episcopuset Guillelmus barchinonensis episcopus quos supradictus abbas Poncius convocabit ad dedicandam prephatam Sancti Johannis ecclesiam. Fulti igitur presentia et consilio religiosorum virorum Petri Sancte Marie Rivipullensis abbatis Gaufredi abbatis Sancti Rufi et Raimundi arulensis abbatis et Bernardi bisullunensis abbatis aliorum quoque magnatum nobilium et sapientium virorum confirmaverunt et laudaverunt eidem ecclesie quicquid autenticis romanorum pontificum privilegiis vel episcoporum concessionibus vel largitione regum ac principum sen quorumlibet dono vel oblatione fidelium juste adquisierat vel quolibet modo usque in finem seculi juste adquisierit in quibus hec proprie adnotaverunt videlicet in episcopatu ausonensi ecclesiam sanctorum Johannis et Pauli cum decimis et primitiis et oblationibus et omnibus pertinentiis suis: ecclesiam Sancti Martini de Surrochasimiliter: ecclesiam Sancti Martini de Aguaza similiter: ecclesiam Sancti Ilarii de Vidrásimiliter cum pertinentiis suis: ecclesiam Sancti Pauli de Segurijes similiter: ecclesiam Sancti Juliani de Vallefecundasimiliter: ecclesiam Sancti Bartholomei de Ladess similiter: ecclesiam Sancti Cirici similiter: ecclesiam Sancti Petri de Mogrog similiter cum membris suis. Et in episcopato gerundensi ecclesiam Sancti Salvatoris de Biania similiter cum membris suis: ecclesiam Sancti Romani de Joneressimiliter: ecclesiam Sancte Lucie de Podiomalo similiter. Et in episcopato elnensi ecclesiam Sancti Petri de Belietsimiliter: ecclesiam Sancti Stephani de Pruneto similiter: cellam quoque Sancti Nicholai. Decreverunt insuper et confirmaverunt ut in eadem cenobio regularium clericorum vita et ordo secundum privilegia et institutionem romanorum pontificum Benedicti Urbani Paschalis et Inocentii perhenniter observetur: libertatem quoque suam in omnibus omnino locis causis et negotiis suis in quibuscumque eam jure habebat vel habere debebat similiter corroboraverunt. Horum igitur omnium adjutorem et observatorem de parte Dei omnipotentis et Sancti Johannis Babtiste et aliorum sanctorum et sua benedixerunt et in perpetuum salvus fieret domini clementia imploraverunt. Siquis autem quod absit ausu temerario effrangere vel violare quolibet modo hoc quod superius ab eis constitutum est vellet hunc a liminibus sancte Dei ecclesie extraneum judicaverunt et ab omni consortio christianorum illum segregaverunt atque de parte Dei omnipotentis et Sancti Johannis Babtiste illum excomunicaverunt donec digna plenitudine Deo et beati Johanni satisfaceret insuper et legalis illum pena coherceret et sacrilegii censura constringeret et in antea hec dos constitutionis eorum stabilis et inconvulsa permaneret. Petrus Dei gratia ausonensis episcopus subscribo. Berengarius Dei gratia girundensis episcopus. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. Sig+num Berengarii girundensis archidiaconus. Bisullunensis probat hanc kartam. Guillelmus +. Guillelmus gerundensis ecclesie capiscole. Arnallus de Rogationibus laudat. Sig+num Bernardi Tarrachonensisarchiepiscopi. Signum Guillelmi vicensis primicherii. Scriptis favet archidiaconus istis + Guillelmus prior Stagnensisecclesie +. Scripta libens ista Petrus confirmo sacrista. Bertrandus Cuncta. Bernardus sacerdos +. Bernardus de San firmo+. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Petri Dei gratia rivipollensisabbatis. Ego Gaufredus ecclesie Sancti Ruphiservus subscribo. Scripta per manus Arnalli presbiteri fratris monachi cum literis superpositis in linea VI et VIII et VIIIl et emendatis in III linea die et anno + quo supra. - Ego Petrus de Montelauro judex ordinarius monasterii Sancti Johannis de Abbatissis et totius honoris ejusdem huic translato a suo originali publico instrumento rite et legitime sumpto auctoritatem meam judiciariam interpono pariter et docretum manu mea propia subscribendo. - Ego Arnaldus Martini publicus notarius Sancti Johannis de Abbatissis qui hoc translatum a suo originali fideliter sumptum et cum eodem de verbo ad verbum legitime comprobatum et autenticatum sive auctorizatum ut supra patet per dominum judicem antedictum scripsi die et anno quibus supra et clausi et hoc signum feci. Et constat de literis suprascriptis in linea XII ubi dicitur observetur.


