CXXIX
BulasPontificias. Leg. 1, n.18. 23 Junio.
Adrianus episcopus servus servorum Dei. Venerabilibus fratribus terrachonensi archiepiscopo et narbonensi archiepiscopo apostolice sedis legatis eorumque suffraganeis salutem et apostolicam benedictionem. Dilectum filium nostrum Ramundum illustrem barchinonensem comitem a multis temporibus devotum plurimum ac fidelem sacrosancte romane ecclesie extitisse atque ad ejus obsequium sollicitum semper exhibuisse se ac paratum nos ipsi multis rerum experimentis agnovimus et ad discretionis vestre notitiam credimus absque dubio pervenisse. Unde et nos in proposito et voluntate habemus eum tamquam devotissimum et specialem filium nostrum sincera caritate diligere et ipsum ab iniquorum impugnationibus propensius defensantes III omni sua justitia sollicite intendimus confovere. Venerabiles autem fratres nostri pampilonensis et cesaraugustanus episcopi nobis ex parte sua proponere studuerunt quod treugua et paxinter eum ot Lupum Valentie regem discissa sit et penitus violata. Sane cum ipse comes sicut instanter asserit ad edomandas barbaras gentes et efferasnationes rabiem videlicet sarracenorum quorum pestisest perniciosissima christianis modis omnibus auctore Domino reprimere intendat et viriliter impugnare quidam tamen christiane professionis qui eidem comiti adversantur tum inimicitia tum etiam pecunie cupiditate seducti simul cum sarracenis sicut accepimus eum intendunt offendere atque inclitum ejus animum a tam laudabili proposito retardare: quod utique tanto magis nobis grave est ac molestum quanto et personam ejus sinceriori affectione diligimus et factum tam impium atque a religione christiane fidei alienum perniciosum ad presentes et posteros prodire cognoscimus in exemplum. Ut igitur qui hoc attemptare presumpserint rem sacrilegam et profanam se doleant incepisse fraternitati vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus quatenus omnes christianos qui prefatum comitem cujus personam et totam terram sub beati Petri ac nostra protectione suscepimus ut ab iniquorum incursibus pro nostri officii debito defendamus a suo proposito presumpserint impedire et vel cum sarracenis vel etiam sine eis ipsum vel terram ejus dum in hoc proposito fuerit temptaverint molestare auctoritate nostra non differatis censura ecclesiastica cohercere et omnes terras eorum usque ad condignam satisfactionem interdicti sententie supponatis. Data SutriiVIIII kalendas julii.
Nota: Lupum Valentie regem: el rey lobo de Valencia (moros, mauros, sarracenis, etc).
https://es.wikipedia.org/wiki/Muh%C3%A1mmad_ibn_Mardan%C3%ADs