CII, perg 318, 16 junio 1157


CII
Perg. N° 318. 16 jun. 1157.

Hec est conveniencia quam nos Guillelmaque fui uxor Raimundi de Petra et Bernardus de Vilarvir meus et dominus facimus tibi Raimundo Berengarii barchinonensium comiti et marchioni aragonensiumque principi et successoribus tuis per nos et successores nostros quod ullus homo vel femina non faciat vobis guerram vel malefacta oculte vel manifeste de ipso castro de Petra excepto vicecomite cardonensiquandiu nos predictum castrum habuerimus vel tenuerimus. Et propter hoc ego Raimundus Berengarii supradictus comesconvenio vobis Guillelme et Bernardo supradictis et successoribus vestris per me et per successores meos quod manuteneamet deffendam predictum castrum cum omni suo honore et terminis contra cunctos homines vel feminas quibus vos per me et curiam meam volueritis facere directum. Et propter istam convenienciam semper ab utraque parte tenendam nos Guillelmaet Bernardus vir meus facimus tibi supradicto comitihominium et fidelitatem manibus propriis commendantes cum sacramento facto et scripto. Acta sunt hec XVI kalendas julii anno XXI regni Ledoyci junioris. - Sig+num Guillelme. Sig+num Bernardi viri ejus qui hec laudamus et firmamus firmarique rogamus. Sig+num Raimundi Berengarii de Paladol. Sig+num Mironis de Luciano. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Bernardi Marcucii. - Juramus nos Bernardus de Vilar et uxor mea Guillelma tibi Raimundo Berengarii predicto comiti supradictam convenienciam tibi tenere et habere per fidem sine engan atque attendere per Deum et hec sancta. - Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hec scripsit cum litteris emendatis in linea I die et anno quo supra (alphabeto divisa).