CXVII, perg 349, 27 junio 1160


CXVII
Perg. N°349. 27 jun. 1160.

Manifestum sit cunctis: quoniam ego Petrus de Barchinona libenti animo et spontanea voluntate diffinio et evacuo atque pacifico tibi Raimundo Dei graciacomiti barchinonensi atque aragonensium principi et omni tue projeniei sive posteritati totum illum honorem qui fuit Petri Ricardi tam in Barchinona quam in omni territorio suo scilicet domos cum turribus ortos ortalibusmansos in diversis locis positos cum omnibus pertinenciis suis tam in Bagnols quam in Provincialibussive in aliis quamplurimis locis et terras et vineas cultaset eremas juxta Barchinonam et in aliis quamplurimis locis simul cum villis et alodiis et fortitudinibusquas unquam Petrus Ricardi in toto tuo comitatu habuit vel habere debuit ita quod deincebs in predictis omnibus aliquid non requiram ego vel aliqua persona per me seu post me per aliquam meam vocem. Omnia vero suprascripta ego Petrus de Barchinona diffinioevacuo atque dimito in perpetuum tibi suprascripto Raimundo comiti barchinonensi et omni tue projeniei et omnibus qui per tuam vocem ibi fuerint aliquo modo. Retineo quoque michi ego jamdictus Petrus de Barchinona ipsum mansum de Chucianocum terris et vineis que sunt in circuitu ipsius mansiet cum omnibus tenuicionibus et pertinenciis suis: quem mansum tu prephate comes barchinonensis michi pro hac diffinicione donasper alodium proprium ad faciendum inde quiquid voluero. Quod est actum V kalendas julii anno XXIII regni Ledovici junioris.
- Sig+num Petri de Barchinona. Sig+num Raimundi de Archubus.Sig+num Guillelmi Descala. Sig+num Raimundi Cambiatoris. Sig+num Geralli de Marimon Sig+num Bernardi Marcucii. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit suprapositis literis in linea V. (Alphabeto divisa).

CXVI, perg 338, 1 junio 1160


CXVI
Perg. N° 338. 1° jun. 1160.

Omnibus hominibus tam presentibus quam futuris notum fieri volumus: Qualiter monasterium Sancti Martini de Albengena retroactis temporibus largicione fidelium adquisierit castrum quod vocatur Capra in confinio terrachonensi cum omnibus terminis suis et pertinenciis. Tandem longo tempore evoluto predictum castrum diutina infestacione maurorum desertum omnino et desolatum diu remansit cum omnibus terminis et pertinenciis suis. Denique adjuvante Domino subjugata Hispania ab illustri Raimundo comite barchinonensi et aragonensium principepredictum castrum quod erat ferarum habitacio in potestatem christianorum devenit qui predictum castrumcum omnibus terminis suis injuste detinebant et violenter auferebant jamdicto cenobio Sancti Martini. Postmodum vero jamdictus comes barchinonensis ad recuperandum castrumprenominatum fortiter institit et illud cum terminis suis et pertinenciis jamdicto monasterio ac venerabili ejusdem loci Raimundo abbati dictante justicia fecit potencialiter reddi. His ita peractis prephatus abbas cum fratribus suis et Raimundus comes barchinonensis tale inter se comerciumhabuerunt. Ego igitur Raimundus abbas Sancti Martini cum consilio et voluntate fratrum meorum bono animo ac spontanea voluntate dono tibi et trado venerabili Raimundo comiti barchinonensi jamdicto et omnibus successoribus tuis prenominatum castrum de Capra ad fidelitatem monasteriinostri cum omni fortitudine que in ipso podio et in ipsa villa est vel erit simul cum omnibus terminis et pertinentiis suis. Retinemus quoque in hac donacione in termino predicti castri dominiraturam ad triaparia bovum in locis determinatis. Retinemus etiam tam in ipsa villa quam in toto territorio ipsius castri terciam partem in dominio tam in omnibus habitatoribus qui ibi sunt vel fuerint quam de omnibus redditibus et expletisque inde exierint vel exire debuerint: duas vero partes tibi Raimundo comiti supradicto et successoribus tuis in perpetuum damus et confirmamus. Supradicta omnia tibi damus et de nostro jure in tuum jus et potestatem tradimus ut tu etiam nobis defendas manuteneaset conserves dominicaturam quam ibi retinemus et terciam partem quam nobis reservamus simul cum omnibus ecclesiis ejusdem territorii que ibi sunt vel erunt et omnia jura ipsis ecclesiis pertinencia. Et etiam omnia que in terra tua habemus sub tua custodia et defensione suscepisti. Si qua autem utriusque sexus persona hanc donacionem et convenienciaminfringere vel minus complere voluerit nichil proficiat sed in duplo componat et postmodum omni tempore firmum permaneat. Facta carta donacionis et conveniencie kalendas junii anno ab incarnacione Domini millessimo CLX regnique Lodoici junioris XXIII. - Sig+num Raimundi comes qui hoc firmat et laudat salvo jure episcopali. Sig+num Raimundi abbatis. Sig+num Petri Grass monaciSancti Martini. Sig+num Alberti monaci. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Arberti de Castro-vetulo. Sig+num Geraldi de Jorba. Sig+num Bertrandi de Castelleto. Sig+num Berengarii de Mulnellis. Sig+num Raimundi de Mulnellis. - Sig+num Gregorii qui hec scripsit die et anno quo supra. - Preter cartam que facta est inter R. comitem barchinonensem ac Raimundum abbatem Sancti Martini albengensis talem inter se convencionem fecerunt quod si Bernardus de Concha-bella in ipso castro de Capraaliquid jure consequi poterit predictus comes et abbas secundum partem uniuscujusque eum pachare studeant: et si propter hoc daret ei pecuniam comes donet eam de suo.
- Facta fuit hec convencio eodem die quo carta donacionis est facta de castro de Capra scilicet kalendas junii anno ab incarnacione Domini millesimo CLX regnique Ledovici junioris anno XXIII. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Raimundi abbatis. - Sig+num Poncii scribe qui hec scripsit die et anno quo supra (Alphabeto divisa).

