LXXIV, reg 222, fol 14, 20 mayo 1322

LXXIV. 
Reg. N° 222, fol. 14. 20 mayo 1322.

In Dei nomine noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex AragonumValentie Sardinie et Corsice ac comes Barchinone considerantes nos cum alio privilegio nostro inde confecto in civitate Ilerde in sede videlicet civitatisejusdem tertio decimo kalendas junnii anno subscripto bulla nostra plumbea comunito volendo vos inclitum et carisimum filium nostrum infantem Petrum paterno et regio favore prosequi et ad comitalem dignitatem honorabiliter atollere insignire ac etiam sublimare dedisse vobis et concessisse pro hereditate in feudum honoratum sub certis condicionibus pura donatione inter vivos vestrisque legitimis successoribus imperpetuum totum comitatum nostrum Rippacurcie sub certis terminis limitatum cum pertinenciis et juribus universis ejusdem ut in dicto privilegio nostro plenius et seriosius continetur: attendentes etiam quod redditus et alia jura dicti comitatusRippacurcie sunt adeo tenues atque pauci quod vos dictus infans Petrus et vestri prout vestri status exposcit conditio non possetis decenter et honorifice inde vivere nec quibus necessario convenit providere: idcirco premissis de causis affectantes vos memoratum infantem Petrum prosequi gratia ampliori superaddentes dicte donationi nostre per nos et nostros presentes et futuros gratis et ex certa sciencia ac spontanea voluntate damus et concedimus pro hereditate titulo pure perfecte et irrevocabilis donacionis inter vivos in feudum honoratum sub forma modo retentione et conditione subscriptis vobis dicto infanti Petro presenti et recipienti jam a nobis emancipato vestrisque legitimis successoribus imperpetuum castrum nostrum de Gallineracum valle de Ebo ac castrum villam et vallemnostram de Pego et castrum nostrum de Popet valles nostras de Alaguar et et de Exalonesita et sitas in regno nostro Valencie citraSaxonam et castrum nostrum de Crivellentsitum in parte ejusdem regni Valentie ultra Saxonamcum militibus et aliis hominibus et feminis tam christianis quam sarracenis in predictis castrisvilla et vallibus habitantibus et habitaturis et cum terris cultis et incultis alcareis aquisaqueductibus furnis molendinis redditibusexitibus proventibus et juribus universis terminis et pertinentiis eorundem et singulorum et cum justiciisac mero et mixto imperio et omni jurisdiccione et cum hostibusexercitibus et cavalcatis et redempcionibus eorum et monetatico ac cum pace et guerra adempriviis tallis collectis subsidiis questius caloniis districtibus placitis firmamentis bannis faticis et cum dominiis carnalagiis mensuraticis pensis obvencionibus invencionibus sive trobis et cum omnibus aliis et singulis que nos ibi habemus vel habere debemus aut possumus prout melius et plenius hec et singula ad nos spectant et spectare debent quibuscumque causis juribus vel modis. Hanc itaque donationem et concessionem facimus vobis dicto infanti Petro et vestris sub hiis forma modo retentione et conditione quod predicta castrade Gallinera cum dicto valle de Ebo et de Popet de Crivellen cum suis terminis et pertinentiis universis vos et vestri teneatis in feudum honoratum absque aliquo servicio secundum usaticos Barchinone et consuetudinesCathalonie imperpetuum pro nobis et herede nostro universali qui rex fuerit Aragonum et Valentieet successoribus ejus. Et teneamini vos et vestri pro ipsis prestare et facere homagium nobis et nostris: et etiam teneamini vos et vestri irati et paccati nobis et nostris dare potestatem et potestates de dictis castris et quolibet eorum ac fortaliciiset terminis ipsorum secundum predictos usaticosBarchinone et consuetudines Cathaloniequandocumque et quociescumque eam vel eas duxerimus requirendas et alia facere que alii tenentes pro nobis in Cathalonia feuda honorata facere tenentur et debent. Prenominatum vero castrumde Pego et villam ac vallem ejusdem et vallesde Alaguar et de Exalone cum terminis juribus et pertinenciis suis habeatis et teneatis vos et vestri pro alodiolibero atque francho. Verumtamen tam pro castriset villa quam vallibus supradictis teneamini vos et vestri venire ad curias genralesregni