LXIX, reg 198, fol 207, 12 octubre 1300

LXIX. 
Reg.n.198, fol. 207. 12 oct. 1300.

Nos Jacobus etc. confidentes de fide et legalitate vestri dilecti nostri Eximeni Petri de Logran comittimus sive commendamus vobis suprajunctariamRippacurcie Subrarbi et Vallium ac Littherieusque ad clamorem de Almicellis: ita quod vos sitis suprajunctarius locorum predictorum et exerceatis officium suprajunctarii in eisdem bene et legaliter dum de nostra processerit voluntate. Mandantes per presentes universis et singulis hominibus habitantibus in locis infra ipsam suprajunctariamconstitutis quod vos pro suprajunctario habeant et teneant et vobis pareant et obediant in hiis de quibus suprajunctarioparere et obedire consueverunt et debent dum nobis placuerit ut est dictum. Nos enim volumus et concedimus vobis quod cum dictum officium exercueritis pro nobis habeatis et percipiatis pro salario seu labore vestro id quod per alios est recipi assuetum. Datum CalatayubiIIII idus octobris anno predicto (1300). - G. de Solanis mandato regio. - Super predictis fuit scriptum Galcerando de Angulariaquod desistat ab exercendo officio in locis predictis per dominum regem sibi comisso. Datum ut supra. - Simili modo fuit scriptum universis et singulis in locis suprajunctariispredictis constitutis quod habeant dictum Eximinum Petri pro suprajunctario in dictis ut supra.


LXVIII, reg 197, fol 181, 5 septiembre 1300

LXVIII. 
Reg. n.197, fol. 181. 5 set. 1300.

Nos Jacobus etc. attendentes fidem et legalitatem ac tue merita probitatis quibus tu Andreas de Espenso clericus conjugatus Ilerde apud nos quorundam fidedignorum
testimonio comendaris: officium generalisbedelli et stacionarii nostri studii Ilerdensisper nos de novo fundati tibi concedimus et donamus tenendum et exercendum in ipso studio per te vel alium loco tui ad hoc idoneum toto tempore vite tue ita quod te in ipso officio bene et legaliter ad utilitatem dicti studii habeas et quod in quaterniis et peciis ac aliis que ad usum scolariumbedelli studiorum bononiensis et tholosanitenere consueverunt te adeo exhibeas infra tempus competens copiosum quod scolares inde reputare debeant se contentos facto tibi ad hoc per cives Ilerde prout per eos vobis promissum extitit adjutorio competenti. Post vitam vero tuam volumus quod electio bedelli et stacionarii in ipso studio generalirectori et universitati dicti studii nobis et successoribus nostris irrequisitis prorsus pertineat prout in privilegio per nos super hoc et quibusdam aliis studiosepedicto concesso plenius continetur. In cujus rei testimonium presentem cartam fieri et sigillo nostro apendiciojussimus comuniri. - Data Cesarauguste ut supra.