Nota:
MCCC quinquagesimo nono : 1359; MCLXXXVIII : 1188.
effrangere : infringir.
Johannis de Abbatissis: Sant Joan de les Abadesses, San Juan de las Abadesas.

LXIII, perg 229, septiembre 1150


LXIII
Perg.n° 229. Set. 1150.

Sit notum omnibus quoniam ego Raimundus comes barchinonensis ac Provincie marchiodebeo tibi Guillelmo Ibiloci sex milia morabatinos et quadringentos et convenio tibi reddere eos de ista pariaIspanie quomodo aferet Bertrandus de Castelet: quam si non haberem modo reddam tibi eos ad primum festum Sancti Andree: quos si tibi tunc non redderem mito tibi plevios A. de Lercio et R. de Podioalto et G. de Jorba et B. de Belog qui ex tunc redirent in tuam potestatem tuam cum per te vel tuos comoniti essent ubi eos venire mandares et a te non discederent donec pachatusesses: et si tibi totum non attenderetur sicut superius est dictum aut predicti plivii mentirentur ex tunc teneas et possideas pro pignore quidquid habeo aut aliquis per me in Camargeset quitquid habeo in ipsa Silva aut aliquis per me et quitquid habeo in Tarascone et in territorio ejus aut aliquis pro me et quitquid habeo aut aliquis per me in Sancto Remigiovel in territorio ejus quousque ego aut nepos meus Raimundus Berengarii reddam tibi vel reddant sex milia morabatinoset quadringentos sine tuo engan. In isto debitonon sunt centum et viginti quinque marcheargenti quas tibi debeo pro fratre meo pro quibus tenes in pignere ipsa navigia que ascendunt de Belchaire in susum. Facta carta mense septembre anno ab incarnatione Domini MCL. - Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Arnaldi de Lerc. - Si+num Bernardi de Belog. - Sig+num Raimundi de Pugalt. - Sig+num Geralli de Jorba. - Sig+num Poncii qui hoc scripsit.

LXII, perg 1 fol 16, 27 enero 1150

LXII
Perg. n°1 fol. 16. 27 ene. 1150.

