CXVIII
Perg. N°341. 28 jun. 1160.
Notum sit omnibus hominibus quoniam ego Guillelmus de Plano dono me ipsum cum omni meo avere et cum omnibus rebus meis in custodia et defensione dompni R. comitis barchinonensis atque aragonensium principis et ut deincebs me et omnia mea secure custodiat atque defendat dabo ei omni tempore vite mee unum porcum comitalem percensum annuatim aut III solidos in denariis. Et istum censum persolvam per singulos annos bajulosuo qui tenuent barchinonensem bajuliam sine ulla contradictione ad festum Sancti Andree. Quapropter ego Raimundus comes barchinonensis jamdictus recipio et emparo te prenominatum Guillelmum de Paladol sub mea custodia et defensione ut deinceps in omni tuo directo contra omnes te injuriare vel infestare volentes manuteneam atque defendam: et mando ad meum bajulum Barchinone ut si necesse fuerit cum omnibus meis hominibus Barchinone tedefendat et manuteneat. Et similiter hoc mando ad bajulummeum de Villamajore ut loco mei te semper in omnibus manuteneat et defendat cum meis hominibus Ville-majoris (en dos lineas). Actum est hoc IIII kalendas julii anno XXIII regni Ledovici junioris. - Sub predicta quoque condicione ego Raimundus comes prescriptus recipio te prephatum Guillelmumin hominatico meo et fidelitate tuis propriis manibus. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Bernardi Marchucii. Sig+num Petri Arnalli. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit (Alphabeto divisa).
Nota: Guillelmus de Plano: prenominatum Guillelmum de Paladol.
Manuteneam atque defendam: manutenere: mantener; defendere: defender.