Valencie et interesse in eis quando et quociens per nos vel successores nostros mandatum vel requisicionem receperitis super eo. Retinemus etiam nobis et nostris et sub hiis condicione modo et forma donationem vobis facimus supradictam quod si vos velfilius seu filii aut nepotes vestri seu alii quicumque descendentes a vobis legitimi masculini sexus videlicet decederetis sive decederent quod absit quandocumque absque filio vel filiis masculini sexuslegitimis relictis filia vel filiabus nepte vel neptibus seu aliis descendentibus feminei sexusdumtaxat: quod incontinenti ipso facto castrum villa et valles de Pego predicta ac valles de Alaguaret de Exalone que vobis et vestris superius pro alodiolibero atque franco damus atque concedimus sint et reducantur ad feudum: ita quod ipsa vel ipse filie sive neptesseu alie descendentes que vobis vel vestris in predictis omnibus vel singulis que vobis damus succedent et deinde successores earum quicumque sive masculini sive feminei sexus teneant et tenere debeant perpetuo pro nobis et herede nostro universali qui rexfuerit Aragonum et Valentie et successoribus ejus in feudumhonoratum absque aliquo servicio secundum usaticosBarchinone et consuetudines Cathalonie predictum castrum et villam ac vailem de Pego necnon et valles de Alaguar et de Exalone una cum predictis castris et locisde Gallinera cum valle de Ebo de Pop etde Crivellen que vobis ut premittitur damus in feudum. Et teneantur pro ipsis prestare et facere homagium nobis et nostris et etiam teneantur irati et paccati dare nobis et nostris potestatem et potestates de dictis castro villa et vallibus et quolibet eorundem ac fortaliciis et terminis ipsorum secundum predictos usaticos Barchinoneet consuetudines Cathalonie quandocumque et quocienscumque eam vel eas duxerimus requirendas ut supra de predictis feudis aliis continetur. Et in hoc casu nos et heres noster universalis ac nostri simus eo ipso absoluti et liberati omnino a promissione et obligatione quibus juxta formam donationis per nos vobis facte de comitatu Rippacurcie supradicto tenebamur ut filiam vel filios neptem vel neptesquas vos vel descendentes a vobis legitime haberetis nos et nostri decenter juxta condiciones earum deberemus matrimoniocollocare cum ex premissis que vobis damus ipsis filievel filiabus nepte vel neptibus seu aliis descendentibus a vobis et vestris femenini sexus vos et vestri super hiis providere possitis sicque dictus comitatusin eo casu sublala prorsus dicta condicione ad nos et nostros libere revertatur salvis vobis et vestris aliis in privilegio dicte donationis prefati comitatus contentis. Retinemus insuper nobis et nostris quod si vos vel successores vestri quicumque sive masculini aut feminei sexus decederetis sive decederent quod absit quandocumque absque prole legitima quod omnia et singula que vobis et vestris cum presenti carta donamus atque concedimus ut est dictum ad nos seu heredem nostrumuniversalem qui pro tempore fuerit rex Aragonum atqueValentie libere absque contradiccione onere et impedimento quolibet integraliter devolvantur ac etiam revertantur nosque et nostri in eo casu predicta castra villam valles ac omnia predicta et singula recuperemus et recuperare possimus propria auctoritate nostra absque aliquo impedimento contradiccione onere et obligacione vestri sive vestrorum: salvo tamen quod vos et vestri sic sine liberis decedentes positis ordinare pro anima vestra et vestris voluntatibus faciendis usque ad quantitatem quingentarum marcharumargenti quas nos vel heres noster universalis et sui antequam predicta vel singula que vobis cum hac carta nostra donamus recuperemus exsolvere teneamur et teneantur. Certum est enim quod juxta formam donationis predicte quam vobis fecimus de comitatuRippacurcie supratacto vos in casu quo nos vel nostri recuperemus vel recuperare debeamus comitatum predictum potestis ordinare ultra dictam quantitatem quingentarummarcharum de alia quantitate marcharum a nobis vel nostris solvenda antequam comitatum ipsum recuperemus: et nichilominus secundum formam eandem in ipso comitatuRippacurcie dos vel dotes uxoris vel uxorumcum qua vel quibus contraxeritis