LXXXVIII, perg 300, 10 febrero 1156


LXXXVIII
Perg. N°300. 10 feb. 1156.

Hoc est judicium quod venerabilis Raimundus comes barchinonensis et princeps Aragonis fecit dari inter Poncium abbatem Sancti Johannis et Raimundum de Maureia de contencione que erat inter eos de quibusdam alodiis que sunt in valle Sancti Johannis scilicet in Jesso et in Negos. Conquerebatur etenim supradictus Raimundus super predicto abbate dicens quod predicta alodia fuerant bisavi sui Bernardi Mironiset reliquid ea avo suo Arnallo Bernardi de Belodelcui ipse legitime succedere debebat sed jamdictus abbasauferebat ei prefata alodia. Ad hoc respondebat ei abbasquod Bernardus Johannes qui habebat predicta alodia in pignore ei supradicto Arnallo Bernardi dimisitea Sancto Johanni tali quidem modo ut si aliquis qui legitime succederet jamdicto Arnalbo redderet C manchusos cetisvel ialaris Sancto Johanni pro quibus habebat hoc pignus recuperaret ipsa alodia. Quod totum evidenter ostendit jamdictus abbas ex testamento Bernardi Johannis quod predictus Raimundus de Maureia protulit in eodem placito. Preterea jamdictus abbas ostendit cartamde jure corroboratam in qua continebatur quod Bernardus Arnalli et Raimundus Arnalli filii predicti Arnalli Bernardi de Belodel donaverunt et concesserunt ac pro CC solidis beato Johanni supradicta alodia integre vendiderunt. Postquam vendicionem monasterium Sancti JohannisXL annis hunc honorem possiderunt. Ad hoc respondit Raimundus de Maureia quod pater suus Berengarius Arnalli qui erat majorfilius Arnalli Bernardi unquam hoc deffinivit vel vendidit similiter due sorores patris suique absque liberis et inttestate decesserant nunquam hoc deffinierunt. Et contra respondit supradictus abbas quod ille supradicte sorores nunquam inde aliquod verbum fecere in vita neque in tempore mortis. Propterea quidam magnates Arnallus de Lerc et Raimundus de Vilademuls ex precepto illustris viri supradicti Raimundi comiti et principio super hoc judicantes inquisierunt ab utraque parte utrum haberet testamentum supradicti Arnalli Bernardi ex quo cognosceretur cui vel quibus relicta essent supradicta alodia. Illis vero testamentum se habere negantibus immo Arnallum Bernardi de Belodel intestatum obisse affirmantibus judicaverunt predicti judices quod Raimundus de Maureia redderet quintam partem de ipsis C manensis pro quibus erat in pignore et recuperaret quintam partem de ipso honore totum vero aliud monasterio Sancti Johannis in perpetuum habendum judicaverunt. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Bernardi urgellensis episcopi. Sig+num Arnalli de Lerc. Sig+num Raimundi de Vila de Muls. - Actum est hoc in Helenensiecclesia IIII idus februarii anno ab incarnacione Domini CLVI post millesimum +. Artalli helenensis episcopi. - Jordanis Levita scripsit hoc sub die et anno quo supra.

Nota: Maureia : Morella ? De mauro, moro.
Bisavi: besavi, bisabuelo, rebisyayo, revisyayo.
Avo: abuelo, avi, yayo.
helenensis episcopi: obispo de Helena, Elena, Elna.

incarnacione, incarnatione, se observa el uso más frecuente de c, como en contencione.

LXXXVII, perg 297, 15 enero 1156


LXXXVII
Perg. N° 297. 15 ene. 1156.

