LXXV
Perg. N° 253. 27 dic. 1152.
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus: Quod ego Raimundus Berengarii comes barchinonensis et marchio et princeps aragonensis laudo et concedo ecclesie Sancte Marie de Stagno et priori et habitatoribus ejus ipsam donationem quam Raimundus bone memorie quondam ausonensis episcopus et pater meus et ego fecimus eidem ecclesie de ecclesia Sancte Marie de Meholiano sicut in ipsa carta quam inde fieri jussimus et firmavimus resonat. Iterum sit omnibus notum quod ego stabilio in ipsa villa de Modelianomercatum ita ut ibi sit in perpetuum feria III. Similiter stabilio in eadem villa medio augusto nundinasque vulgo voccantur fira. Ipsum vero mercatum et firaretineo ad meum dominium preter hoc quod jam donavi et concessi jamdicte ecclesie Sancte Marie de Stagno scilicet mediam quarteriam salis in unoquoque mercato et omne decimum tam mercati quam fire. Concedo namque et licenciam dono priori sepedicte ecclesie Sancte Marie de Stagno ut ipse ipsam villam et terram que in circuitu ipsius ecclesie de Modeliano est et sua est ordinet et edificet et dividat ad utilitatem ipsarum ecclesiarum et in unamquamque domum non mittat censum nisi unum par caponum quem ipse accipiat. Et ego pono ipsam villam de Modeliano in tali salvitate et securitate quod neque castellani de Clerano nec aliquis infra januas illarum domorum que ibi sint vel fuerint aliquam vira vel emparationemsine fortiam faciat nisi prior sepe nominate ecclesie de Stagno per suam justitiam. Quod si forte aliquis hoc meum stabilimentum sive mandamentum fregerit et in manu jamdicti prioris redirigere noluerit ipse prior per excomunionem eum constrigat et insuper per meum aquundatum se teneat. Retineo iterum in jamdicto mercato ipso die quo fuerit et in ipsa firasimiliter districtum et mandamentum et estacamentum mii et meis quibus ego jussero. lterum dono eidem ecclesie de Stagno ipsum palacium de Modeliano cum domibus et casalibuset curtali sicut ego habeo in dominium tali pacto ut prior ipsius ecclesie redirigat quia fere totum destructum est et ut mihi ibi faciat unam domum in qua teneam panem meum et vinum et in quandocumque ibi veniam in ipso palacio maneam cum mea expensa. Retineo vero in supradicta villa servitium et justitiam sicut in ceteris meis villis. Et propter hoc nullomodo perdat supradicta ecclesia Sancte Marie de Stagno supranominatum censum et dominationem et ecclesiasticam justitiam set habeat et possideat in perpetuum sicut ego superius ei donavi et concessi sine engan. Quandocumque itaque ipse prior in jamdicto palaciooperari velit bajulus meus faciat ibi venire operam meam. Et ego Guillelmus predictus prior ecclesie Sancte Marie de Stagno et omnis ejusdem ecclesie conventus concedente Deo damus tibi societatem et participationem in omnibus beneficiis ecclesiarum nostrarum et propriam orationem tam in morte quam in vita. - Sig+num Raimundi comes. Si quis hoc dirumpere voluerit agere non valeat set in duplum componat et insuper firmum permaneat omni tempore. Actum est hoc VI kalendas januarii anno XVI regni regis Lodovici junioris. Sig+num Guillelmi de Montcada. Sig+num Bernardi de Scintillis. Sig+num Berengarii de Montda (Mont-da en dos lineas). Sig+num Bernardi de Belloco. Sig+num Arberti de Castrovetulo. Sig+num Raimundi de Podioalto. Sig+num Bernardi de Minorisia. Sig+num Raimundi de Medaiabajuli. Sig+num Guillelmi Raimbali. Sig+num regine aragonensis uxoris comitis barchinonensis. Raimundus sacerdos qui hoc scripsit die et anno quo supra. Bernardus sacerdos qui hoc translatum scripsit die VI kalendas marcii anno XLI regni Lodovici junioris.