salve erunt ut in dicto privilegio dicte donacionis comitatus predicti hec et alia seriosius continentur. Igitur salvis et retentis nobis et nostris que superius continentur damus et cedimus vobis en vestris omnia jura nostra ac voces et acciones nobis pertinentes et pertinere debentes in prescriptis castris et vallibus et singulis eorundem et contra quascumque personas et res ratione eorum quibus possitis uti agere et experiri in judicio et extra quemadmodum nos possemus ante hujusmodi donacionem: constituentes vos et vestros in hiis omnibus et singulis dominos et procuratores ut in rem vestrampropriam sub formis et modis superius expressatis: inducentes vos de presenti in corporalem possesionem omnium et singulorum predictorum que vobis damus ad habendum tenendum et possidendum et perpetuo a vobis et vestris legitimis predictis succeroribus expletandum sicut melius et plenius ac sanius dici et intelligi potest ad vestrum et vestrorum salvamentum et bonum intellectum. Mandantes per presens privilegium nostrum vicem etiam epistole gerens militibus et universis aliis et singulis hominibus tam christianis quam sarracenis in dictis castris et vallibushabitantibus et habitaturis quod vos memoratum infantem Petrumet vestros habeant pro dominis suis vobisque et vestris prestent homagium et fidelitatem ac vobis et vestris pareant et attendant ut domino dictorum castrorum et valliumsalvis tamen nobis et nostris retentionibus predictis: nos enim ipsorum et eorum quemlibet ab omni homagio et obligatione quibus nobis tenentur absolvimus et propterea penitus liberamus. Mandamus etiam universis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod hanc donacionem et concessionem nostram teneant inviolabiliter et observent et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant. Ad hec nos infans Petrus predictus confitentes sub virtute juramenti inferius per nos prestiti nos excesisse etatem quatuordecim annorum et ultra recipientes cum reverentia et filiali subjeccione a vobis excellentissimo principe et domino domino Jacobo Dei gratia rege Aragonum antedicto domino et patre nostrocarissimo a quo jam emancipatus sumus gratiam donacionem et concessionem predictam sub modis formis conditionibus et retentionibus suprascriptis ac eisdem omnibus et singulis prout superius largius et clarius continentur consencientes expresse: convenimus et promittimus per nos et nostros vobis dicto domino regi presenti et recipienti et vestris modos formas conditiones et retentiones prescriptas tam in prestando homagio tam in dandis potestate et potestatibus predictorum et singulorum quam aliis omnibus et
singulis suprascriptis et per vos supra retentis attendere firmiter et complere ac perpetuo per nos et nostros inviolabiliter observare: et hec omnia et singula juramusper Deum et ejus sancta quatuor exungelia manibus nostris corporaliter tacta attendere et complere et in aliquo nunquam contravenire. Et etiam pro predictis et singulis facimus vobis de presenti homagium ore et manibus comendatum juxta usaticos Barchinone et consuetudinesCathalonie. Ad hujus autem rei memoriam et perpetuum firmitatem facta sunt inde duo consimilia instrumentaalterum habendum et tenendum per dictum dominum regemet alterum per dictum dominum infantem Petrum sigillatabulla plumbea dicti domini regis et sigillodicti domini infantis Petri. Quod est actum in civitateIlerde in castro domini regis undecimo chalendas junii anno Dominii MCCC vicesimosecundo. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum Valentie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone qui hec concedimus et firmamus. - Sig+num infantis Petri predicti qui hec concedimus firmamus atque laudamus. - Testes hujus rei sunt qui presentes fuerunt nobilis Bernardus de Serriano Gondiçalbus Garsie Artaldus Dazlor Luppus Sancii de Luna Petrus de Boyl Jacobus de Corniliano Philipus de Boyl Raymundus Castellani Petrus Marcii thesaurarius domini regis Petrus de Castlarino judex curie et Franciscus de Bastida et Dominicus de Biscarrra scriptores domini regis predicti. - Fuit duplicata et fuerunt clausa per Bernardum de Aversone notarium domini regis.


