CX, perg 329, 13 enero 1159


CX
Perg. N° 329. 13 ene. 1159.

Sit notum cunctis quod ego Bernardus Echardi in mea senectute et in mea plena memoria recognosco quod vidi et hoc quod non vidi audivi dicere patri meo Echardo quod quando abiit Raimundus Berengariiad pergam de Lostor fuit interfectus a traditoribus suis in illo tempore accipiebat bajulus comitis scilicet Miro Alaricaccipiebat totum hoc
quod servitium quod exiebat de Valeriola de ipsis mansis Ecardi et Guillelmi Compani de pane et vino et carne et omnibus rebus hoc accepit Miro Alaric in vita predicti comitiset antea quam esset Miro Alaric acceperat Guitardus presbiter qui erat bajulus comitis Raimundi Berengarii vetus in vita sua et ipsa alodia que sunt ad ipsa Guardia que tenent Bernardus Ecardi et Arnallus Sancte Susannefuere Guitardi presbiteri baiuli comitis et quando comes fuit interfectus predictus tenebat Miro Alaric ipsum furnum Minorisse et terciam partem in placitis tenebat et expletabat per comitem.- Sig+num Bernardi Echardi qui hoc recognovi idus januarii anno XXIII Ledovici junioris regni.

CIX, perg 328, 1 enero 1159


CIX
Perg. N°328. 1 ene. 1159.

ln Dei nomine et ejus divina gratia ego Raimundus comes barchinonensis princeps regni aragonensis Tortose et Ilerde marchio facio hanc cartam donacionis et concessionis. Placuit michi libenti animo et spontanea voluntate dono namque concedo vobis domne Eço et omnibus filiis vestris castrum de Pratella in hereditatem cum omnibus terminis que ipsa die tenebatis qua de predicto castro mihi hominium fecistis. Taliter vero jamdictum castrum vobis et successoribus vestris pro me et pro successoribus meis dono ut vos et vestri donetis mihi et meis irati et pacati potestatem per quantas vices pro me vel pro meis vos vel vestri comoniti fueritis et quod vos vel vestri non proibeatis vos inde videre vel comonere et quod vos faciatis inde guerram vel pacem ubicumque ego vel mei vobis vel vestris mandaverimus et quod vos et vestri serviatis michi inde et meis secundum honorem que ad jamdictum castrum pertineat. Et hoc donativum sicut superius scriptum est sic dono vobis et vestris jamdictum castrum ut
per me et per meos habeatis et teneatis illud salva mea fidelitate et de omni mea posteritale et quod vos vel vestri non amitatis nec perdatis illud supranominatum castrum per secula cuncta nisi pro fraude vel pro traditione. - Sig+num Raimundi comes. - Facta carta donationis et concessionis in era MCLXXXXVII prima die januarii in civitate Cesaraugustedominante me Raimundo barchinonensi comite in Aragone in Superarbe sive in Ripacurcia Tortosa atque Illerda episcopo Petro in Cesaraugusta episcopo Martino in Tiraçona episcopo don Dodo in Oscha episcopo Guillelmo Petri in llerda Palacraino in Cesaraugusta et in Alagon comite Palearensi in Ricla Petro Ortiz in
Aranda Petro de Castelaçolo in Calataiub Fortunio Açenariç in Tirazona Blaçcho in Borga.- Ego Guillelmus Petri sub jussione domini mei comitis hanc cartam die et anno quo supra scripsi et de manu mea propria hoc sig+num feci.
(En este documento hay un monograma).
Nota: Borga: Borja, Boria.

CVIII, perg 323, 13 diciembre 1158


CVIII
Perg. N°323. 13 dic. 1158.

Sit notum cunctis quod ego RaimundusDei gratia comes barchinonensis et princeps aragonensisTortose et Ilerde marchio laudo et concedo tibi Raimundo de Turredell et uxori tue Geralla et vestris illam quartam partem quem retinuisti ipsius molendiniSusgiter quod michi vendidistis in termino Terracie in parroechia Sancti Vicencii de Joncheres propeBayonam: quam quartam partem ipsius molendini Susgitervos et vestri habeatis omni tempore et quod vos et vestri mitatis quartam partem in omnibus missionibus que ad ipsum molendinumSusgiter opus fuerint. Actum est hoc idus decembris anno XXII regni Ledoici junioris. - Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Petri Arnalli. (Sigue aquí una firma carcomida que parece hebrea). Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hoc scripsit die et anno quo supra.

