CLXVI, reg 1, 18 junio 1164


CLXVI
Reg. I fol. *10 18 jun. 1164. Nota: XIIII(14) kalendas julii anno dominice incarnationis MCLXIIII.

Auctoritate legali decretum est ut res donate si in presenti tradite sunt nullo modo repetantur a donatore.Quapropter in Dei eterni regis nomine ego PetronillaDei gratis aragonensis regina et barchinonensis comitissauxor que fui venerabílís Raimundi Berengarii comitis barchinonensis et principis aragonensis libenti animo et promptissma voluntate cum consilio et consensu et providencia UgonisDei dignatione terrachonensis archiepiscopi et Petri cesaraugustani episcopi ac Guillelmi barchinonensis episcopiet comitis palearensis atque Petri de Castelazol et Deusajuda et Petri Ortiz et Blascho Romeo et Exemeni de Artosella et Dodonis de Alchala atque Fortunii Maza et Guillelmi Raimundi Dapiferi et Guillelmi de Castrovetulo et Arberti de Castrovetuloaliorumque magnatum tam aragonensium quam barchinonensium dono et laudo et concedotibi dilecto filio meo Ildefonso regi aragonensi et comiti barchinonensi qui in testamento ejusdem viri meivocaris R. et omni posteritati tue omne regnum Aragonis integriter civitates quoque et castravillas et ecclesias et monasteria terrascultas et heremas rochas montes et fortitudines et aquas potestates universas militeset homines dominationes et senioraticos tam terrarum quam hominum et cum omnibus terminis et possessionibus et pertinenciis que ad prephatum regnum Aragonis pertinent et quocumque modo pertinere debent et sicut unquam avus et proavus meus melius ipsum regnum Aragonis tenuerunt et habere debuerunt cum introitibuset exitibus suis integriter: similiter cum omnibus augmentationibus et adquisitionibus que Deo auxiliante ad prephatum regnum adquirere et habere potueris per omnia et in omnibus tibi predicto filio meo Ildefonsoregi omnique posteritati tue trado et solvo et dono ut melius dici vel nominan poterit humano ore cum omni sua integritate sine ulla voce et aliqua dominationeinibi a me ullo modo retenta. Et ut melius hec mee bone voluntatis donatio firma et stabilis in perpetuum habeatur et teneatur confirmo propria manu mea et laudo et concedo ordinationem testamenti ejusdem viri meiet ultimam voluntatem suam sicut idem vir meuspater tuus de omni predicto regno et de ceteris statuit et ordinavit in suo testamento de quo judicium jurejurando obligatum et corroboratum est a magnatibus suis ut ordinatio et ultima ejus voluntas firma et stabilis nunc et in perpetuum firmiter persistat. Si autem te mori contingerit sine prole legitimasequatur ordinatio testamenti ejusdem viri mei patris tuiinter alios fratres tuos. Si quis contra hanc hujus donationisscripturam ad infringendum venire temptaverit nullo modo facere possit sed supradicta omnia in duplo componat et insuper hoc donum omni tempore sit stabile et firmum. Actum est hoc in BarchinonaXIIII kalendas julii anno dominice incarnationis MCLXIIII. - Sig+num Petronille Dei gratia regine aragonensis et comitissi barchinonensis que hoc laudo et confirmo et testes firmare rogo. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. + Setrus Dei gratia cesaraugustanus episcopus. Sig+num Arnalli Mironis comitis palearensis. Sig+num Petri de Castelazol. Si+num Deusajuda. Sig+num Petri Ortiz. Sig+num Blascho Romeo. Sig+num Exemeni de Artosella. Sig+rium Dodonis de Alchala. Sig+num Fortuni Maza. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Arberti de Castrovetulo. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Petri Arnalli. Sig+num Petri de Corronscriptoris qui hec scripsit cum litteris suprapositis in linea XVI et XVIII die et anno quo supra.

CLXV, perg 1 Alfonso 4 agosto 1162


CLXV
Perg. N°1 de D. Alfonso I. 4 ago. 1162.