lxxv-reg-222-fol-142-23-diciembre-1322

LXXIII, reg 221, fol 149, 20 diciembre 1321

LXXIII.
Reg. N° 221, fol. 149. 20 dic. 1321.

Nos Jacobus etc. considerantes nos cum alia carta nostra deputasse vos fidelem nostrum Geraldum de Olivaria civem Barchinone de domo nostra ad procurandum et habendum navem illam que mitti debet cum nunciis nostris ac mercatoribus et aliis et cum mercibus et mercimoniis non prohibitis ad partes Alexandrie et terre Soldani Babilonie ex licencia nobis concessa per dominum summum pontificem et ad alia etiam pro dicto viagio et dictorum nunciorum expedicione peragenda et pro parte nostre curieexplicanda et ad conveniendum etiam nomine nostro cum dictis mercatoribus et aliis super nauleo et aliis juribusratione dicti viagiiexhibendis et per vos nomine nostro recipiendis prout in alia carta nostra inde confecta lacius continetur: idcirco tenore presencium concedimus vobis ac etiam declaramus quod in dicta concessione et comissione nostris vobis factis sic inter nos et vos conventum extitit et condictum et sub hiis condicione modo et forma concessionem et comissionem ipsam vobis fecimus quod vos nauleumet alia jura et quicquid etiam ex dicta legacione provenerit pro hiis que dederitis pro parte vestra seu pro vobismet dicto Soldanohabeatis et integre recipiatis ac vestris utilitatibus applicetis: ita tamen quod vos de vestro seu expensis vestris propriis procuretis et habeatis dictam navem in qua predicti nostri mittantur et navigent nuncii et mercatores et alii cum mercibuset mercimoniis supradictis secundum formam predicte licencie nobis date et in
rescripto papali inde confecto appositam seu contentam: et circa necessaria dicte legationi ut infra scribitur teneamini providere sine aliquibus nostri onere et expensis sic quod dictos nuncios cum eorum familiis atque rebus in predicta naviteneamini recipere et portare ad predictas partes Alexandrieet terre dicti Soldani et abinde ad terram nostramreducere franche et libere absque nauleiprestatione et juris alterius cujuscumque: quibus etiam nunciiset eorum familiis in apparatibus eorum tam competencium vestium quam aliorum et in expensis etiam per eos faciendis eundo seu navigando in dicta legacione stando et etiam redeundo provideatis plenarie et decenter in quantum necessarium fuerit et pro parte nostra eis debuerit provideri. Teneamini etiam procurare emere vestris sumptibus et habere quinque falcones grifaltsprims inter *quos sit unus albus si poterit reperiri et duas pecias presseti rubei alteram de Duayet alteram de Ipre: item duas pecias panni de Xaloneoptimi alteram coloris lividi clari et alteram coloris viridi festaquini: item octo pennasvarias et sex pecias telarum de Rems tenues et obtimasque omnia presententur et dentur pro parte nostra per dictos nostros nuncios Soldano Babilonie supradicto. Jocaliavero omnia seu alia que memoratus Soldanus ratione dicte legationis in reditu dictorum nuntiorum nostrorum nos miserit nobis ducimus reservanda: que jocalia seu alia nobis per dictum Soldanum mittenda vos in posse nostri teneamini plenarie resignare et nichil de eis aliquatenus retinere: recognoscentes vobis nichilominus quod ex causa hujusmodi concessionis nostre dedistis nobis ultra predictas expensas per vos faciendas et solvendas quindecim mille solidos barchinonensesquos nomine nostro tradidistis fideli nostro thesaurario Petro Marti super quibus quindecim mille solidis a vobis bene paccati existimus et contenti. In quorum omnium testimonium presentem vobis fieri jussimus sigillo nostro pendentimunitam. Data Dertuse XIII° kalendas januarii anno Domini MCCCXX° primo. - B. de Aversone mandato regis.