In nomine Sancte et individue Trinitatis: Hec est vera pax et firma convenientia ac perpetua concordia que ex consultu sume divinitatis ad honorem Dei et totius christianitatis est facta et corroborata inter illustrem Ildefonsumimperatorem lspanie et filium ejus regem Sanciumet venerabilem Raimundum comitem barchinonensium que ita se habet. In primis omnes querimonias et omnes clamores ac omnes offensas quas inter se quolibet modo usque hodiehabuerunt per bonam fidem sine malo ingenio sibi indulgent et perdonant. Concordati quidem sunt et faciunt placitum de omni honore illo et tota terra illa scilicet civitatibus castellisvillis montibus et planis desertis et populatis que omnia rex Garsias die illo quo mortuusest tenebat et possidebat. Hec autem convenientia finis et concordia talis est ut predictus imperator habeat ex prenominata terra Maragnoet totam aliam terram quam Ildefonsus rex avusillius illo die quo obiit ultra Iberum ex parte Pampilone tenebat. Predictus vero comes barchinonensishabeat de cetera terra quam predictus rex Garsias tenebat totam illam terram integriter que regno aragonensi pertinet aliam quoque terram Pampilone pro qua rex Sancius et rex Petrus Ildefonso regi legionensihominium fecerunt predictus imperator et prenominatus comeshabeant equaliter per medium et pro illa medietate quam prenominatus comes habebit faciat idem comespredicto imperatori Ildefonso tale hominium quale rex Sancius et rex Petrus Ildefonso regi avopredicti imperatoris Ildefonsi fecerunt. In illa medietate imperatorissit Estella. In medietate vero comitis sit Erunniacivitas sed cum ipsi venerint ad divisionem utraque scilicet Stella et Erunnia in divisione illa suum obtineant valorem. Civitatem vero Tutele cum suis pertinentiis et castella illa cum suis pertinentiis que quondam rex Garsiasvel homo per eum tenebat que sunt citra Iberum versusMontem-gaudii habeant similiter per medium et dividant equaliter exceptis illis castellis que comitis fuerunt. Preterea predictus imperator et prenominatus comes se invicem conveniunt et faciunt placitum et concordiam de terraIspanie quammodo sarraceni tenent ut comeshabeat civitatem Valenciam cum omni terra illa que durat a flumine Xuchari usque ad terminum regniTortose et habeat similiter civitatem Deniam cum omnibus suis pertinentiis et cum omni illo dominio quod tempore sarracenorum ipsi sarraceni habeant. Tali pacto ut habeat predictas civitates prelibatus comes per jamdictum imperatorem per tale hominium quale rex Sancius et rex Petrus Ildefonso regi avo predicti imperatoris Ildefonsifecerunt pro Pampilona. Item predictus imperator donat jamdicto comiti et modis omnibus concedit civitatem Murciam et totum regnum ejusdem excepto castro de Lorcha et castro de Bera cum omnibus eorum terminis tali convenientia ut predictus imperator adjuvet prelibatum comitem per bonam fidem sine fraude predictam civitatem Murciam et totum regnumejusdem adquirere et lucrari et adquisitam et lucratam teneat eam et habeat predictus comes per prenominatum imperatorem eo modo quod habet per eum civitatem Cesaraugustam et regnum ejus. Si vero imperator propter infirmitatemaut justum et cognitum impedimentum in quo nullus dolus interesset predictum comitem adjuvare non posset nullum ex hoc imperator paciatur incomodum sed de quantocumque comesadquirere poterit de Murcia et ejus regno ita habeat per imperatorem sicut habet Cesaraugustam et regnumejus. Sed si imperator predicto comiti eandem civitatemet regnum ejus adquirere et lucrari sine dolo non adjuvaret aut adjuvare nollet et ipse comes eandem civitatem et regnum ejus vel aliquid de eis quoquomodo adquirere poterit quicquid inde adquisierit habeat per jamdictum imperatorem eo modo quo habet Valenciam. De duabus partibusPampilone quas comes in prima convenientia quam cum imperatore contraxerat accepturus erat quas modo in hac convenientia quam invicem faciunt predicto imperatori comesad medietatem reducit accipit imperator comitemin suo bono causimento quod comiti sit congruum. Ego sepedictus imperator et filius meus rex Sancius preterea convenimus tibi predicto comiti ut a primo festo Sancti Michaelis in antea fideles adjutores erimus tibi per bonam fidem sine engan de omni supradicta terra quam rex Garsias quondam tenebat ad adquirendam et lucrandam quam nos suprascripto partituri convenimus et quantumcumque interim nos vel aliqui per nos de supradicta terra adquisiverimus et lucrati fuerimus et ab ipso termino in antea quocumque modo lucrari poterimus et adquirere fideles tibi erimus et equaliter dividemus tecum per medium. Hec omnia supradicta per fidem sine engan tibi attendere et adimplere convenimus nisi infirmitas vel justum et cognitum impedimentum intervenerit. Et ego Raimundus comes barchinonensis vobis imperatori et filiovestro regi Sancio simili modo attendere et adimplere convenio. Item ego Raimundus comes convenio tibi regi Sancio ut omnem honorem tam Ispanie quam christianorumquem per patrem vestrum imperatorem teneo vel in antea