XLVII, perg 186, 25 febrero 1145


XLVII
Perg.n 186. 25 feb. 1145.

Hoc est translatum bene et fideliter factum quod sic incipit. In Dei nomine hec est cartaet memoria de donativo facto cum conveniis et de germanitate tali modo quod ego
D. Perdigueroet D. Almoravech et G. Priavol et Ferrer de Banavardamus Deo et domni milicie templi et fratribus ibi Deo servientibus videlicet fratri Randulfo et fratri R. et fratri B. Damus vobis de nostra hereditate de Alffoçeya et de suo termino de heremo et populato de aquis et de erbis et de lignis de monte et de planoet de soto de toto quanto nobis pertinet vel pertinere debet sicut dominis in sua propria hereditate sic damus et concedimus Deo et vobis quintam partem retinemus nobis quatuorpartes scilicet unusquisque suam partem et colligimus vos et fratres vestros in quintam partem quam vobis damus sub tali videlicet conditione quod adjuvetis nos in omnibus et protegatis et defendatis nos et nostra videlicet uxores et filios et filias famullos et ançillas oves et boves jumenta et peccora et omnia nostra tanquam vestra propria pro posse vestro sine fraude. Ita videlicet quod si aliquis nostrum vel de nostris tam de hominibus quam de jumentis captum fuerit a christianis in Aragonesive in Navarra vel in Castella vos fratres templidemandetis et abstrahatis tamquam vestram propriam causam. Unde nos convenimus Deo et vobis fratribus milicie templi quod non feramus ultra arma super ullos christianos nec eamus in exercitu nisi super paganos in exercitu regali vobiscum. Similiter est convenio inter nos quod si aliquis ex populatoribus nostris de Alfoçeyafurtum fecerit et probatum inde fuerit quod perdat totum quantum habet et exeat de villam tamquam latro et proditor atque malus: et unus de nobis vel de nostris quod sit calmedina et judex qui judicet causas secundum forum Cesarauguste ad cujus forum sunt populati et qui accipiat calonias et dividat unicuique partem suam tribuens.Si forte aliquis homo reus adgravatum se tenuerit de judicio calmedine in Alffoçeya potest se clamare et alzare ad fratres milicie templi et non ad alium judicem et ipsi fratres audita causa et judicio dato si justum fuerit judicium concedant illud fratres et faciant tenere atque complere. Si vero judicium subversum fuerit aliquo modo faciant fratres discernere ac juste judicare secundum forum Cesarauguste et ultra non querat alium judicem quod si quesierit pectet et donet LX solidos de calonia et exeat de villa et nunquam magishabitet ibi. Similiter est convenio inter nos quinque fratres qui sumus in ista germanitate quod si aliquis nostrum totam suam partem de sua hereditate vel aliquam partem hereditatis sue vendere voluerit primus faciat scire ad suos germanos et si aliquis eorum retinere voluerit et poterit habeat sicut inter se convenerint: fratres vero milicie templi habeant unum solidum scilicet XII denarios de unoquoque numero X solidorum minus quam alter alius proter donum et mercedem: si vero nullus eorum emere poterit aut noluerit vendat vicinis suis vel aliis preter aliam religionem aut milites secundum consuetudinem fratrum milicie templi. Sicut igitur nos predicti videlicet D. Perdiguero et D. Almoravec et G. de Griavol et F. de Benovar collegimus ad vos fratres domus milicie templi predictos et vestros in quintam partemde nostra propia hereditate de Alffoçeya in societate et germanitate sic etiam mitimus in vestra protectione ac deffensione omnes populatores qui sunt et erunt in Alffoçeya. Et volumus et mandamus quod unusquisque ex populatoribus per se et domum suam et familiam tribuat semper annuatim vobis predictis fratribus domus milicie templi et vestris unam rovam frumenti et aliam ordei Deo autem et sue Sancte ecclesie decimas et primicias fideliter tribuant et persolvant. Quin etiam nosquatuor supradicti laudamus et confirmamusistum donativum sicut suprascriptum est Deo et vobis dictis fratribus domus milicie templi et cunctis fratribusvestris presentibus atque futuris per nos et nostros presentes et posteros per secula cuncta Amen. Similiter nos fratres Randulfus et frater R. et frater B. per nos et fratresnostros presentes et posteros recepimus vos tanquam fratres in proteccione et tuicione Dei et domus nostre et fratrumnostrorum vos et vestra scilicet vestras personas et uxoreset filios et filias et populatores qui modo ibi sunt et in antea ibi erunt et omnia vestra quod protegamus et deffendamus vos et vestra tanquam nostram propriam causam semper et ubique pro posse nostro sine fraude per secula cuncta Amen. Testes sunt de isto predicto donativo et de conveniis et de societate et de germanitate ex utraque parte sacristaSancti Salvatoris et Gabinus et Bernardus abbas de Pinaet Galin Garçes Grinon et Galin Açnareç de Fontes.Facta carta in mense febroarii in festivitate Sancte Mathie era millessima CLXXXIII Regnante rege Garcia in Navarra R. Berengarii comes barchinonensis dominante in Cesaraugusta et in Aragone Bernardus episcopus in Cesaraugusta Ato Sançjusticia Artal in Alagone Lop Sançin Belchit. - Jo. scriptor rogatu predictorum hanc cartam scripsit et per alfabetum divisit die et anno quo supra.
- Sig+num mei Dominici Calbet notarii publici Cesarauguste qui originale hujus transumpti vidiet verbo ad verbum legi et in eodem transumptome ut testem subscripsi. - Sig+num mei Johannis Petri de Magallonnatarii publici Cesarauguste qui originalehujus transumpti vidiet verbo ad verbum legi et in eodem transumpto me
ut testem subscripsi. - Ego Johannes de Magallon notarii publici Cesarauguste qui hoc translatum ab originali instrumento de verbo ad verbum bene et fideliter translatavi et hoc sig+num meum aposui.


Nota: era millessima CLXXXIII : 1183, Perg.n 186. 25 feb. 1145.