LXXII, perg 220, fol 41, 28 junio 1321

LXXII. 
Perg. n. 220. fol. 41. 28 jun. 1321.

Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum ValencieSardinie et Corsice ac comes Barchinoneattendentes dudum composicionem seu transaccionem factam fuisse inter illustrem dominum Petrum bone memorie regem Aragonum patrem nostrum ex una parte et illustrem Jacobumfelicis recordacionis regem Majoricarum
patrem vestri illustris Sancii regis Majoricarumcomitis Rossilionis et Ceritanie ac domini Montispessulanikarissimi consanguinei nostri ex altera super regno Majoricarum insulis Minorice et Eviceet aliis insulis eidem regno adjacentibus et super comitatibuset aliis terris ipsius Majoricarumregis: in qua quidem composicione seu transaccione dictus rex Majoricarum inter alia convenit et promissit quod heredes et successores sui tenerentur eidem domino regi Petro et suis dare potestatem de civitate Majorice nomine et vice totius regni Majoricarum insularum Minoriceet Eviçe et de villa Podiiceritani (Puigcerdà? Podii : puig, pueyo, ceritani: Cerdanya) nomine et vice Ceritanie et Confluentis et de villa Perpiniani nomine comitatus Rossilioniset terrarum Vallispiri et Cauchiliberi (Colliure?) et de castro de Omelacio nomine et vice vicecomitatusde Omeladesio et quod etiam omnes heredes vel successores dicti regis Majoricarum tenerentur semel quolibet anno cum essent requisiti ire ad curiam dicti domini regis Petri et suorum in Cathalonia nisi tunc quando requirerentur essent in regno Majoricarum: que composicio seu transaccio fuit postmodum inter nos et eundem Jacobum regem Majoricarum et subsequenter inter nos et vos dictum Sancium regem Majoricarum iterum renovata prout hec et alia in instrumentis de dictis composicione seu transaccione et ejus renovationibus confectis plenius continentur: et nunc vos dictus Sancius rex Majoricarum existendo nobiscum in curiaquam cathalanis celebramus in civitate Gerundead quam per nos requisitus venistis juxta convenientias supradictas gratiam pecieritis per nos vobis fieri videlicet quod faceremus vos franchum in tota vita vestra a veniendo ad curiamnostram et nostrorum et de dandis potestatibus supradictis: idcirco pensatis vinculo sanguinis et mutue dilectionis sinceritate quibus vicissim annectimur per nos et nostros graciose concedimus vobis dicto Sancio regi Majoricarum presenti et recipienti quod in tota vita vestra sitis franchusexceptus pariter et immunis a veniendo ad curiampredictam nostri et nostrorum et a dandis potestatibus antedictis ita quod vos dum vixeritis non veniatis nec venire teneamini ad dictam curiam nostri et nostrorum nec dare nobis aut nostris potestates jamdictas in vita vestra ut superius est jamdictum: post obitum vero vestrum heredes seu successoresvestri in dictis regno comitatibus et terrisveniant et venire teneantur ad curiam nostram et nostrorum predictam et dare dictas potestates bene et complete secundum dictas composicionem seu transaccionem et renovaciones ejus que in hiis et aliis in omnibus et per omnia in suo robore remaneant et vigore. Et nos infans Alfonsus primogenitus et heresdicti domini regis Aragonum per nos et heredesac successores nostros laudamus et approbamus omnia supradicta jurantes in anima nostra per Deum et ejus sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta quod ea omnia tenebimus et servabimus et non veniemus aliquo tempore contra ea. Ad hec nos Sancius Dei gratia rex Majoricarum comes Rossilionis et Ceritanieac dominus Montispesulani predictus recipientes cum gratiarum actione a vobis serenissimo
principe domino Jacobo rege Aragonum Valencie Sardinie et Corsiceac comite Barchinone predicto gratiam prenotatam quom nobis facitis de non veniendo ad dictam curiam et de non dandis dictis potestatibus dum vixerimus ut superius continetur promittimus per nos et heredes seu successores nostros in dictis regno Majoricarum comitatibus et terris vobis dicto domino regi Aragonum presenti et recipienti et vestris ac notario infrascripto tanquam publico persone stipulanti et recipienti pro illis quorum interest vel poterit interesse quod post obitum nostrum dicti heredes seu successores nostri venient et teneantur venire ad curiam vestram et vestrorum et dabunt ac dare teneantur vobis et vestris potestates predictas bene et complete secundum composicionem seu transaccionem predictam et ejus renovaciones superius expressatas sicut in predictis instrumentis ex composicione seu transaccione ac renovacionibus predictis confectis melius et plenius continetur: que composicio seu transaccio et renovaciones ejus predicte remaneant in hiis et aliis in omnibus et per omnia in suo robore et vigore. In quorum testimonium nos predicti reges et infans presens publicum instrumentum per litteras divisum inde fieri jussimus et sigillisnostris pendentibus comuniri. Acta fuerunt hec in civitateGerunde in domo predicatorum quarto kalendas julii anno Domini MCCCXX° primo. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum Valencie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone qui hec concedimus et firmamus. - Signum + Sancii Dei gracia regis Majoricarum comitis Rossilionis et Ceritanie ac domini Montispesulani predicti qui hec concedimus et firmamus. - Signum + infantis Alfonsi predicti primogeniti et heredis antefati domini regis Aragonum qui hec concedimus firmamus et juramus. - Testes hujus rei sunt qui presentes fuerunt inclitus dominus infans Petrus filiusdicti domini regis Aragonum inclitus dominus infansRaimundus Berengarii filius ejusdem domini regis Aragonum Raimundus Valencie episcopus dicti domini regis Aragonum cancellarius Raimundus Fulchonis vicecomes Cardone Berengarius de VilariacutoBernardus de Serriano Petrus de Fonolleto vicecomes de Insula (vizconde de Illa, Dilla) Guillelmus de Caneto senescalcus Berengarius Maynardi canonicus Narbonecancellarius Berengarius de Petrapertusa tenens locum in Montepesulano Petrus de Pulcrocastromajordomus Hugo de Tacione portarius majorNicholaus de Sancto-Justo thesaurarius et Jacobus Scuderii scriptor predicti domini regis Majoricarum Bernardus de Fonollario miles gerensvices procuratoris in Cathalonia pro predicto domino infanteAlfonso Petrus Marti thesaurarius dicti domini regis Aragonum Guillelmus Oulomarii judex curiememorati domini infantis Alfonsi. - Fuerunt clausa per Bernardum de Aversone notarium domini regis et publicum per totam terram ipsius domini regis: et est certum quod de mandato dicti domini regis Aragonum dictus Bernardus de Aversone tradidit manualiter dicto regi Majoricarum intus domum fratrum minorum Gerunde ubi hospitabatur alterum ex dictis instrumentis perfectum et clausumet sigillatum sigillis pendentibus ipsius domini regis Aragonum et dicti regis Majoricarum et incliti infantis Alfonsi predicti consimili retento pro parte domini regis Aragonum.