Notum sit omnibus quod ego Lupuspampilonensis episcopus propter plurima malefactaet dampna que injuste et sub tregua fuerant facla a Sancio rege Navarre et ab hominibus ejus comiti barchinonensi et aragonensium principi in regno aragonensi videns dampna et pericula que propter hoc iminebant terreNavarre precibus et mandato predicti regis ac nobilium virorum terre illius intravi in ostatico et in manu jamdicti comitis pro redirigendis et restituendis omnibus dampniset malefactis que post dictam treguam supradictus rexet sui comiti barchinonensi et suis in terra ejus intulerant. Et conveni ei sub fide et ordine meo ne ab eius potestate aliquo modo discederem absque eius licencia vel permissione donec omnia supradicta malefacta in integrum ei restituerentur. Tandem quia visum est comiti quod pacta que facta fuerant sibi secundum tenorem rei non implebatur domino pape super me suam querimoniam fecit. Dominus vero papa per literassuas mihi mandavit quatenus iudicio terrachonensis archiepiscopi ac ilerdensis episcopi sicut conveneram comiti ita sibi atenderem et compelerem visis itaque literisdomini pape ego Lupus pampilonensis episcopus ad dominum comitem barchinonensem ad Montem-Pessulanumsine mora perveni. Ibique recognoscens me supradictum sibi fecisse ostaticum misi meipsum in potestate sua per ostaticumet conveni ei in osculo pacis sub fide et ordine meo de manu vel potestate sua aliquo modo exirem sine sua licencia et si quandoque ipse mihi daret licenciam exeundi redirem et starem in sua potestate quocienscumque ipse mihi mandaret per se vel per nuncium aut nuncios suos. Et ut hoc totum firmius ei attenderem et complerem feci hoc totum domino comiti convenire dominum meum terrachonensem archiepiscopum et G. barchinonensemepiscopum et Ortallehelenensem episcopum concedens in hoc negocio dominum papam jamdicto comiti etiam choadjutorem et hoc totum fuit factum apud Montem Pessulanum in presencia predictorum episcoporum et Guillielmi Montispessulani atque Guillielmi Raimundi Raimundi Dapiferi et Guillielmi de
Castro-vetulo ac Bernardi de Bello-loco et Raimundi de Podio-alto et Berengarii de Turre-rubea et Arnalli de Lercio ac Raimundo de Vila de mulis atque Orberti de
Castro-vetulo et Ortalli de Castra-novo et aliorum plurimorum nobilium virorum. Anno ab incarnacione Domini millesimo CLVI. XVIII kalendas februarii. - Sig+num Lupi pampilonensis episcopi. Sig+num Bernardi tarrachonensis archiepiscopi. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. Sig+num Artalli helenensis episcopi. Raimundi abbatis Sancti Rufi. Sig+num Guillelmi Montis-Pessulanis. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Bernardi de Bello-loco. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Berengarii de Turre-rubea. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Raimundi de Vila de mule (o mulc, normalmente pone Muls).Sig+num Arberti de
Castro-vetulo. Sig+num Artalli de Castro-novo. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit. (alphabeto divisa.)

Nota: rei non implebatur: res no, no res, nada + verbo (implebatur).
Montem Pessulanum, Montem-Pessulanum, Montispessulani: (de) Montpellier, Mompeller, etc.
Turre-rubea: Torre roja, Torroja;
Monte Rubeo, Monte-rubeo: Monte Rojo, Monroyo, Mont-Roig, Monroch, etc.

Castro-vetulo: Castellvell, Castillo viejo.
Castra-novo, Castro-novo: Castelnou, castell nou, castillo nuevo (castra: castillos).

Poncii scribe qui hoc scripsit: Poncii escriba que/qui lo escribe; ho(pronunciado u) escriu.

LXXXVI, perg 296, enero 1156


LXXXVI
Perg. N°296. Enero 1156.