per convenientias que inter me et ipsum sunt habere spero si prenominatus pater vester obiret ita per vos accipiam sicut habeo per patrem vestrum et illud hominium et easdem convenientias quas illi exinde feci vobis faciam sine engan et si quod absit vos mori contigeret fratri vestro regi Ferrando similiter attendere et adimplere promitto eo quod ipse in eisdem convenientiis michi staret. Et ego imperatortibi comiti convenio quod ab hac prima festivitateSancti Michaelis in antea quantumcumque cognoveris et volueris tam per tuum profectum quam per nostrum predictus filiusmeus rex Sancius filiam Garsie tenebit. Deinde vero quandocumque volueris et me comonueris per te vel tuos nuncios statim sine aliquo interdictu eandem filiam Garsiefilius meus rex Sancius penitus dimittet et a se separabit nunquam eam amplius quolibet modo recuperaturus. Ego autem rex Sancius vobis Raimundo comiti barchinonensi sicut pater meus vobis convenit ita ego per omnia adimplere convenio scilicet quod predictam filiam Garsie dimittam et a me separabo nec in perpetuum eam recuperabo nec aliquo modo eam michi associabo quando vos volueritis et me per vos aut per vestros nuncios commonueritis. Supradicta quoque omnia placita scilicet et convenientias que superius ordinate et scripte sunt convenit predictus imperator jamdicto comiti Raimundoattendere et per omnia adimplere per bonam fidem sine engan unde dat ei suam bonam fidem et suam veram credenciam et recipit eum in illo dominio et hominio quod est inter eos. Simili autem modo Raimundus comes barchinonensis dat imperatorissuam fidem et suam credenciam et ponit istud in eo dominio quod est inter eos. Hoc idem convenit predictus comes jamdicto regi Sancio et dat ei suam fidem et suam credenciam et propter hoc facit ei hominium suis propriis manibus. Simili namque modo rex Sancius convenit predicto comiti barchinonensi et dat ei suam bonam fidem et suam firmam credenciam et propter hoc facit hominium sepe dicto comitisuis propriis manibus quod eo faciunt quod sic faciant et attendant per bonam fidem sine engan sicut superius scriptum est. Preterea ego imperator Ildefonsus et filius meus rex Sancius per predicta placita et convenientias que inter nos et vos superius scripte sunt solvimus tibi et impigneramusilla quatuor castella que per nos tenes nominatim Alagonem Riclam Mariam et Belxid cum omnibus eorum dominationibus et terminis eo modo quod si placita et conveniencias sicut inter nos et vos superius scripte sunt tibi non attenderemus et adimpleremus predicta IIII castella in tuam potestatem incurrerent et per alodium et per hereditatemquod ea te nullo modo repetere possemus nec per hominium nec per aliquas convenientias quas inde nobis fecisses donec plenarie tibi restitueremus per laudamentum et consilium meorum proborum hominum et vestrorum qui inde comune bonum inquirere vellent. Item super hec omnia ego imperator tibi comiticonvenio quod sicut erat ordinatum et comprehensum inter nos et vos de honore Pampilone scilicet quod tu haberes inde duaspartes et ego tertiam si predictas istas convenientias et placita tibi infringerem et non attenderem illas easdem duas partes habeas in terra illa sine aliquo interdictu mei vel meorum quod ego vel aliquis per me tibi facere posset modo vel omni tempore. Et propter hoc quod nullus inter nos et te aliquod malum verbum pro quo discordia interveniret dicere possit ego imperator et filius meus rex Sancius convenimus tibi predicto comiti quod aliquem hominem de terra tua nec retineamus nec adjuvemus in aliquo contra tuam voluntatem aliquo modo per fidem sine engan. Et ego Raimundus comes simili modo convenio vobis imperatoriet filio vestro per fidem sine engan. Hec quidem supradicte convenientie et placita fuerunt confirmata et corroborata in loco qui dicitur Tudilen juxta Aguas-Calidas VI kalendas februarii anno ab incarnatione Domini MCL in presentia nobilium virorum inferius subscriptorum qui predicta omnia suo sacramento confirmaverunt. Juro ego comes Poncius tibi Raimundo comiti barchinonensi quod sicut predicte convenientie et placitainter imperatorem IIdefonsum et filium ejus regem Sancium superius scripta sunt et ordinata sic imperatorpredictus et filius ejus rex Sancius facient et attendent predicto comiti per omnia per Deum et Sancta quatuor evangelia. Simili modo ego Gonterriz Ferrandusjuro et confirmo. Simili modo ego Poncius de Menerba juro et confirmo. Ex parte vero comitis ego Arnallus Mironiscomes de Palars juro tibi imperatori et filiovestro regi Sancio quod sicut predicte convenientie et placita inter vos et comitem superius scripta sunt et corroborata sic predictus comes vobis faciet et attendet per omnia per Deum et Sancta quatuor evangelia. Simili modo ego Guillelmus Raimundi Dapifer juro et confirmo. Nos omnes supradicti sumus hujus rei testes et juramus hec omnia per fidem sine engan. Sig+num Raimundi comes. Sig+num imperatoris. Rex Sancius +. Poncius Barchinonensis Ecclesie decanusscripsit hec die et anno quo supra +.