lxxiii-reg-221-fol-149-20-diciembre-1321

LXXI, reg 55, fol 63, 10 diciembre 1305

LXXI. 
Reg. n. 55, fol. 63. 10 dic. 1305.

Jacobus Dei gratia rex Aragonum et Valencie Sardinie et Corsice comesque Barchinoneac Sancte Romane Ecclesie vexillarius amirantus et capitaneus generalis fidelibus suis justitie juratis et concilio Saraynene salutem et gratiam. Significamus vobis quod nos una cum illustri domina Blancha Dei gratia regina Aragonis karissima consorte
nostra et infantibus filiis et familiis nostris erimus die dominica proxima in loco Saraynene predicto Domino concedente: quare vobis dicimus et mandamus quatenus dicta die dominica paretis nobis cenam ibidem videlicet quinquagintaarietes duas vaccas quatuor cabritosduos toçinos triginta paria gallinarumdecem paria perdicum decem paria çirogrillorum(conejos) centum solidatas panis quatuordecimcarrigas vini unam libram piperis duas uncias gingiberis (jengibre ó ajengibre) duas uncias çaffrani viginti libras cere adnonam sive çivatamad quadringentas bestias ligna ova et alia çene necessaria prout officiales nostri vobis duxerint injungendum. Data in Montessono sub sigillo nostro secreto IIII idus decembris anno Domini MCCCV°.