In nomine Domini anno ejusdem incarnationis MCLVI mense januarii. Ego Raimundus comes Barchinone et princeps Aragonis scio et in veritate recognosco quod ego debeo tibi Guillelmo Leterico et tiiis IIII milia et DCC morabatinos de barba rubea bonos et de legali pondere de quibus debeo tibi vel mandatario tuo modo in presenti persolvere et paccare de hac prima pariajanuarii duo milia morabatinos de prioribus qui inde exierint. Et pro duo milia et DCC morabetinisqui remanent dabo tibi vel tuis medietatem omnium reddituumet exituum que michi aliquomodo deinceps exierinttamdiu donec illos duo milia et DCC morabetinos persolutoset paccatos inde tibi vel tuis habeam sine tuo tuorumque enganno. Adhuc promitto et convenio tibi quod si duo milia morabatini de hac prima paria januarii ad tuam noticiam non persolventur quod ego illos tibi vel tuis persolvam de medietate omnium reddituum et exituum que milii aliquomodo deinde exierint cum aliis duo milia el DCC morabetinos. Et promitto et convenio tibi quod omnes isti IIII milia et DCC morabetini tibi vel tuis ad tuam noticiam usque ad hoc primum Pascha persolvantur sine tuo tuorumque enganno et ut ita firmiter tibi et tuis teneam et attendam recipio te in Dei fide et mea. Et ego Guillelmus Raimundi Dapiferconvenio tibi Guillielmo Leterico et tuis quod dominusRaimundus Barchinone comes hos IIII milia et DCC morabatinos persolutos et paccatos tibi vel tuis usque ad primum Pascha veniens habeat sicut scriptum est. Quod si non fecerit ammonitus per te vel per nuncium tuum redirem apud Montem-Pessulanum per hostaticum et inde nullo modo dicedam tamdiu donec hos IIII milia et DCC morabetinos tibi vel tuis sine tuo tuorumque dolo persolvantur. Et convenio tibi quod ad illam ammonicionem non fugiam et omnes alios hostaticos ammoneri vel ammonere secundum posse meum faciam et ut ita firmiter tibi et tuis teneam et attendam sicut scriptum est ad tuam noticiam iurotibi et tuis super lIII Dei evangelia. Sicut Guillelmus Raimundi Seneschal hoc totum juravit per se ita ego Bernardus de Belloloco juro tibi Guillelmo Leterico et tuis per me super IIII Dei evangelia. Sicut Guillelmus Raimundi Dapifer hoc totum juravit per se ita ego Arbertus de Castrovetulo et ego Arnallus de Lercio et ego Berengarius de Turrellas et ego Artaldus de Castronovoet ego Raimundus de Molnelz unusquisque nostrum insolidum iuramus tibi Guillelmo Leterico et tuis super IIII Dei evangelia. Horum omnium suprascriptorum sunt testes Raimundus de Narbona. Guillelmus Atbrandi. Raimundus de Gironda. Raimundus Folcherii. Guillelmus Petri frater eius. Bernardus Belmi. Guillelmus Simeon. Guillelmus de Sancto Sorio. Petrus Castanea Guillelmus Johanes et Silvester. Similiter sicut Guillelmus Raimundi seneschalcus hoc totum iuravit per se ita ego Raimundus de Vila de muls et ego Guillelmus de Castelloveteriet ego Raimundus de Podio-alto quisque nostrum insolidum iuramus tibi Guillelmo Leterico et tuis super IIII Dei evangelia. Et in quantum tu vel tui falleretis in omnibus istis suprascriptis hostaticis morte vel mentimento ego Bernardus Marchuz et ego Petrus Arnaldi quisque nostrum insolidum sumus tibi Guillelmo Leterico et tuis manulevatores et persolutoresatque pacgatores de his quatuor millia et DCC morabetinos per fides nostras plevitas. Testes sunt Guillelmus Mainardi Colra. Raimundus de Narbona. Angerius de Amico. Raimundus de Badenas. Guillelmus Catalani de Barchinona et Silvester. - Sig+num Raimundi comes.

Nota: Castronovo, Castillo Nuevo, Castelnou, Castellnou ...


LXXXV, perg 288, 10 enero 1155


LXXXV
Perg. N° 288. 10 ene. 1155.