CVII, perg 321, 24 noviembre 1158


CVII
Perg.n°321. 24 nov. 1158.

Sit notum cunctis quod ego Bernardus de Petros et uxor mea Pereta vendimus tibi domno Raimundo comiti barchinonensi et principi aragonensiillam nostram medietatem integriter totius ipsius molendiniAbadenc cum casali et cum ipsa casa cum regoet cap de rego et glebariis et exaguador et cum aqua sua et cum omnibus suis ademprivis et utensilibus que ad ipsum molendinum pertinent et pertinere debent sicut melius habemus et tenemus eum Raimundo de Torredella in barchinonensicomitatu infra terminum Terracie in parrochiaSancti Vincencii de Joncheres et ipso rivo de Riopolloprope Baijonam. Advenit quoque michi Bernardo per vocem predicte uxoris mee meevero uxori per vocem genitorum suorum et per alias quaslibet voces. Supradictam quoque nostram medietatem totius prefati molendini cum omnibus suis utensilibus cum introitibuset exitibus suis vendimus tibi prefato comiti et successoribus tuis in perpetuum ac ut melius dici vel intelligi potest ad tuum salvamentum de nostro jure in tuum tradimus dominium et potestatem per tuum proprium plenissimum liberum et franchum alodium ad quicquid ibi vel exinde facere volueris ad tuam voluntatem sine ullo nostro nostrorumque retentu et sine vinculo ullius hominis vel femine. Accipimus a te pro hac venditione XVI morabetinos aiadinos in auro sine engan. Et est manifestum si quis hoc fregerit supradicta in duplo componat et insuper hec venditio omni tempore maneat firma. Actum est hoc VIII kalendas decembris anno XXII regni Ledoici junioris. - Sig+num Bernardi de Pedros. Sig+num Perete uxoris.Sig+num Raimundi de Arenis fratris ejus qui hoc laudamus et firmamus firmarique rogamus. Sig+num. Petri Guillelmi. Sig+num Ferri. Sig+num Porcelli bajuli. Sig+num Petri Arnalli vicarii. Sig+num Johannis Martini.
- Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hoc scripsit die et anno quo supra.


Nota: Terracie: Terrassa, Terraza.
Baijonam, Bayonam (siguiente texto): Baiona ? Bayona ?
Riopollo: Ripoll.
Maneat (omni tempore): permanecer (todos los tiempos).
Sancti Vincencii de Joncheres

CVI, perg 314, 31 octubre 1158


CVI
Perg. N° 314. 31 oct. 1158.

