CXXXVIII, varia I, liber feudorum, Alfon, 15


CXXXVIII
Varia I, liber feudorum. Alfon. I, n.1. fol. 15.

Hec est memoria de dono quod facit comes ad Petrum de Stopanaper castrum Montsso quod recuperat. In primis donatei Casteio Zeboler cum suis omnibus pertinenciis et donatei leudam quam accipiat ad ipsam alchantaram videlicet de uno trossello medium morabetinum et de balasquartam partem morabetini: de equo aut equaaut mulo quatuor denarios: de bove vachavel asino duos denarios: de quatuor ovibusdenarium unum: de carga de chuiram aut de ceraaut de oleo denarios XII. Et ista leuda nullo modo accipiatur nisi de illis rebusque causa vendicionis inde transierint et ulla alia leuda vetus aut nova ibi aliter non addatur neque accipiatur. Insuper donat ei Elis et duo castraTamarit et Zaidin quando Deus ea dederit ei. Supradicta omnia donat ei a fueiro de Aragone et de rege Petroac rege Sancio. De rebus vero milicie Templivel de eorum propriis hominibus nulla leuda exquiratur nec accipiatur. Si autem quod absit constituta milicia Montssonideficeret aut destrueretur jamdictus Petrus recuperet Montssosine aliqua contradicione. Supradicta omnia donat ei comesper honorem ad fueiros de rege Petro et rege Sancio: et si Petrus recuperaret modo jamdictum castrum de Montssorecuperet comes prephatum honorem de Petrojamdicto.


Nota: equa: yegua, egua, equino...bove, bou, bovis, toro. Vacha: vaca.
Asino : asno ?
de
quatuorovibusdenariumunum: de 4 ovejas 1 denario.
Chuiram : cuiram, cuero ?
Oleo : aceite, oli. Öl, oil.
Casteio Zeboler:
denarium: moneda denario → dinero.
vetus aut nova: vieja o nueva. Castro-vetulo, comes vetulo, etc...
Elis ? Tamarit, Zaidin, cerca de Montsso, Monzón.
fueiro de Aragone: fuero de Aragón; fueiros de rege Petro et rege Sancio.

CXXXVII, varia I, liber feudorum


CXXXVII
Varia I, liber feudorum. Alfon. I n.1 fol. 7.

Wilielmus Dei gratia sancte civitatis Jherusalem patriarca et P .... dominici Sepulcri prior ejusdemque conventus canonicorum Raimundo venerabili barchinonensium comitiamico et confratri in Christo salutem et patriarchalembenedictionem. Quoniam vestre ammirabilis et eximie probitatis virtus in tantum divina gracia cooperante effloruit ut vestri luminisfama quasi lucerna lucens in medio christianorumet sarracenorum prefulgeat gratiarum acciones innumeras omnipotenti Deo redemptori nostro a quo cuncta bona procedunt humiliter persolvimus et ut sublimius exaltetur coram sacratissimisejusdem passionis et resurrectionis locis exoramus. Innotescimus autem dignitati vestre quatenus litteras vestras in quibus concordia super regno Ildefonsi pie memorie viri continebatur gratanter suscepimus: unde communicato jherosolimitaniregni consilio vestris postulationibus digne assensum accomodantes partem que pertinet dominico Sepulcrosecundum conditionem a vobis institutam vobis et universe progeniei vestre concessimus et per privilegium sigillo nostro insignitum confirmavimus. Ad recipiendam igitur justiciam nostram unum de confratribus et concanonicis nostris nomine G .... sacerdotaIi gloria scientia etiam et moribus Dei gratia decoratum dirigimus. Precamur autem ex parte Domini nostri Jhesu-Christi et sui gloriosissimi Sepulcri et nostra ut eum quem per omne regnum vestrum priorem super cunctis nobis pertinentibus statuimus cum ceteris confratribus nostris honeste suscipiatis et absque impedimento sive molestia supradictam justiciam eis assignetis locum etiam et ecclesiam in quibus inter vos convenienter conversare secundum Deum valeant in remissione peccatorum et parentum vestrorum salute dandum sumopere studeatis. Nos autem fraternitatem vestram et participationem omnium bonorum que agimus in missis psalmis orationibus et ceterisbonis operibus ante Deum concedimus. Per eundem etiam fratrem privilegium supradictum vobis mittimus quem cum ceterisfratribus attentius vobis comendamus et ut eos adjuvetis et ubique defendatis fraterne deprecamur. Mandamus preterea et mandando rogamus quatenus privilegium sigillo vestro insignitumquemadmodum vobis fecimus nobis de cunctis nostris faciatis atque eis deliberetis. Valete in Domino.