In nomine Domini amen. Nos Raimundus Berengarius comes Barchinone et dominus de Ripollattendens tanta merita scilicet in ecclesia beato Jacobofrontinianensi ad
honorem domini Deo et jamdicto beato Jacobo et ad lucrandum tanta merita et ad prestandum honorem et servitia. Ideo cum Deo bona et voluntas alodiamus relaxamus et aleramus omnes mansos alodios homines et mulieres que nunc tenet vel pro tempore tenuerit reverendus prior scilicet beati Jacobi frontinianensi infra terminos nostros rivipullenses et si aliquis dominus vel feudetarius de suo proprio mansos vel honores aut homines ad laudem beati Jacobi dare prestare voluerat infra terminos jamdictos ipsos relaxamus et alodiamus cum omni dominio ad laudem beati Jacobi et si dictus prior aut successores suos casas casalibus infra dictum terminum seu populacionem de Riupoll
emere tenere voluerit in suas domos vel hospicio dominus permaneat et cum infançonia ipsum hospicium ad suum proprium ad laudem teneat et non sit ullus dominus neque
bajulus ex omnes qui sunt in servissio aut dominio ipsius prioris tam homines quam mulieres stantes servientes venientes et iterantes in domo vel hospicio jamdicto prioris nullus se audeat intromittere nec detractare et si alicujus tumultushabuerit ut non sit delatus a morte in domo ipsius prioris salvus permaneat et de ipso vel ipsis reverendus prior cognoscat. Similiter promittimus per nos et successores nostros ad laudem beati Jacobi quod si alicujus potens aut simplex ipsum priorem aut prioratum detractare voluerit aut depredare brachiumnostrum promittimus prestare et cum dicto termino adjuvare et deffendere per nos et successores nostros quantum ad hec usque ad finem mundi. Fuit facta carta ista donacionis IIII idus januarii anno MCLV. - Sig+num Raimundus Berengarii comes predictus qui ista donacione firmamus testibusque jurare mandamus. Nobilis Ugo de Mataplana. Ermengandus Durgellet Romeus den Vieg et Petrus Sariera et Jacobus de la Forssa el Guillermus Griffre milites.

LXXXIV, perg 279, 19 noviembre 1154


LXXXIV
Perg. N° 279. 19 nov. 1154.

(1) Esta señora es la del mismo nombre hija del conde don Ramón Berenguer III y hermana del IV que robó del palacio condal de Barcelona Poncio de Cervera y de la que se habla en la pág. 169 del tom. 2.° de los Condes de Barcelona vindicados.

Sit notum cunctis viventibus. Quod ego Almodis (1) vice-comittissabassensis pro remedio anime mariti mei Pontii de Cervaria voluntate omnium filiorum meorum et consilio nobilium hominum meorum dimitto in perpetuum omnibus hominibus qui sunt in parroechia Sancti Juliani de Vallefecundaillas migeras frumenti quas de singulis mansisper singulos annos in predicta parroechia quidam bassensesvice-comites olim per malum usaticum et per malam aprensionem acceperant. Hanc vero dimissionem propterea facio quia jamdictus maritus meus Poncius de Cervaria in suo ultimo testamentotimore Dei dimisit malos usaticos quos ipse vel antecessores sui in jamdicta parroechia vel in aliis locis miserant de quibus omnibus qui multo peiorem usaticumquam alios acceptionem supradicti frumenti esse cognovi ideo sine ulla retencione dimisi et insuper pro hac dimissione ab hominibus supradicte parroechie accepi CCC solidos obtime bisuldunensis monete quos dedi in redemptione illius honoris de Maia quem predictus Poncius de Cervaria maritus meus impignoraverat et bajulus meus pro suo redecimo habuit a supradictis hominibus XXX solidosejusdem monete. Si quis vero contra hanc cartam dimissionis ad inrumpendum venerit facere non valeat sed in duplo componat et postea firma persistat. Actum est hoc XIII kalendas decembris anno XVIIl regni regis Leudovici junioris. - Sig+num Almodis vice-comitisse. Sig+num Ugoni filii ejus. Sig+num Poncii filii ejus. Sig+num Berengarii filii ejus qui hanc cartam fieri jussimus aliosque firmare mandavimus. Sig+num Guillelmi de Crexel. Sig+num Petri del Malanno (o Malauno). Sig+num Guilielmi de Guardia. Sig+num Geralli de Casteio. Sig+num Guillelmi de Montros. Sig+num Arnalli de Palera.Sig+num Ribotoni bajuli. - Johanis Levitascripsit hoc sub die et anno quo supra.


