XLIII, reg 13, fol 265, 14 abril 1265

XLIII. 
Reg. n. 13.fol. 265. 14 abril 1265.

Noverint universi quod cum nos Jacobus etcetera fecerimus venire apud BarchinonamBonastrugum de Porta magistrum judeum de Gerundaratione acusacionis quam prior fratrum predicatorumBarchinone frater R. de Pennaforti et frater A. de Segarra et frater Paulus ejusdem ordinis de ipso nobis fecerant qui asserebant quod in Domini nostri vituperium et tocius fidei catholice dixerat quedam verba et etiam de eisdem librumfecerat de quo transcriptum dederat episcopo Gerunde: idem Bonastrugus in nostri presentia constitutus presentibus venerabili episcopo Barchinone Berengario A. de Angulariamagistro Berengario de Turri archidiacono Barchinone magistro B. de Olerda sacrista Barchinone B. Vitale Ferrer de Minorisa et Berengario de Vico jurisperitis et pluribus aliis sic respondit quod predicta verba dixerat in disputacione que fuit inter ipsum et fratrem Paulum predictum et in nostro palacio Barchinone in principio cujus disputationis fuit a nobis sibi data licencia dicendi omnia quecumque vellet in ipsa disputacione: quare ratione licentie a nobis et fratre R. de Pennaforti predicto sibi data in dicta disputacione de predictis non tenebatur in aliquo maxime cum predictum librum quem tradidit dicto episcopo Gerundescripsisset ad preces ipsius: super quibus nos Jacobus Dei gratia rex predictus nostrum habuimus consilium cum episcopo Barchinone et aliis supradictis qualiter in facto dicti judeiprocedere deberemus: habito tamen consilio cum eisdem cum nobis certum sit dictam licenciam a nobis et fratre R. de Pennafortisibi tunc temporis fore datam volebamus ipsum judeum per sententiam exulare de terra nostra per duos annoset facere comburi libros qui scripti erant de verbis supradictis: quam quidem sententiam dicti fratres predicatores admitere nullomodo voluerunt. Quapropter nos Jacobus Dei gratia rex predictus concedimus tibi dicto Bonastrugo de Porta magistro judeo quod de premissis vel aliquo premissorum in posse alicujus persone non ..... nearis tempore aliquo respondere nisi tantum in posse nostro et presentia. Datum BarchinoneII idus aprilis anno Domini MCCLX quinto.


XLII, reg 13, fol 175, 20 mayo 1264

XLII.
Reg. n.13. Fol. 175. 20 mayo 1264.

Damus et concedimus vobis fideli nostro Raimundo de Conchis burgensiMontispessulani missatgeriam Alexandrie ita quod vos sitis nuncius noster dicti viatici et non aliquis alius et possitis ducere vobiscum navem et naves quas volueritis in viatico seu missatgeria supradicta et nullus de terra nostra mercator vel alius sit ausus ire versus Alexandriam cum aliquo ligno vel nave nec cum aliquibus mercaturis nec navem vel lignum causa eundi in Alexandria carricare sine vestri licentia et voluntate quousque vestra navis sit carricata ex toto et vos recesseritis de Barchinona pro faciendo viatico antedicto: dantes et concedentes vobis licentiam et plenum posse quod possitis in partibus Alexandrie constituere consulempro nobis qui locum nostrum in alfondicum nostrum ibi teneat et qui audiat et determinet omnes causas que inter homines terre et jurisdiccionis nostre quorumlibet locorum vertentur et ponat penasciviles et criminales super ipsos prout eidem melius visum fuerit expedire et eas habeat et accipiat auctoritate nostra ab illis qui in ipsam penam inciderint et qui omnia jura nostra colligat et recipiat loco nostri. Statuentes et volentes quod vos auctoritate nostra in dicta terra statuere possitis quod omnes homines terre et jurisdiccionis nostre ad dictas partes euntes donent vobis ratione juris unum bisancium et quartam de centumbisanciis de omnibus que secum ad dictas partes portabunt de quibus inpendant loco nostro illi consuli quem vos ibidem duxeritis statuendum: dantes insuper vobis licentiam et plenum posse imponendi penam et penas super homines nostros qui in navevestra ibunt et super illos qui in partibus Alexandrie fuerint dum vos in dicta missatgeria fueritis postquam de Barchinonarecesseritis eundo in dicto viatico stando et redeundo prout vobis visum fuerit et ipsos compellere et ipsi coram vobis teneantur venire et respondere et prestito sacramento et juvare vos ac consilium prestare et obedire etiam vobis personaliter sicut nobis: et si quis contravenerit possitis eum capere in persona et eundem inde punire mediante justicia prout vobis videbitur faciendum. Datum apud Calatayubum XIII kalendas junii anno Domini millessimo ducentessimo sexagessimo quarto.