Hoc est translatum fideliter factum. - Hec est sacramentalis condicio ultime voluntatis domini ac incliti Raimundi Berengarii barchinonensium comitis et aragonensium principis juxta quarti ordinis modum edite que instante periculo gravisinfirmitatis cum scripta non fuit injuncta est Guillelmo Raimundi Dapifero et Arberto de Castrovetulo et magistroGuillelmo capellano suo ab eo ad manifestandum et corroborandum. Eapropter nos supradicti verum pariter dantes testimonium ante presenciam domini Bernardi terrachonensis archiepiscopi et Guillelmi barchinonensis episcopi et Petri ausonensis et Gaufredi dertosensis et Petri cesaraugustani episcopi et Guillelmi gerundensiset Artaldi elenensis et Martini tirasonensis et Guillelmi illerdensis et Mironis judicis et aliorum multorum terre magnatum tam aragonensium quam barchinonensium juramus per Deum vivum et verum et super sancta quatuor evangelia superque has condiciones manibus nostris jurando contingimus qui nos vidimus et audivimus et ibi presentes eramus quando predictus venerabilis comes proficiens ad colloquium constitum inter eum et romanum imperatoremapud civitatem de Thaurins gravatus infirmitatequa obiit in burgo sancti Dalmacii dum adhuc esset in sua plana memoria ac loquela ordinavit suam extremam voluntatem in suis solumodo verbis in quibus dimisit corpus suum ad sepeliendum Sancte Marie rivipollensi cum dominicatura de Mojon sicut jam sibi ante donaverat. Et dimisit filiosuo majori Raimundo omnem suum honorem de Aragone et Barchinona atque universum alium suum honorem ubicumque eum habebat preter comitatum Ceritaniequem dimisit alio filio suo Petro integre cum omni honore quem Bernardus Guillelmus comes Ceritanie tenebat et habebat ad diem obitus sui in cunctis locis. Et dimisit eidem filio suo Petro senioraticum Carcasone et omnem alium suum honorem et fevum quem Trencavellus tenebat et per eum habebat. Et iterum dimisit eidem filio suo Petrosuum jusquod in Narbonam habebat vel exinde ei pervenire debebat tali pacto ut hec omnia suprascripta que ei dimisit prefatus Petrus teneat et habeat per Raimundum fratremsuum majorem et exinde faciat ei hominium et fidelitatem et serviat ei. Et precepit ut totum illud quod dimisit filio suo Petro teneat Raimundus filiussuus predictus donec Petrus frater ejus sit miles. Et dimisit regine uxori sue Bisuldunium et Ripasunde viveret. Et precepit quod si filius suus Raimundusobierit absque infante de legitimo conjugio omne quod ei dimisit revertatur ad Petrum filium suum et omnia que dimisit Petro statim revertantur ad Sanciumfilium suum minorem et faciat illas convenienciaset fidelitates et hominium Sancius Petro quas Petrus debebat facere Raimundo fratri suo. Et si jamdictus Petrus obierit priusquam Raimundus absque infante de legitimo conjugio omnis suus honor revertatur ad Sancium fratrem suum et faciat predictum hominium et fidelitatem atque servicium Raimundo fratri suo. Et si Raimundus et Petrus obierint sine infante de legitimo conjugio totus supradictus eorum honor reverteretur Sancio. Item dimisit totam capellam ecclesie Sancti Rufi que est apud Ilerdam et precepit ut omnia debita sua persolverentur de redditibus et exitibus sui honoris. Dimisit omnem suum honorem ac filios in bajulia tuicione et deffensione domini Enrici regis Anglie. Hoc totum jamdictus comes ita ordinavit suis solumodo verbis pridie nonas augustianno ab incarnatione Domini MCLXII (1162)regni Ledoici regis junioris XXVI et post obitum suum sic stare mandavit. Deinde ingravescente langore ab hoc seculo ad Deum migravit VII idus ejusdem mensis immutata sua voluntate nobis scientibus. Hanc igitur hujus testatoris ultimam voluntatem nos jamdicti testes sicut vidimus et audimus et ab eo rogati extitimus infra VI menses coram supradictorum presencia legaliter jurejurando propriis manibus corroboramus. Late condiciones apud Oscam V idus octobris eodem anno. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi Sig+num Arberti de Castrovetulo. Ego Guillelmus ipsius domini comitis capellanus subscripsi.
- Sig+num Bernardi terrachonensis archiepiscopi. Sig+num Guillelmi Barchinonensis episcopi. Sig+num Martini tirassonensis episcopi. + Petrus ausonensis episcopus subscribo. Guillelmus Dei gracia gerundensis ecclesie episcopus subscribo. + Artalli elenensis episcopi. Sig+num Guillelmi ilerdensis episcopi. Petrus Dei gracia cesaraugustanus episcopus. Ego Gaufredus dertusensis diocesis episcopus.
- Preterea nos supradicti testes G. Raimundi et A. de Castro vetulo et G. capellanus juramus et testificamus quod supradictus venerabilis comes dum adhuc esset in sua plana memoria dimisit filio suo Petrototum feudum quod domna Ermengaudisvicecomitissa narbonensis per eum tenebat et Ugoni de Cervilione mille aureos in suo pignore de Villamajorequod jam ei subposuerat pro suo debito et ita verum esse manibus propriis juramus per Deum et hec sancta. - Sig+num Arnaldi Mir comitis pallariensis. Sig+num Petri de Castelazol. Sig+num Palasin. Sig+num Sancii Ennechons de Daroca. Sig+num Gallim Exemenes de Belgit. Sig+num Fertun Acenars de Tirassonia. Sig+num Deus ajuda. Sig+num Petro Lopez de Lusia. Sig+num Marcho de Oscha. Sig+num Petri Lopez de Luna. Sig+num Peregrini de Castelazol. Sig+num Fortunii de Stada. Sig+num Blascho Massa. Sig+num Arpa. Sig+num Raimundi de Podioalto. Sig+num Guillelmi de Cervera. Sig+num Geralldi de Jorba. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Raimundi Fulchonis Cardonensis. Sig+num Bertrandi de Castelleto. Sig+num Guillelmi de Montcada. Sig+num Arnalldi de Lerçio. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo junioris. Sig+num Ottonis. Sig+num Bernardi de Rochafret. Sig+num Raimundi de Torroja. Sig+num Guillelmi Montispessulani. Sig+num P. regine Aragonum et comitisse Barchinone uxor jamdicti comitis que hoc laudo et propria manu mea confirmo et corroboro. + Mironis judicis. Sig+num Bernardi Marcucii. - Sig+num Ugonis de Cervilione barchinonensis sacriste qui huic testamento interfui apud Sanctum Dalmacium et hujus rei testis sum et sicut vidi et audivi ita verum esse manu propria rogatus juro et afirmo per Deum et hec sancta. - Sig+num Dominici scriptoris qui hanc voluntatem novissimam et judicium domini comitis rogatus scripsit die et anno quo supra.