Nota: sed o set in duplo componat : por duplicado.
XIII kalendas decembris : 13 diciembre VS Perg. N° 279. 19 nov. 1154.
vice-comittissabassensis, vizcondesa de BAS
Hermanos:
Ugoni, Ugo, Hugo; Poncii, Poncio, Ponç, Pons; Berengarii, Berenguer.
Montros, Monte rosso, Mont-Roig, Monroch, Monroyo, Monroy, Monte Royo, etc.

LXXXIII , perg 277, 1 noviembre 1154


LXXXIII

Perg. N° 277. 1 nov. 1154.

Omnibus sit notum quoniam ego Guillelmus Furtun convenio tibi Raimundo comiti barchinonensi aragonensium principi quod quando te videbis cum archiepiscopo tarrachonensi et cum Roberto terragonensiaut filio suo et michi mandaveris tu vel ipsi aut unus ex illis supradictis ego veniam ante vos et sicut vos insimul concordaveritis aut aveneritis vos de ipso senioratico de Villafurtun ita ego complebo tibi et atendam sine ulla fraude et sine mendacio. Farta convencione apud Barchinonam die festoomnium Sanctorum anno XVIII regni Ledovici junioris. Sig+num Guillelmi Furtuni qui hanc convenienciam fecit et propria manu firmavit. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Petri Arnalli vicarii Barchinone. Sig+num Guillelmi dez Eschala.Sig+num Bernardi Poncii.
- Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit per mandatum Furtunii die et anno prescripto.

Nota: festoomnium Sanctorum : fiesta de todos los santos, 1 de noviembre 1154.
Furtuni, Furtunii
, Villafurtun: Fortuny, Fortún, Vilafortuny, Vilafortún, Villafortún, etc...

LXXXII, perg 275, 4 octubre 1154


LXXXII
Perg. n. 275. 4 oct. 1154.

In nomine Sancte trinitatis ego Raimundus gratia Dei comes barchinonensis regnique princeps Aragonis et marchio Tortose dono tibi fideli meo Bonefacio de la Volta illud castrum de Flix ad fevum simul cum ipso senioratico et cum ipsis estachamentis et cum ipsa villa et terminis ejus et cum omnibus sibi pertinentibus tali queque modo ut habeas predictum castrum tu et omnis tua projenies per me et per omnes successores meos per fevumad fidelitatem et servicium nostrum et tocius mee posteritatis in perpetum et quod dones michi potestatemde predicto castro iratus vel pachatus cum forfactura et sine forfactura per quantas vices illud tibi requisiero per me aut per meum nuncium vel nuncioset quod bene custodias et gardes prephatum castrumsine engan. Et quod sis inde meus estadant de mea terra de finibus scilicet Barchinone atque Tortuose et Ispanie.Retineo quoque michi terciam partem de omnibus eximentis que inde exierint duas vero partestibi concedo. Supradictum autem castrum cum omnibus sibi pertinentibus et cum omnibus estachamentis et placitis et usaticis tibi et omni tue projeniei firmiter laudo et dono ad fevum sub predicta condicione sine aliquo fraude. Propter hoc quoque donum superius comprehensum convenio ego jamdictus Bonefacius tibi seniori meo Raimundosuprascripto quod sim tuus sine engan sicut homo debet esse fidelis de suo seniore cui propriis manibus se comendat et quod omnia suprascripta tibi fideliter attendam sine aliquo fraude. - Signum Raimundi comes. - Quod est actum IIII nonas octobris anno ab incarnacione Domini nostri Jhesu-Christi millessimo CLIIII. - Sig+num Guillelmi de Castel-vel. Sig+num Arberti fratris ejus, Sig+num Guillelmi Sancti-Martini. Sig+num Berengarii de Torroja. Sig+num Arnaldi de Lercio. Sig+num Guillelmi Obiloti. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit (Alphabeto divisa).