CXV, perg, 21 mayo 1160


CXV
Perg.n°335?. 21 may. 1160.

Juro ego Bertrandus de Canals tibi domno Raimundo Berengarii barchinonensium comiti et marchioni et aragonensium principi quod ab ista hora in antea non exeat tibi ullum malum neque tuo honori neque tuis hominibus de ipsa domo vel fortitudine de Canals. Et si forte contigerit fieri redirigam illud tibi vel tuis infra XXX dies quibus amonitus vel inquisitus fuero per te vel per tuos et me videri vel amonerinon vetabo: et convenio tenere et attendere ipsam scripturam et que in ea continentur que est inter Sanctum Cucuphatem et me per laudamentum amicorum meorum facta sine engan per Deum et hec sancta. - Actum est hoc XII kalendas junii anno XXIII regni regis Ledovici junioris. - Sig+num Bertrandi de Canals. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num
Raimundi de Subirats. Sig+num Raimundi Bermundi de Castro-Episcopali. Scripta libens ista Petrus confirmo sacrista. - Bernardus Levita qui hoc scripsit die et anno pre+fixo.
- Facto hoc sacramentosuper altare Sancti Justi martiris (Alphabeto divisa.)

Nota: Castro-Episcopali: Castellbisbal, castell + bisbe, castro + episcopo.

CXIV, cartulario monasterio San Cucufate Vallés


CXIV
Cartulario del monast. de San Cucufate del Vallés, fol. 93. 19 may. 1160.

