LII, perg 12, 25 agosto 114*


LIl
Perg. N° 12*. 25 ago. 114*

Manifestum sit omnibus qualiter Raimundus Berengarii comes Barchinonensis ac princeps Aragonensis sepe conquestus est super ipsa casa quam dicunt Forteda quia facta erat contra ventum et comonimentum suum. Tandem in presentia multorum nobilium virorum prenominatus comes Raimundus venit super hoc ad finem et concordiam cum dompna Sibilla et cum Alaman et cum Amallo Sordsicut in hac carta subterius legitur ita. Ego igitur Raimundus Berengarii barchinonensis comes et princeps aragonensis dono laudo et firmo vobis supradictis Sibilla et Alaman atque Arnallo illam chasam que nominatur Forteda cum suis terminis et illa Corbela tali quoque modo ut deincebs habeatis hec omnia ad alodium proprium vos et omnes vestra projenies per omnia tempora. Retineo namque ibidem et omnibus meis successoribus intrareexire et guerrejare contra omnes homines et feminas et sint jamdicte chase in guarda et bajulia mea successorumque meorum omni tempore et habeam ibi intrare et exire et guerrejare contra omnes homines vel feminas pro mea propria facienda per omnia tempora. Accepi a vobis pro hoc dono CCC solidos monete Barchinone. Facta ista carta VIII kalendas septembris anno X regni Ledovici junioris. - Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Geralli de Jorba. Sig+num Raimundi de Podioallo. Sig+num Gaucerandi de Pinos. Sig+num Guillelmi de Cervaria. Sig+num ....Sig+num Poncii scriptoris qui hoc scripsit die annoque prescripto.