CXXVI, perg 344, 19 agosto 1161


CXXVI
Perg. N° 344. 19 ago. 1161.

Sit notum omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Calvetus vendo tibi Raimundo comiti barchinonensi aragonensium principi medietatem ipsius mei operatorii simul cum medietate cortalli sibi continenti que omnia habeo in suburbio Barchinone in platea mercati quam tu comes jamdicte comparastiet acquisisti in Barchinonam a parte orientaliante portam castri veteris Barchinone: et sicut predictum operatorium cum prephato curtallohabetur et continetur et suis notis afrontacionibus ambitur sicut vendo jamdictam medietatem tibi prephato Raimundo barchinonensium comiti aragonensium principi propter L morabitinos ajadinos et lupinos quos in preciode te accepi: et de meo jure et potestate trado hec omnia in tuum jus et dominium ad omne velle tuum ibi et inde perficiendum in perpetuum. Siquis autem hoc disrumpere vel violare temptaverit in duplo componat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Facta carta Xllll kalendas septembris anno XXIIII regni Ledovici junioris. - Sig+num Calveti supradicti qui hanc cartam vendicionis fieri jussit firmavit et testes firmare rogavit. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Arnalli de Rased. Sig+num Bernardi Bovis. Sig+num Guillelmi Catalanivicarii barchinonensis. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die et anno quo supra. (Sigue una firma hebrea que dice. Clavih el que vendió al dominador.)

Nota: operatorii (cortalli, curtallosibi continenti): obradores, corrales ?Comparasti et acquisisti: compraste y adquiriste.Clavih el que vendió al dominador: Será David el que venció al dominador (Goliath, Goliat)??