C, perg 30*, mayo 1157


C
Perg. N°30*. Mayo 1157.

Pateat cunctis fidelibus quod ego LupusDei gracia pampilonensis episcopus cernens quamplurima dampna destructiones ac cedes que diu in terra Navarreincessanter contigerant propter gravissimam guerram et multis timendam quam Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensisac Sancius rex Navarre diu inter se agitaverant: desiderans et studens tantis malis finem imponere ante presenciam jamdicti comitisveni eumque crebris et indefessis precibus meis rogavi quatenus ipsius pestifere guerre treuam daret. Tandem sicut episcopalis officii est cum ad tantum malum sedandum et mitigandum pacem et treguam a supradicto comitediligenter exquirerem supradictus venerabilis comes ipsam treuam in manu mea dedit et a parte regis Navarre per manum meam accepit: quam treguam cum predictus rex Navarreet sui posmodum fregissent et quamplurima malefacta et maxima dampna jamdicto comiti et terre sue Aragone fecissent ne iniquitas super iniquitatem iterum aponeretur ad supradictum comitem rursum accessi et in potestate sua tam pro restituendis omnibus malefactis quam pro pace reformanda me ipsum obsidem dedi. Postmodum vero cum prephatus rex Navarre et sui jamdicta malefacta et dampna supradicto comiti redirigere vel restituere nollent prenominatus comes ex his me sepius requisivit atque comonuit et ad ultimum per internuncios suos et literas domino pape de me suam querimoniam fecit qui michi propter hoc litteras suas et mandatum direxit. Quapropter ego Lupus Dei gracia parapilonensis episcopus visis litteris domini pape Adriani apud Montem-Pessulanum et audito ejus mandato in mense januario anno Domini millesimo CLVI tam pro fide mea comiti supradicto promissa quam pro mandato domini mei pape cujus preceptis contraire nec possum nec debeo posui me ipsum et tradidi in manu et in potestate suprascripti Raimundi comitis barchinonensis per ostaticum et ei sub fide mea et ordine conveni atque promissi ne de ostatico suo aliqua occasione vel ingenio me subtraheremvel exirem nisi rex pampilonensis me de isto ostaticotraheret grato animo et voluntate comitis et comesjamdictus me inde gratis absolveret restitutis et emendatis sibi omnibus supradictis malefactis et dampnis. Unde ego prelibatus Lupus pampilonensis episcopus bona fide ac spontanea voluntate mea convenio tibi supranominato Raimundo comiti aragonensium principi in vera fide et ordine meo et debita romane ecclesie reverencia quod deinceps sim tibi fidelis de corpore tuo et de vita tua et de omni honore quem modo habes vel in antea conquirere poteris et adjuvabo te ac tibi valebo cum omnibus castris meis et villis quos habeo vel habebo et cum omnibus hominibus meis contra omnes homines et feminas sine tuo engan nisi rex pampilonensis jamdictus de tuo ostatico me eduxerit et tu inde me absolveris gratis et sine aliqua vi restitutis tibi et redirectis supradictis omnibus dampnis et malefactis. Et ut suprascripta omnia tibi fidelius ac firmius compleam et atendam interpono tibi dominum meum papamAdrianum in fidejussorem atque patronum ut que superius scripta sunt mente fideli tibi compleam et atendam sine malo ingenio. Et hoc facio tibi asecurari a venerabili B. terrachonensiarchiepiscopo sub cujus diocesi sum constitutus et a discretis episcopis barchinonensi atque cesaraugustano me sicut suprascriptum est recta fide et sine aliqua fraude tibi firmiter tenere atque complere. Et ego Raimundus comes barchinonensis princeps arogonensiset marchio convenio tibi jamdicto Lupo per Dei graciampampilonensi episcopo ut ab hoc die in antea te manuteneam et tibi valeam et contra omnes homines et feminas consilium tibi et auxilium prebeam bona fide sine engan et quod non faciam placitum ullum aut treuam cum supradicto Sancio rege Navarre aut cum imperatore Castelle ac filiis suis regibusabsque tuo consilio vel voluntate. Et per easdem personas suprascriptas quibus michi asecurasti facio tibi asecurariut que superius tibi convenio tibi firmiter compleam et attendam sine malo ingenio. Acta sunt hec in mense maio apud Ilerdamanno Domini millessimo CLVII in presencia episcoporumbarchinonensis et Cesarauguste et Arnalli Mironis comitis plearensis et Raimundi de Podio-alto ac Guillelmi de Cervera. - Sig+num Lupi pampilonensis episcopi. Sig+num Arnalli Mironis comitis palearensis. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Guillelmi de Cervera. Petrus Dei gracia cesaraugustanus episcopus. Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die et anno quo supra (alphabeto divisa.)