Notas:
Montem-gaudii : Moncayo ?
Tutele : Tudela (Tutela).
FlumineXuchari : río Xucar, Xúcar, Júcar.
Tudilen: Tudilén, Tudillén, tratado de...;
Aguas-Calidas, Aguas Caldas.

https://es.wikipedia.org/wiki/Tratado_de_Tudil%C3%A9n

El Tratado de Tudilén, Tudillén o Tudején fue suscrito el 27 de enero de 1151​ por Alfonso VII, rey de Castilla y León​, y Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona y príncipe de Aragón, en Tudilén, un lugar situado cerca de Aguas Caldas en Navarra, esto es, en Baños de Fitero, pues en aquella época Fitero era un término de la villa castellana de Tudején.


En el mismo Tratado se indica que el rey García Ramírez de Pamplona ha fallecido ("que omnia rex die illo quo mortus est"). Dado que ello se produjo el 21 de noviembre de 1150, el Tratado de Tudilén debió firmarse en el 1151, seguramente en ese 27 de enero. El hecho de la muerte de García y su sucesión por su hijo Sancho VI sin duda propició el Tratado, ya que Sancho tenía diecisiete años, lo que, en principio, podía suponer una cierta debilidad del viejo Reino. Es de señalar que para la Iglesia todavía Sancho seguía siendo Dux Pamplonensis, que correspondía al que mandaba un territorio por acuerdo de sus habitantes sin permiso o aceptación de la Iglesia, cosa que logró Sancho más tarde. Pero ni Alfonso VII ni Ramón Berenguer IV en este Tratado ni en el anterior de Carrión le negaron el título de rex a García, lo que muestra un cierto reconocimiento a García por el Imperio leonés y la posteriormente llamada Corona de Aragón​.

En este pacto, los firmantes convinieron en declarar la guerra al Reino de Navarra, repartiéndose el mismo, ratificando el Tratado de Carrión de 1140, además de adjudicar a Aragón la conquista de las plazas y términos situados al sur del Júcar y el derecho a anexionarse el reino de Murcia, excepto los castillos de Lorca y Vera.

Fue precedente de otros tratados como el de Lérida en 1157, el de Cazola en 1179 y Almizra en 1244 por el que se fijaron los límites de expansión en la región de Levante de los dos grandes reinos peninsulares.