XVIII, perg 63, 7 julio 1136


XVIII
Perg. N°63. 7 jul. 1136.

Cunctis innotescere volumus qualiter Guillelmus Raimundi Senescalci et uxor ejus Beatrixse presentaverunt ante archiepiscopum terrachonensem. Erat enim questio inter eos de conjugio suo utrum possent in eodem conjugio juste remanere. Qui auditis et discussis eorum rationibus et acceptis probationibus non sine sacramento judicavit divorciumdebere fieri inter eos: verum amici eorum composuerunt pacem hoc modo inter eos. Laudaverunt siquidem ut ipsum honorem qui fuit Berengarii Raimundi Montis Catani ita inter se haberent. Primum quidem ut ipsas dominicaturas dum ipsa viveret haberent per medium. Staticam vero castrorum per singulos annos habeat VI mensibus GuillelmusRaimundi et Beatrix VI aliis mensibus donec ipsa maritum accipiat. Milites autem ipsius honoris faciant hominium Beatricieo quod si Guillelmus Raimundi hoc ei frangere temptaverit valeant Beatrici et teneant se cum illa donec Guillelmus predictus quod infregerit ei restituat. Si vero Beatrix virum acceperit habeat in vita sua medietatem omnium dominicaturarum et staticam Sancti Marcialis per meliorationem cum laboratione boum sine alicujus contrarietatis obstaculo: et post obitum suum remaneant filiis vel filiabus de Guillelmo Raimundi in se procreatis: et quod Beatrix in vita sua non impediat sue jamdicte partis honorem vinditione impigneratione vel donatione vel aliquo modo quo filiis suis et Guillelmi Raimundi ad perditionem veniret. Sed milites ipsi stent in hominio Beatricis usque ad obitum ejus. Excepto hoc Beatricis hominio ipsi milites serviant Guillelmo Raimundi et sint sui et habeat eos solidos. Actum est hoc nonas julii anno XXVIII regni Ledovici regis. Sig+num Guillelmi Raimundi. Sig+num Beatricis qui hanc convenientiam laudaverunt et firmaverunt. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Reamballi de Baseia. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Berengarii de Cheralto. Sig+num Bernardi Guillelmi de Luciano. Sig+num Guillelmi de Pugalto. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die annoque prephato litteris fusis in linea V et superpositis in XI et rasis in prima et superpositis et emendatis in linea VIII et rasis in linea III et prima.