XII, perg 147, Jaime I, 19 julio 1220


XII.
Perg. N° 147. Jai.I. 19 jul. 1220. (M°CC°XX°).

Hoc est translatum fideliter factum. Jacobus Dei gracia rex Aragonis comes Barchinone et dominus Montispesulanidilectis et fidelibus suis militibus et vicariis bajulis monetariis et magistris monete atque omnibus aliis ad quos litere iste pervenerint salutem et dileccionem. Satis credimus vos non ignorare qualiter dominus papa Innocencius inclite recordacionis subposuit nos et submissit nutriture et custodie magistrimilicie Templi quem etiam et quosdam magnates terre nostre nobis consiliarios assignavit: nunc autem consilio et deliberacione predicti magistri et consiliariorum predictorum cum ingenti providencia deliberavimus ut unum fratrem in Aragoniaet alium in Chatalonia constituamus qui generaliter in omnibus factis nostris tam super pignoribus redimendis quam super universis negociis nostris et redditibus et exitibus nostris colligendis et recipiendis cum omni deliberacione et cautela provideant diligenter: constituimus vero in Chatalonia fratremG. virum providum et discretum et quem pater noster bone memorie multum in vita sua dilexit. Unde vos rogamus atque vobis auctoritate presencium firmiter precipiendo mandamus quatinus cum ad vos pervenerit ipsum benigne et humiliter recipiatis et tam in pignoribus extrahendis quam in compotis ab omnibus recipiendis sibi benigne pareatis et cum ab ipso requisiti fueritis consilium et auxilium totis viribus impendatis: nos autem sibi plenariam dedimus potestatem in recipiendis compotis ab omnibus et universis et quos invenerit negligentes inutiles et tepidos in factis nostris consilio et auctoritate nostra possit penitus inmutare et alios eorum loco penitus substituere et subrogare albaranos quos ipse vobiscum fecerit habebimus firmos et ratos. Preterea eidem dedimus plenam licenciam et potestatem ut in omnibus exitibus et redditibus nostris sicut est a nostris predecessoribus constitutum decimam recipiat sine aliqua dificultate et contradiccione scituri pro certo quod si quis in aliquo de supradictis contrarius vel rebellis sibi extiterit iram et indignacionem nostram prorsus incurret et ab officio et administracione sua sine aliqua spe restitucionis penitus submoveatur. Item mandamus vobis firmiter et districte ut quocienscumque a fratre G. vel ab aliquo alio fratre milicie fueritis requisiti ab omnibus qui domui milicie fuerint in aliquo injuriati vel de quibus ipsi vobis querimoniam exposuerint non expectato mandato nostro eis plenam justitiam faciatis cum ipsi sint parati omnibus querelantibus facere in posse nostro justitie complementum. Datum in obsidione de Albarracino anno Domini M°CC°XX° XIIII° kalendas augusti per manum P. Vitalis Tirasone archidiaconi et notarii domini regis.
- Ego B. de Paris mandato domini archidiaconi cum literis suprapositis in Va linea hoc signum appossui. - Signum Guillelmi presbiteri notarii. - Signum Petri de Bages notarii.
- Signum Poncii de Serriano notarii. - Signum Raimundi de Ollessa testis. - Signum Guillelmi de Ollessa notarii qui hoc translatum fideliter transcribi fecit et presens adfuit
- Signum Philippi Grass qui hoc scripsit translatum fideliter mandato G. de Ollessa notarii cum literis suprappositis in linea Va et VIIa et VIIIa et XIIIIa et rasis et enmendatis in VIa et VIIIIa in duobus locis die et anno prefixis.



XI, perg 66, Jaime I, 15 setiembre 1216


XI.
Perg. N° 66. Jai. I. 15 setiembre 1216. (M°CCXVI°)

In Dei nomine. Notum sit cunctis quod nos S. Dei gratia Terrachonearchiepiscopus G. per eandem Tirassone episcopusP. Ferrandi dominus sancte Marie de Albarrazino Eximinus Cornelii Guillelmus de Cervaria Guillelmus vicecomes CardoneGuillelmus de Monte-Catano suscipimus vos dominum Jacobumregem Aragonis comitem Barchinone dominumMontis-Pessulani sub protectione et defensione et custodia atque consilio nostro et promittimus vobis quod nos consulemus vobis in omnibus negotiis vestris ad utiiitatem vestram et totius vestri regni et militum atque omnium vestrorum bona fide et sine fraude secundum vestrum bonum intellectum et custodiemus et deffendemus personam vestram et totam terram et res vestras ab omni adversitate pro posse nostro et promittimus vobis quod unus nostrum non substrahat personam vestram alteri gratis vel vi et si quis faceret vel consentiret quod absit remaneret perjurus et proditor ad forum Aragonis et bauzator ad consuetudinem Catalonie. Et hec omnia promittimus vobis in fide hominii quod vobis facimus ore et manibus et super crucem Domini et quatuor evangelia juramus quod ita attendemus et complebimus sic Deus nos adjuvet et sancta quatuor evangelia: salva tamen procuratione domini comitis Sanccii quamdiu bene curaverit et salva jura mei Guillelmi de Cervaria. Actum est hoc XVII kalendas octobris anno Domini M°CCXVI° apud Monssonem.- Testes sunt hujus rei et sacramentorum prestitorum B. de Clareto preceptor Gardenii tenens vicem magistri et frater B. de Aguilella comendator Monssonis et frater B. de Camppanis comendator Mirabeti et frater R. de Ayesclis + magisterEmposte et frater Fortunius de Pomaris et frater Blascus de Avero Blaschus de Alagone Guillelmus de Podio Petrus de Pomario Petrus de Navascos R. de Monte-Catano G. Raimundi de Monte-Catano Jordanus de Petra alta R. de Castro-Veteri R. GasconB. Item Dominicus Lois Matheus del Mas Auztorch de JaccaFernandus Diaz Paschassius Munionis Arnaldus de Jussiet Petrus de Podioviridi Arnaldus Cortit Bernardus de ZasalaRaimundus Raimundi Pretrus Tomas Arnaldus de Val Secherio Bernardus Clavelli. - Petrus Oviecho scripsi et hoc sig+num feci mandato prescriptorum.