LXX, reg 198, fol 207, 12 octubre 1300

LXX. 
Reg. n.198, fol. 207. 12 oct. 1300.

Nos Jacobus etc. Notum fieri volumus universis quod cum inter cetera nuper statuta et ordinata in generali curia quam apud Cesaraugustam aragonensibuscelebravimus continuatur subscriptum capitulum videlicet. Item in Ripacurcia Suprarbium et Valles et Litterausque ad clamorem de Almacellis sint in regno Aragonumet populata ad forum Aragonis feudis exceptis et habeant monetam Aragonis et richi-homines Aragonis teneant et tenuerint semper terram de Rippacurcia et de Suprarbiet de Vallibus et de Litera usque ad clamorem de Almacellis et homines habitantes in partibus ipsis sint plurimum dampnificati propter vicarios et paciarios ab aliquo tempore citra de partibus Cathalonie pro eo quia nesciebant foros nec consuetudines Aragonis nec forosobservabant ut debebant statuit dominus rex de voluntate et consensu curie quod de cetero in Rippacurcianon sit vicarius nec paciarius de Catalonia nisi de Aragone vel Rippacurcia et quod non nominetur de cetero vicarius set nominetur suprajunctarius de Rippacurcia et de Suprarbis et Vallibus qui utantur in omnibus et per omnia ut alii suprajunctarii de Aragonia et in Littera usque ad clamorem de Almacellis et in omni judicio et extra judicium utantur omnes officiales et judicent forum de Aragonia excepto in feudis et observent omnes ordinationes factas et que deinceps fient in curiis Aragonis ut in Aragone: ideo volumus et concedimus quod dictum capitulum et contenta in eo teneantur et observentur ut continentur in eo et ea omnia per officiales et subditos nostros teneri et observari jubemus. In cujus rei testimonium presentem cartam nostram fieri jussimus nostro pendentisigillo sigillatam. Data Calatayubi IIII idus octobris (1300). - G. de Solanis mandato domini episcopi.


lxxi-reg-55-fol-63-10-diciembre-1305

LXIX, reg 198, fol 207, 12 octubre 1300

LXIX. 
Reg.n.198, fol. 207. 12 oct. 1300.

Nos Jacobus etc. confidentes de fide et legalitate vestri dilecti nostri Eximeni Petri de Logran comittimus sive commendamus vobis suprajunctariamRippacurcie Subrarbi et Vallium ac Littherieusque ad clamorem de Almicellis: ita quod vos sitis suprajunctarius locorum predictorum et exerceatis officium suprajunctarii in eisdem bene et legaliter dum de nostra processerit voluntate. Mandantes per presentes universis et singulis hominibus habitantibus in locis infra ipsam suprajunctariamconstitutis quod vos pro suprajunctario habeant et teneant et vobis pareant et obediant in hiis de quibus suprajunctarioparere et obedire consueverunt et debent dum nobis placuerit ut est dictum. Nos enim volumus et concedimus vobis quod cum dictum officium exercueritis pro nobis habeatis et percipiatis pro salario seu labore vestro id quod per alios est recipi assuetum. Datum CalatayubiIIII idus octobris anno predicto (1300). - G. de Solanis mandato regio. - Super predictis fuit scriptum Galcerando de Angulariaquod desistat ab exercendo officio in locis predictis per dominum regem sibi comisso. Datum ut supra. - Simili modo fuit scriptum universis et singulis in locis suprajunctariispredictis constitutis quod habeant dictum Eximinum Petri pro suprajunctario in dictis ut supra.


LXVIII, reg 197, fol 181, 5 septiembre 1300

LXVIII. 
Reg. n.197, fol. 181. 5 set. 1300.

Nos Jacobus etc. attendentes fidem et legalitatem ac tue merita probitatis quibus tu Andreas de Espenso clericus conjugatus Ilerde apud nos quorundam fidedignorum
testimonio comendaris: officium generalisbedelli et stacionarii nostri studii Ilerdensisper nos de novo fundati tibi concedimus et donamus tenendum et exercendum in ipso studio per te vel alium loco tui ad hoc idoneum toto tempore vite tue ita quod te in ipso officio bene et legaliter ad utilitatem dicti studii habeas et quod in quaterniis et peciis ac aliis que ad usum scolariumbedelli studiorum bononiensis et tholosanitenere consueverunt te adeo exhibeas infra tempus competens copiosum quod scolares inde reputare debeant se contentos facto tibi ad hoc per cives Ilerde prout per eos vobis promissum extitit adjutorio competenti. Post vitam vero tuam volumus quod electio bedelli et stacionarii in ipso studio generalirectori et universitati dicti studii nobis et successoribus nostris irrequisitis prorsus pertineat prout in privilegio per nos super hoc et quibusdam aliis studiosepedicto concesso plenius continetur. In cujus rei testimonium presentem cartam fieri et sigillo nostro apendiciojussimus comuniri. - Data Cesarauguste ut supra.