In nomine Dei eterni salvatoris nostri: Anno ab incarnacione ejus millesimo centesimo quinquagesimo septimo pridie kalendarum novembriumindiccione quarta manifestus sum ego Parason Dei gracia judex Arboree filius quondam Comita item judicis Arboree quia per hanc cartulam nomine antefacti et donacionis propter nupcias dono et trado tibi domneAgalburse dilecte et amabili uxori mee filiequondam Poncii de Cervera curtem Bidunii et curtemSancti Theodori et curtem de Orratili cum omnibus earum pertinenciis que habent suprascripte tres curtes tam in serviset ancillis et nutriminibus suis et peculiissuis quam in pecudibus et aliis animalibus et ortiset campis et vineis et pascuis et pratiset paludibus et silvis virgariis montibuscollibus vallibus planiciebus aquisaqueductibus et cum omnibus adjacenciis que quolibet modo ad suprascriptas tres curtes sunt pertinencia cum omnibus etiam domibus ibidem constructis et vinetis et olivetis et omnibus simpliciter in prefatis tribus locisplantatis vel natis arboribus. Has igitur tres curtes tibi prenominate domne Agalburse dilecte et valde amabili conjugi mee ut dictum est universaliter cum adjacenciis suis omnibus nomine antefacti et donacionis propter nupcias hodiedono et trado. Pro qua mea donacione et tradicione recepi a Pellario quondam Gualandi et ab Ugone quondam Gerardi nomine tuo domne Agalbursedilecte uxoris mee meritum annulum unum aureumin prefinito. Quam meam donacionem et tradicionem si ego qui super Parason judex Arboree vel meus meus herestibi domne Agalburse uxori mee vel tuis heredibusvel cui dederis vel habere decreveris molestaverimus seu intencionaverimus et ab omni homine diminuere vel tollere vel evincere vobis volenti et per placitum vos fatiganti nomine prefatarum trium curtium non defensaverimus et in judicio vobis denuntiantibus auctores non fuerimus nec juste defendere poterimus spondeo qui super Parason judex Arboreeme meosque heredes componere tibi domne Agalburse dilecte uxori mee tuisque heredibus penam millelibrarum auri: et in tali ordine hanc cartulammee donacionis et tradicionis et propter nupcias et antefacti donacionis rogavi ego qui super Parason judex Arboree scribere te dominum Burgundium apostolice sedis judicemet notarium. Actum in Aristano apud ecclesiam sancte Dei genitricis Mariearchiepiscopatus Arboree in palacioarchiepiscopi ejusdem ecclesie in presencia Guffredimassiliensis et Bonefacii de Volta et Bertranni de Girunda et predicti Pellarii et Ugonis vicecomitiset Bulsi et Marzucii et Contulini et Lepertiet Boccii legatorum et procuratorum domni Raimundi comitis barchinonensis avunculi predicte domne Agalburse uxoris prefati domni Parasonis judicis Arboree qui hanc cartulam fieri rogavit. - + Signa manuum domni Parasonis judicis Arboree qui hanc cartulam donacionis et antefacti scribere rogavit. + Signa manuum Bertrandi quondam Ponthi +. + Signa manuum Guilielmi Caldola quondam Ponthi +. + Signa manuum Tebalducii quondam Glandulfi +. + Signa manuum Raimundi de Turri quondam Guilielmi Isarni +. + Signa manuum Bernardi filii Cinnami +. + Signa manuum Leonis quondam Johannis +. + Signa manuum Guilielmi quondam Aicardi Iterii +. + Signa manuum Lamberti quondam Ugonis +. + Ego Burgundius sacri lateranensispalacii judex interfui +. + Ego Burgundius sacri lateranensis palacii notarius post traditam complevi et dedi +. - Ista cartula facta est eo tenore nomine pignoris ut si supradicta domna Agalbursa quod absit viro suo prefato domno Parasoni judici Arboree supervixerit et heres predicti judicis vel aliquis nomine ejus infra unum annum et unum mensem et unum diem ab obitu Parasonispredicti judicis Arboree numerandum prenominate Agalbursedomine et uxori prefati judicis solverint vigintimilia solidorum lucensis monete bonorum denariorum expendibilium duodecim denariis per singulum solidum computatis ista cartula sit inanis et vacua et nullam habeat firmitatem et in heredum predicti Parasonis judicis Arboree deveniat potestate nullius existens momenti tamquam si nec scripta nec rogata a suprascripto Parasone judice Arboree fuerit. Si vero infra predictum terminum anni et mensis et diei ab obitupredicti Parasonis judicis Arboree predicta summaquantitatis viginti milia solidorum denariorum lucensiumexpendibilium ut dictum est predicte domne Agalburse uxoripredicti judicis Arboree soluta non fuerit tunc exinde predicta domna Agalbursa vel suus heres vel cui ipsa dederit habeant predictas tres curtes jure proprietario et detineant et possideant ad faciendum inde quicquid ipsi voluerint absque omni calumpnia et sine alicujus viventis persone contradictione tanquam si nullus modus nullaque conditio interposita fuisset et pure ab inicio et sine aliqua dilacione predicta donacio concepta fuisset. - + Et repromissum ad defendendum eum qui hoc scriptum per manum tenet. Ad suprascriptum terminum et meritum et penam et data te et testes.

CV, perg 313, octubre 1157


CV
Perg. N°313. Oct. 1157.