Hoc est judicium quod dominus Raimundus Berengarii barchinonensis comes et marchio et aragonensium princebs fecit dari super querimoniis et responsis inter Raimundum abbatem Sancti Cucuphatis et Raimundum Petri de Banneres factis in palatio suo barchinonensi. Primum conquestus est abbasRaimundus quod Raimundus Petri emerat ab Alberto de Lizano medietatem de castro Caldarii cum suis pertinenciis abbate Sancti Cucufatis et monachiscontradicentibus quia videbatur ipsis monachis quod post mortem Arberti predictus honor evenire debet in dominium et potestatem Sancti Cucuphatis secundum tenorem ipsius scripture que facta fuit inter Guitardum abbatemSancti Cucuphatis et Bernardum Gelmiri olim defunctos.Iterum conquestus est abbas quod ipse Raimundus Petriauferebat ei medietatem de omnibus censibus et usaticisqualicumque modo ad predictum castrum Caldariipertinentibus et quod auferebat ei ipsam dominicaturam quam abbasGuitardus retinuerat in predicto castro et quod miserat castellanos in predicto castro ad dampnum ipsorum ipsis contradicentibus. Ad quod respondit Raimundus Petri quod nullum castellanumibi miserat nisi quos pater suus ibi posuerat neque dominicaturam Sancti Cucufatis se sciente auferebat: et de aliis causis stare ad justiciam secundum tenorem scripture et intellectumquam aprobavit esse bonam et veram. Iterum conquestus est abbasquod auferebat ipse Raimundus Petri Sancto Cucuphati quoddam receptum ad septem inter monachos et milites quod debebat dare propter honorem qui dicitur Tomabvi: et Raimundus Petri approbavitipsam scripturam et cognovit esse veram sed quia terrailla usque nunc in solitudine et eremum steterat predictum receptum non adimpleverat: et Raimundus Petri conquestus est super abbate et monachis quod auferebant ei castrum Sancti Vincenciisitum atque constructum infra terminos castri Caldarii quod castrum ipse Raimundus Petri habet in fevum ad servicium ipsorum sicut continetur in scriptura ab ipsis ostensa abbatis videlicet Guitardi et Bernardi Gelmiri. Et respondit abbas antecessores Raimundi Petri nunquam castrum Sancti Vincencii habuisse vel tenuisse imo abbates et monachos Sancti Cucuphatis illud castrum Sancti Vincencii ipsis videntibus et scientibus et per longa temporaaudientibus et non contradicentibus stabilivise atque dedisse: et Raimundus Petri ad hoc nullum dedit responsum. Auditis ergo utriusque partis querimoniis et responsis judicaverunt judices a domino comite ad hoc determinandum electi Raimundum Petri juste tenere illam partem quam ab Arberto de Lizano emerat sicut et suam quam jure hereditario possidebat quamdiu viveret et medietatem de censibuset usaticis predicti castri Caldarii jure tenere ad levum ad servicium abbatis et monachorum in vita sua secundum tenorem et intellectum ipsius scripture jamdicte Guitardi abbatis et Bernardi Gelmiri: post mortem vero Raimundi Petri predictum castrum Caldarii jure debere reverti in dominium et potestatem Sancti Cucuphatis et monachorum ipsius loci cum omni sua melioriacione tam in hedificiisquam in ceteris rebus quia ipse est finis quarte generacionis sicut in predicta scriptura continetur et a judicibus cognitum fuit nullumque alium hominem in predicto honore castri Caldarii per ipsius Raimudi Petri donum vel alicujus sui antecessoris sui generis remanere debere quia quod sibi deffendere non posuntnec alicui: interim de dominicatura unde contendunt ostendat domnus abbas qualis et quanta fuit a tempore Guitardi abbatis usque nunc vel quantum et ubi antecessores sui abbates tenuerunt seu possederunt per testes vel scripturas si potuerit et habeat iilud quod probare potuerit. Sin autem Raimundus Petri inquirat a vicinis ipsius loci propter fidelitatem hominii et fevi qualis et quanta fuerit et facta inquisitione ostendat dominis suis et reddat cum sacramento sua propria manu facto si domnus abbas voluerit. De castro vero Sancti Vincencii quia ita se habet res sicut superius scriptum est judicaverunt Raimundum Petri in predicto castro Sancti Vincencii nullam vocem habere set ita manere sicuti est: et de recepto de Tomabvi judicaverunt quod Raimundus Petri postquam ipsa terra redacta est in culturam compleat ipsam convenienciam que continetur in ipsa scriptura que in placito fuit ostensa et terra illa in perpetuum remaneat sibi et sue projeniei ad servicium abbatis Sancti Cucuphatis et monachorum ejus cum complemento supradicte conveniencie. Judices vero qui hec judicaverunt fuerunt Guillelmusepiscopus barchinonensis et Petrus cesaraugustanusepiscopus et Guillelmus de Castro-vetulo et Raimundus de Podio-alto et Petrus sacrista Vici. Actum est hoc XIIII kalendas junii anno XXIII regni regis Ledovici junioris. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. + Petrus Dei gratia cesaraugustanus episcopus +. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Ildefonsi regisaragonensium et comitis barchinonensium. Sig+num Raimundi de Pugalt. Scripta libens ista Petrus confirmo sacrista. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Gerardi de Jorba. Sig+num Raimundi de
Villa-mulorum. Sig+num Guillelmi de Cervaria. Sig+num Arnalli de Lerz. Sig+num Bernardi Marchucii.Sig+num Petri Marchuccii.- Bernardus presbiter et monachus qui hoc fideliter transtulit +.