Nota:
Primera vez que aparece escrito Lerçio, Lercio.
P. regine Aragonum et comitisse Barchinone uxor jamdicti comitis que hoc laudo et propria manu mea confirmo et corroboro; Petronila – Peronella - Petrvs, reina de Aragón y condesa de Barcelona esposa del (ya dicho) antedicho conde que lo laudo y de mi propia mano confirmo y corroboro.
Sanctum Dalmacium: San Dalmacio, Sant Dalmau.

CLXIV, 33


CLXIV
Núm. 33.

In Dei nomine hec est conveniencia que est facta inter Raimundo comite et Bernard Ug. Convenit Raimundo comite ad Bernard Ug quod non faciat eum comendare per ipso chastrode ipso Chastelet a nullo homine set non est a semedipsoaut a suos filios aut a sua posteritate: et per hoc donat ad eum Bernard Ug X uncia in rem valent.

CLXIII, 31


CLXIII
Núm. 31.

Notum sit omnibus quoniam ego Calvetus vendo tibi Raimundo comiti barchinonensi aragonensium principimedietatem ipsius operatorii simul cum ipsius cortallisibi aderenti quod habeo in suburbio Barchinone in ipsa platea de ipso mercato quam tu comes jamdicte comparasti et conquisisti in Barchinona ad orientalem partem ante portam castri veteris. Et sicut predictum operatorium cum jamdicto cortallocontinetur et habetur et suis notis afrontationibus ambitur et terminatur sic vendo jam predictam medietatem tibi propter L morabetinos ajadinos et lupinos quos de te inde accepi. Et de meo jure et potestate eam trado in tuum jus et dominium ad omne velle tuum inde perficiendum in perpetuum .... aliquid conquirere poterit habeas hoc totum in ipsis aliis meis mansionibusque intus sunt in mea scilicet medietate quam habeo vel habere debeo intus in ipsis mansionibus et in predicto operatorio sive cortallo sicut melius meam medietatem in omnibus ibi habere debeo. - Sig+num Calveti qui .... - Sig+num Arnalli de Lercio. - Sig+num Arnalli de Rased. - Sig+num Bernardi Bovis. - Sig+num Guillelmi Catalanni ....