In nomine Sancte et individue Trinitatis. Ego Raimundus Dei gracia comes barchinonensis et princeps aragonensis facio hanc cartamdonationis et cessionis vobis omnibus populatoribus de Monfort qui ibi estis populati vel in ante ibi populare veneritis. Dono namque vobis et omnibus firmiter laudo totos illos fueros de Zaragoza ut habeatis eos et teneatis vos et filii vestri et omnis posteritas vestra salva mea fidelitate et de omni mea posteritate per cuncta secula. Et concedo vobis terminales vestros sicut
subscribuntur castellum Lueches et terminale Montisforti et regail que descendit ante mesquitam versus meridiem et vadit ad villareante Castellege et terminale Montisforti transit per semitam de Plerres et per petram penne de Lavantet partit cum Ossa sicut aque versant versus Montem-fortemet versus Ossam per montem et apud Analium dividit per penam que est ante eum a circio et vadit per cordamde Canada sic serta terminal ab occidente usque ad Ozolonque est super lapidem fixum que vocatur
Petra-fixade ipso Ozolone usque ad predictum castellum de Lusches. Et hoc donativum cum suis terminalibus superius scriptum habeatis et teneatis firmum liberum et francum vos et filii vestri et omnis generatio vestra in perpetuum. - Sig+num Raimundus comes. Sig+num Ildefonsi regis Aragonie comitis BarchinoneOzaliorum princeps qui hoc superius dictum laudo et firmo. Facta hac carta donationis et concessionis in mense octuberisin era MCLXXXXV dominanteme Raimundo comite Barchinone in Aragoneet in Suprarbi et in Ripacurcia: episcopo Guillelmo Petri in Lerida. episcopo Dodone in Ozca: episcopo Petro in Zaragoza: episcopo Ozartino in Tarazona: Ferminus dominante in Oscha: Valindo Xemenons in Alcala: Fortunio Dato in Barbastro: Petro Lopez in Lusca: Garcia Almorabit in Erçia: Fortunio Açenariz in Tarazona: comite palearense in Ricla: Petro Ortiz in Aranda:Petro Castelasolo in Calataiud: Palacino in Zaragoza et in Alagon et Hariza Galindo Gemenez in Belzitet in Monfort. - Ego .... sub jussione domini mei comitis hanc cartam scripsi et de manu mea hoc sig+num feci (1).

(1) Este documento es una copia sobre papel, que trae la nota al dorso que espresa pertenecer a las cuatro dignidades de Solsona.

Nota: Ildefonsi regisAragonie comitis Barchinone Ozaliorum princeps.
Vemos que Alfonso II es REY de Aragón y Ozaliorum
princeps.
MCLXXXXV: 1195.
Ozca, Oscha, Osca, Huesca.
Hariza: Ariza.
Belzit: Belchite.

CIV, perg 311, 28 julio 1157


CIV
Perg. N°311. 28 jul. 1157.

Juro ego Berengarius Reverterfilius Arsendis femine quod fidelis ero ad te Raimundum comitem barchinonensem aragonensium principem de vita tua et de corpore tuo et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent et de omni honore quem hodie habes et deincebs adquirere poteris et de omnibus comitatibus et episcopatibus atque abbatiisque in omnibus comitatibus tuis sunt et de montibus et planis rochis podiis condirectis vel discondirectis qui in comitatibus tuis sunt et nominatim de illo castro de Guardia de Mont-serrad et de omnibus terminis et pertinenciis suis et de toto illo monte de Mont-serrad et de omnibus rochis que ibi sunt. Et ero tibi adjutor contra omnes homines et feminas tenere habere defendere et guerrejare totum tuum honorem quem hodie habes vel deincebs adquisieris et hoc faciam sine omni engan. Et quod dabo tibi potestatem de predicto castro de Guardia et de omnibus fortitudinibus que ibi sunt sine tuo engan quocienscumque ipsam potestatem a me requisieris per te vel per nuncium vel nuncios tuos iratus aut pachatus cum forifacto et sine forifacto et non vetabo me inde videri vel comoneri: et nuncios vel nuncii tui qui ad hoc me comonendum venerint de me vel de meis reguardum non habebunt in eundo vel redeundo. Et faciam tibi ostes et cavalcatas corteset placitos et seguimenta quocienscumque michi mandaveris per te vel per tuos. Facto sacramento V kalendas augusti antio ab incarnatione Domini millessimo CLVII regnique Leovici junioris XXI in mense novembris. - Sig+num Berengarii Reverter. Sig+num Ermessendis uxoris ejus. Sig+num Guillelmi de Castel-nou. Sig+num Bernardi Fulconis. Sig+num Ajaurici bajuli. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi +. Sig+num Petri Arnalli vicarii. Sig+num Petri Marcucii. Sig+num Raimundi de Apiera. (Sigue una firma árabe, igual a la del documento núm. LXXXVIII.) - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit in ipso castro de Guardia.

Nota: Mont-serrad, Montserrat, Monserrat, Monserrate, etc.