Nota: sacrista Vici: sacristán De Vic, Vich. El sacristán que firma documentos debe tener un cargo bastante diferente al del siglo XXI.
Marchucii, Marchuccii: vemos en el segundo cc.

CXIII, perg 333, 21 abril 1160


CXIII
Perg. N° 333. 21 abr. 1160.


Notum sit omnibus quoniam domnus Raimundus comes barchinonensis requisivit estachamentumde directo a Berengario vicario suo ob multas querimonias quas contra
eum habebat que inferius inveniuntur. Et Berengarius estachavit ei directum per quingentosmorabitinos et dedit ei fidancias quorum nomina hic scripta leguntur. Raimundus Renardi per centum mohabitinos: Guillelmum de Podio-alto per C. Gaufredum de Sancta-columba per C. Poncium Petri per C. Raimundum Bermundi per C. - Ad determinandas igitur querimonias que ventilate sunt inter domnum Raimundum comitem barchinonensem et ejus vicarium Berengarium electi sunt judices domnus Ollegarius tarrachonensis archiepiscopus et domnus R. ausonensis episcopus et Berengarius gerundensis archidiaconus et Petrus ausonensis primicherius et Arnallus barchinonensis ecclesie prepositus et Berengarius de Cheralto et Bernardus de Luciano et Poncius Ugonis de Cervaria et Guillelmus Raimundi de Podio-alto qui auditis et discussis utriusque partis causis hujuscemodi singulis dederunt sentencias. Conquestus quipe est venerabilis comes super ipso Berengario quod ad contemptum comitis in faciem ejus protulit hec verba ipse Berengarius: "Quod ego accipio et teneo non gratificor vobis unum petum." Hoc dixit de sarraceno quem consuetudinaliter accipit de ipsis galeis. Quod Berengarius se dixisse omnino negavit. Super hoc judicatum est quia Berengarius negat se dixisse hec verba que comes affirmat se audisse Berengarius debet se expiare per sacramentum quod defendat per duellum si comes voluerit secundum curieconsuetudinem. Et si prevaluerit emendet ei comes omne malum quod in ipso duello sibi evenerit et ipsam ei querimoniam finiat. Si vero in hoc defecerit tantam faciat comiti emendacionem quod valeat defendere per duellum se amplius non debere comiti seniori suo pro illato cotemptu emendare. Post hec requisivit Berengarius a domno comite ut redderet ei ipsum honorem quem pater suus sibi abstulerant videlicet ipsas migerias de frumentoquas accipiebat ab ipsis flechariis Barchinone. Ad quod respondit comes non videri sibi esse justum ut eas redderet illi tum quia pater suus noviter per violenciam eas imposuerat predictis flechariis et in infirmitate qua obiitsub gravi interminacione quam archiepiscopus ei super hoc fecit penituit se de hac violencia et precepit ne ulterius hec exactio in ipsa civitate fieret tum quia ipse Berengarius bene noverat hanc violenciam quando eas accepit pro emendacione ipsius fevi de Terracia. Super hoc quoque judicatura est quod si Berengarius quando adquisivit predictas migerias ab ipso comitesciebat injuste esse impositas predictis flechariis non debere sibi restitui a predicto comite. Quod si dixerit se tunc nescisse monstret hoc verum esse per sacramentum quod defendat per duellum et comes emendet ei impleto tempore sacramenti a patre sibi constituto favore tocius curie sue de debito patris quod Berengarius requisivit a filio quicquid pater in scriptis suis recognovit debere ei reddi a filio que autem ipse non recognoverit si per legitimos testes aut per scripturam ipse Berengarius probare potuerit sibi deberi in ipso tempore mortissolvantur ei a comite. Item quicquid predictus Berengarius legaliter probare potuerit de justiciis placitorum sibi debitis comitem accepisse censuerunt a comite sibi debere restitui. Conquestus est denique comes de prephato Berengarii quod plures justicias et usaticos et placita que ad comitem pertinent propter servicia et remuneraciones quas inde accipit offocat ei et tollit. Quod predictus Berengarius denegavit. Judicaverunt ad hec quod quicquid jamdictus Berengarius de his sibi objectis recognoverit redirigat ipsi comiti: et si adhuc comes institerit expiet se per sacramentum quod per duellum defendat. De superfluis exactionibus super quibus comes conquestus est a Berengario fieri in Barchinona sub umbra vicarievidelicet in semitrossellis et in bardis et in boioniset in leudis ferri et piscis ac multarum aliarum rerum et in receptis nupcialibus et in superflua accepcione foccaciarum judicatum est quod quantum ipse Berengarius potuerit probare per legitimos testes aud verificare per unum militem qui defendat se per duellum antecessorem suum Bernardum Arbertitenuisse per vegeriam quiete habere Berengarium ad servicium comitis: cetera vero in quibus defecerit debet redirigere predicto comiti. De adquisicione vicecomitatus unde comes conquestus est judicaverunt quod quicquid Berengarius potuerit probare quod ab ipso vicecomite vel a filio ejus Reverter adquisierit quod domnus comes ei auctorizaverit habeat et possideat cetera comiti restituat. De pignore autem judei unde comes conquestus est predictum Berengarium suo judeo injuste abstulisse quod redirigat Berengarius jamdicto comiti pecuniam et dampnum aut juretBerengarius predictum pignus ante datam peccuniam non imparasse et hoc sacramentum defendat per duellum. Acta sunt hec XI kalendas mai anno XXllI regni Ledovici regis. - Ollegarius archiepiscopus subscribo +. Raimundus Dei gracia ausonensis episcopus. Hec primicherius firmavit nomine Petrus +. Berengarius gerundensis archidiaconus. Sig+num Arnalli sacerdotisatque prepositi. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Bernardi de Luciano. Sig+num Berengarii de Cheralto. Sig+num Poncii Ugonis de Cervaria. - Sig+num Poncii notarii comitis qui hoc scripsit die et anno quod supra.