Nota: confratribus: cofrades: co + frater: co + hermano: co + fraile …
et ceteris : etcétera, et cetera : y siguiente, y demás.



https://es.wikipedia.org/wiki/Liber_feudorum_maior

Liber feudorum maior


Liber feudorum maior (Originalmente Liber domini regis) Es un cartulario (códice diplomático) escrito por Ramón de Caldes (jurista) que recoge los documentos referentes a los dominios de la casa condal de Barcelona y del resto de casas condales que se integraron en ella.

Fue recopilado en 1192 por el rey Alfonso el Casto y se conserva en el Archivo General de la Corona de Aragón, situado en la ciudad de Barcelona. En el periodo comprendido entre 1170 y 1195 se recopilaron los Usatges de Barcelona, el Liber Feudorum maior i la Gesta Comitum Barchinonensium, conjunto que ha estado denominado como los tres monumentos de la identidad política catalana.

El rey Alfonso el Casto encargó la compilación a Ramón de Caldes, jurista y decano de la iglesia de Barcelona (1161-1199) con la intención de engrandecer el país, fraccionado y muchas veces usurpado por los señores feudales.

Contiene alianzas, ventas, testamentos, solicitudes de castillos y sacramentos de homenaje. Se componía de dos volúmenes que compilaban un total de 888 folios y cerca de un millón de documentos, los más antiguos del siglo IX.

Después de múltiples mutilaciones, tan solo quedan 88 folios con 183 escrituras, con las que se forma un solo volumen que recoge los restos de los originales. La caligrafía es de tipo franco y destaca por contener 79 miniaturas. Francesc Miquel Rosell lo publica modernamente (1945-1947) el texto en base al índice del siglo XVI, hecho que le permite reconstruir el contenido del cartulario original, y le añadió escrituras conservadas en el Archivo de la Corona de Aragón, totalizando un global de 902 documentos y la reproducción de numerosas miniaturas.

CXXXVI, apen 10


CXXXVI
Apén. n. 10.

Notum sit omnibus quia sub ista convenientia intrat Raimundus Ademari in pignora in potestatem Remundi comitis barchinonensis cum duobus castris de Fenestris et omnes illorum castellaniis et pertinenciis tali modo quod si Guillelmus comes bisuldunensis non altenderit ipsas convenientias quas convenit ad prescriptum comitemRemundum et ipsos sacramentos quod ei fecit non tenuerit et infra sex menses sicut scriptum est in ipsa convenientia ea omnia quod ei forsfecerit et transgressus fuerit non emendaverit supradictus Remundus comes libenti animo illi non perdonaverit ipsas emendas de illas forsfacturas: ego Remundus Ademari suprascriptus post primos sex menses transactos que in ipsa convenientia resonant infra XL dies quod Remunduspredictus comes me comonuerit per se aut per suos missos vel missum ut ad illum tendam cum predictos castros: ego predictus Remundus Ademari ad prescriptum comitem Remundumentendere cum predictos castros et eorum castellanias et podestadiu illum en fare et tales sacramentos ad illum en jurare quales alios suos homines jurant ei de alios suos castellos et de suos honores ita ut Remundusjamdictus comes juret ad me Remundum suprascriptum ut jamdictos castros non tollat mihi nec tollerefaciat et istum sacramentum faciat eum mihi per unum meum simile. Et si suprascriptas convenientias fuerint comonitas et supradictas forsfacturas fuerint emendatas aut perdonatas ego predictus Remundus Ademar de predictas pignoras non exiredum vivus fuerit predictus Remundus et ego vixero:et si predictas pignoras incurrerint sicut suprascriptum est cum predictos castro et eorum castellania et pertinentias ad prescriptum Remundum comitem en tendre et podestadiu len fare. Hec omnia suprascripta ego Remundus Ademar si la tendre et la atendre ad jamdictum Remundum comitem sine suo enganno et sine sua deceptione (Alphabeto divisa).