CLXII, 30


CLXII
Núm. 30.

Hec est memoria de dono quod fecit comesPetrum de Stopana per castrum Montso quod recuperat. In primis donat ei casteio Ceboler cum suis omnibus pertinentiis et donat ei leztam quam accipiat ad ipsam alchantaram videlicet de uno trossello mediummorabetinum et de balas quartam partem morabetini. De equo aut equa aut mulo
quator denarios. De bona vacha vel asinoduos denarios. De quator ovibus denariumunum. De carga de chuiram aut de cera aut de oleo denarios duodecim: et ista lezta nullo modo accipiatur nisi de illis rebus que causa vendicionis inde transierint et ulla alia ledda vetus aut nova ibi aliter non addatur neque accipiatur. Insuper donat ei Celis et Duo Castra Tamarit et Caidi quando Deus ea dederit ei. Supradicta omnia donat ei a fuero de Aragone et de rege Petro ac rege Sancio. De rebus vero milicie Templi vel de eorum propriis hominibus nulla ledda exquiratur nec accipiatur. Si autem quod absit constituta milicia Montssoni defficeret aut destrueretur jamdictus Petrus recuperet Montsso sine aliqua contradictione. Supradicta omnia donat ei comes per honoremad fueros de rege Petro et rege Sancio: et si Petrus recuperaret modo jamdicto castrum Montsso recuperet comesprephatum honorem de Petro jamdicto (Alphabeto divisa).

CLXI, 29


CLXI
Núm. 29.

Hec est comemoratio maleficiorum quorum B. Mironisdomino suo R. Berengario comiti barchinonensi et principi aragonensi injuste facit. Scilicet in primis noviter misit in honore de Ascleto parilios III gallinarum et hos retinet sibi et adhuc in predictum honorem recipit par unum caponumet retinet secura et fratrer ejus emit olim medietatemde borda una que fuit Ermengaudi Baioni et de hac borda aufert comiti taschas et decima et chesta. Iterum Berengarius Mironis habet aliam bordam in predictam villam de Ascleto in qua fecit mansos III cum adjutorio honoris et silvis et brugariis comitis de quibus mansis ipse accipit quartum et censum et pernas et caponis et in hoc stabilimentum perdit tascham et decima comes. - Iterum Berengarius Mironis emit medietatem de honore qui fuit olim Dominico Suniarii de Aganix. In hac et in alia medietate comes perdit tascham et decimam et chestam: et in predicta villa de Aganixhabet in dominium Berengarius sepedictus Mironis inter mansoset bordas VII de quibus mansis ille accipit quartum et censum et cervicia et aufert comiti tascham et decimum de omni laboracione eorum. - Iterum in villa de Cabanes condam Petrus Ferreti habitabat et luit Terragonam sed antea in predicta villa magnam et bonam habebat vinneam de qua postea B. Mironis aufert decimam et tascham comiti. ln predicta villa B. donum recepit de medio manso qui quondam fuit de Petro Vives et per hoc comes perdit chestas et servicia ideo quia omnem mansum destructum est et ibi hominem nec feminam non manet: et in sepedicta villa B. Mironis fecit magnas domos et plantas et laborationes et de hoc et de aliud quod homines ejus laborant pro eo perdit comes tascham et decimum: et Guillelmus Poncii scit in rei veritate quia hoc prescriptum verum est.

CLX, 28


CLX
Núm. 28.

Juro ego Guillelmus Sancti Martini tibi domino meo Raimundo comiti barchinonensi quod de ista ora in anteafidelis ero tibi de vita tua et de corpore tuo et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent et de omni honore tuo quem hodie habes vel in antea Deo juvante adquisieris et quod adjuvabo te tenere habere defendere et guerrejare omnem tuum honorem quem hodie habes vel in antea Deo juvante adquisieris contra cunctos homines et feminas per fidem sine engan. Et quod faciam tibi et atendam sicut scriptum est in conveniencia inter me scripta et te me sciente per Deum et hec sancta.