CXII, perg 324, 5 julio 1159


CXII
Perg. N°324. 5 jul. 1159.

Hec est conveniencia que est facta inter domnum Raimundum Berengarii comitem barchinonensem principem aragonensem et Berengarium de ipsa Guardia filiumquondam Berengarii vicecomitis. Ego quoque Raimundussupradictus comes comendo tibi supradicto Berengariomeum castrum de ipsa Guardia et dono tibi ipsos militescum ipsis feuis quos habere debent in supradicto castro de Guardia. Item dono tibi duas partes de dominicaturis et de alodiis et terris cultiset heremis et de omnibus pertinenciis suis et de omnibus suis eximentis que ad jamdictum castrum ullomodo exiredebent et terciam partem integriter in omnibus michi retineosolide et libere in dominium.
Et ego supradictus Berengarius de Guardia propter hoc donum superius comprehensum quod tu prelibatus Raimundus comes michi facis convenio tibi sine engan ut sim tibi fidelis de vita tua et de corpore tuo et de membris tuis que in corpore tuo se tenent sicut homo debet esse fidelis suo meliori domino et ero tibi adjutor et deffensor contra cunctos homines vel feminas sine engan de omni tuo honore quem hodie habes et in antea habueris ut ego nec ullus homo vel femina per me vel per meum consilium neque per meum ingenium vel per meum auxilium aliquid inde tibi vel tuis non tollam neque tollere faciam neque tollat vel tollant et dabo tibi et tuis potestatem de predicto castro de Guardia iratus aut paccatus per quantascumque vices michi demandaveris vel me monueris per te vel per nuncios tuos sive nuncium et non me vetabo videre vel monuere a te vel a tuis nunciis sive nuncio et in omnibus ero tibi fidelis sine engan et sine ullo malo ingenio. Iterum convenio tibi quod sim tuus solidus contra cunctos homines vel feminas sine engan et cum universis militibus predicti castri de Guardia et cum aliis quos per te habeo faciam tibi ostes et cavalcatas et curia sequimenta et placita quocienscumque mihi demandaveris. Actum est hoc III nonas julii anno XXII regni Ledoici junioris.
- Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Bernardi de Bellog. - Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hoc scripsit die et anno quo supra.