CXXXV, bulas, leg 1, 20


CXXXV
Bulas pontificias. Leg. 1, n. 20.

Adrianus episcopus servus servorum Dei. Venerabilibus B …. narbonensi archiepiscopoet apostolice sedis legato et A .... helenensi episcopoet universis baronibus per helenensem episcopatumconstitutis salutem et apostolicam benedictionem. Que a predecessoribus nostris rationabiliter sunt statuta nullius temeritate volumus perturbari sed inconcussa ea mandamus et illesa ab omnibus servari. Predecessor autem noster felicis memorie papaEugenius comitem Gaufridum et eam quam tenet adulteram excommunicationis vinculo innodavit pro eo videlicet quod legitima uxore dimissa non est veritus adulteram sibi matrimonio copulare. Et quia ut nobis dicitur pertinaciter adhuc in sua iniquitate perdurat eandem sententiam ratam habentes mandamus eam ab omnibus inviolabiliter observari. Statuentes ut eidem comiti numquam sit liberum legitima etiam uxore defuncta eam sibi matrimoniocopulare quam nec est dubium manifesto adulteriopolluisse. Filios antem quos ex adultera in adulterioprocreavit qui spurii a jure censentur decernimus perpetuo paternahereditate carere nec eis liceat ullo tempore aliquid hereditatis ipsius comitis jure successionis petere vel habere. Si vero ab eis hoc fuerit aliquando attemptatum excomunicationis vinculo se noverint innodandos.

CXXXIV, bulas, leg 1, 19, 5 diciembre


CXXXIV
Bulas Pontificias. Leg.1, n.19. 5 diciem.

Adrianus episcopus servus servorum Dei. Dilecto filio nobili viro comiti barchinonensi salutem et apostolicam benedictionem. Sacrosancta Romana Ecclesia singulari quadam amoris prerogativa quibusdam personis consuevit quandoque talia indulgere qualia passim non omnibus conceduntur ut ex ipsa speciali concessione appareat singulare
privilegium meruisse devocio specialis et detur evidenter intelligi quod et devotos filios affectu paterno diligat et ipsos studeat pro sui officii debito specialiter honorare. Hoc ergo dilecte in Domino fili racionis debito provocati preces tue nobilitatis benigne admissimus et personam tuam speciali decrevimus privilegio decorare quatinus sacrosancte Romane Ecclesie tanto debeas ampliorem fidelitatem atque reverentiam jugiter exhibere quanto ab ipsa majora te noveris beneficia recepisse. Nobilitatem itaque tuam presenti scripto auctoritate apostolica munientes statuimus ut nemini liceat personam tuam vinculo anathematis innodare seu subicere interdicto nisi forte speciale mandatum super hoc a Sede apostolicahabeat vel Romane Ecclesie legato qui sit a latere romani pontificis destinatus aut in Romane Ecclesie quod absit incidas interdictum. Ut autem nobilitatis tue devocio majus privilegium se gaudeat a Romana Ecclesia recepisse presenti decreto sancimus ut ad quemcumque locum deveneris quamvis locus ipse interdicti teneatur sentencia obligatus liceat capellano tuo tibi et tue familie tantum clausis januis et exclusis excommunicatis et interdictis divina officia celebrare. Nulli ergo hominum liceat hanc nostre constitucionis seu concessionis paginam temerario ausu infringere vel ei modis quibuslibet contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorumejus incurrat. Data Laterani nonas decembris.