Nota:
ostes et cavalcatas et curia sequimenta: a veces escriben cortes y otras curia, ostes, hostes, cavalgadas, cabalgadas, seguimenta, etc …

CXI, apen, 9 junio 1159


CXI
Apen. N°6?.9 jun. 1159.

Notum sit omnibus quoniam ego Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis debeo tibi Guilelmo Mainardi II milia et D morabatinos aiadinos et lupinos propter quos inpignerotibi totum illud quod modo habeo et recipio in Pratis in dominio et in tota parrochia Sancte Juste videlicet in quartis in taschis in decimis in chestiisin *traginis in placitis et justitiis et servicis et usaticis et in boschis et in ribereset in piscationibus et in planis et in montibuset in condirectis et in eremis et in omnibus que ibi accipio in dominio aliquo modo et quod mitas inibi tuum proprium bajulum et non erit ibi ullus bajulus nisi ille quem tu ibi volueris mitere. Et si qua ibi fuerint placita notificet ea bajulus tuus meo bajulo de Moione et insimul cum aliis probis hominibus de Pratis placitent ea et determinent sive per judicium sive per laudem et tu Guillelmushabeas quitquid inde exierit ad tuam voluntatem. In tali quoque pacto predictum pignus tibi subpono ut omnia que inde exierint hoc primo anno de isto mense junio usque ad alium accipias per CCCC morabatinos in tuo pachamento deinde vero accipias per singulos annos omnia que inde exierint in omnibus per CCC morabatinos similiter in tuo pachamento quousque sis pachatus et quod superfueris habeas ad tuam voluntatem in tuo proprio ad omne velle tuum inde perficiendum. Predictum vero pignus possis tenere dare dimitere vel comendare cuicumque volueris tam in vita quam in morte quousque inde sint tibi vel tuis plenarie persoluti predicti II milia et D morabatini aut ego vel mei te inde pacharem sine tuo engan de quanto inde remaneret si aliquis prephatum pignus tibi vel tuis impediret vel occuparet. Et de hoc toto ego non decipiam te nec faciam decipi. Si autem quod absit aliquis tibi vel tuis auferret vel impararet predictum pignus laudo tibi et confirmo in ipsos ostaticosquos tibi posueram per III mille et CC morabatinos quos michi acomodasti quando ivi ad recuperandam Trencataiam quia istum debitum est adhuc de ipso debito primo. Sunt ipsi ostatici R. de Podioalto Arnallus de Lercio major Artaldus de Castelnou Guillelmus de Montcada Raimundus frater ejus Guillelmus de Castelvelmacip Guillelmus de Bellog quem tibi dedi pro Bernardo de Bellog ut isti redeant in tuum ostaticum illuc ubi tibi illud facere convenerunt et inde non exeant aliquo modo donec ego vel mei pacharemus et redderemus tibi vel tuis hoc totum quod inde remaneret ad pachandum sine tuo engan. Nos vero supradicti ostaticiconvenimus tibi Guillelme Mainardi sub illo sacramento quod tibi fecimus in alia carta ut sicut suprascriptum est ita compleamus et atendamus tibi vel tuis sine tuo engan. In hoc autem debito est pacatus Guillelmus Longus quem tu pachasti pro me de hoc quod ei debebam. Actum est hoc V idus junii anno ab incarnatione Domini millesimo CLVIIII. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Arnalli de Lercio majoris. Sig+num. Sig+num Artalli de Castellonovo. Sig+num Guillelmi de Montcada. Sig+num Raimundi fratris ejus. Sig+num Guillelmi de Castelvel macip. Sig+num Guillelmi de Bellog. Sig+num Guillelmi Beg. Sig+num Guillelmi Ulrig. Sig+num Guillelmi Longi. Sig+num Geralli Udalardi. Sig+num Guillelmi Dalbari. Sig+num Petri Poncii. Sig+num Petri Prementis Claven.
- Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit.

Nota:
condirectis et in eremis: conreu y erm; cultivo – yermo.