CXXXIII, bulas, leg 1, 15, 24 septiembre


CXXXIII
Bulas Pontificias. Leg. 1, n.15. 24 setiem.

Anastasiusepiscopus servus servorum Dei. Universis Dei fidelibus prudentibus viris ad quos litere iste pervenerint salutem et apostolicam benedictionem. Omnibus qui christiana professione censentur indubitanter credendum est quod sancta Dei ecclesia omnium fidelium spiritualis mater est et nonnisi per ipsam delictorum nostrorum veniam consequi nec eterne felicitatis gaudia possumus promereri. Expedit ergo fidelibus christianis ut quociens eadem mater nostra vim patitur vel ab infidelibus populis opprimitur ipsam fideliter omnibus viribus ajduvent et si necesse fuerit animas pro ea ponere non formident. Ideoque per apostolica scripta universitatem vestram rogamus monemus et exhortamur in Domino quatenus ad expugnationem infidelium et inimicorum crucis Christi viriliter accingamini et cum nobili viro Raimundo barchinonensi comite pro defensione christiane fidei et tocius sancte ecclesie cum devotione proficisci nullatenus dubitetis. Ut autem pro tanto labore dignum premium vos habituros speretis illam peccatorum remissionemque a predecessore nostro felicis memorie papa Urbanoad liberationem orientalis ecclesie tunc transeuntibus statuta est vobis auctoritate apostolica confirmamus; uxores etiam et filios vestros bona quoque et possessiones sub sancte ecclesie nostra etiam et archiepiscoporum episcoporum et aliorum prelatorum ecclesie Dei protectione manere decernimus. Peccatorum autem remissionem et absolutionem omnipotentis Dei et beati Petri apostolorum principis auctoritate nobis a Deo tradita talem concedimus ut qui tam sanctum iter devote inceperit et perfecerit sive ibidem mortuus fuerit de omnibus peccatis suis quibus corde contrito et humiliato confessionem susceperit absolutionem obtineat et sempiterne retributionis fructum ab omnium bonorum Remuneratore percipiat. Data Laterani VIII kalendas octobris.

CXXXII, 30 julio


CXXXII
N 4? 30 julio.

Hec est carta conveniencie quam fecit Petrus abbas rivipollensis Raimundo comiti barchinonensi et aragonensium principi in Provincia apud urbemarelatensem in palacio comitis quod apellaturTruila infra ecclesiam Sancti Salvatoris de ipsa capella que ibi est sita in presencia Guillelmi Raimundi Dapiferi et Bernardi de Bellog et Petri Bertrandi de Bellog et Arnalli de Lercio atque Raimundi Arnalli de Vila de Muls ac Guillelmi Ibiloti. Convenit namque jamdictus P. abbas rivipollensisprenominato Raimundo comiti barchinonensi per fidem suam et per ordinem suum quod de causa et de negocio rivipollensi ita se contineat et ita faciat de se et de illis omnibus de quibus districtum vel potenciam habeat sicut comes prenominatus ei mandaverit per se aut per alium vel per alios. Hoc idem similiter ei convenit abbas Sancti Saturnini in fide et ordine suo. Miro propositus similiter. Benedictus de Cervera similiter. Arnallus de Mataplana similiter. Facta est hec conveniencia apud urbem arelatensem III kalendas augusti anno ....


Nota: arelatensem ?
Palacio, palau.
Truila ? Sancti Salvatoris.
abbas rivipollensis: abad de Ripoll.
Sancti Saturnini: Sant Sadurní (de Anoia, d´Anoia, río Noia, Anoia).