XLVII, perg 186, 25 febrero 1145


XLVII
Perg.n 186. 25 feb. 1145.

Hoc est translatum bene et fideliter factum quod sic incipit. In Dei nomine hec est cartaet memoria de donativo facto cum conveniis et de germanitate tali modo quod ego
D. Perdigueroet D. Almoravech et G. Priavol et Ferrer de Banavardamus Deo et domni milicie templi et fratribus ibi Deo servientibus videlicet fratri Randulfo et fratri R. et fratri B. Damus vobis de nostra hereditate de Alffoçeya et de suo termino de heremo et populato de aquis et de erbis et de lignis de monte et de planoet de soto de toto quanto nobis pertinet vel pertinere debet sicut dominis in sua propria hereditate sic damus et concedimus Deo et vobis quintam partem retinemus nobis quatuorpartes scilicet unusquisque suam partem et colligimus vos et fratres vestros in quintam partem quam vobis damus sub tali videlicet conditione quod adjuvetis nos in omnibus et protegatis et defendatis nos et nostra videlicet uxores et filios et filias famullos et ançillas oves et boves jumenta et peccora et omnia nostra tanquam vestra propria pro posse vestro sine fraude. Ita videlicet quod si aliquis nostrum vel de nostris tam de hominibus quam de jumentis captum fuerit a christianis in Aragonesive in Navarra vel in Castella vos fratres templidemandetis et abstrahatis tamquam vestram propriam causam. Unde nos convenimus Deo et vobis fratribus milicie templi quod non feramus ultra arma super ullos christianos nec eamus in exercitu nisi super paganos in exercitu regali vobiscum. Similiter est convenio inter nos quod si aliquis ex populatoribus nostris de Alfoçeyafurtum fecerit et probatum inde fuerit quod perdat totum quantum habet et exeat de villam tamquam latro et proditor atque malus: et unus de nobis vel de nostris quod sit calmedina et judex qui judicet causas secundum forum Cesarauguste ad cujus forum sunt populati et qui accipiat calonias et dividat unicuique partem suam tribuens.Si forte aliquis homo reus adgravatum se tenuerit de judicio calmedine in Alffoçeya potest se clamare et alzare ad fratres milicie templi et non ad alium judicem et ipsi fratres audita causa et judicio dato si justum fuerit judicium concedant illud fratres et faciant tenere atque complere. Si vero judicium subversum fuerit aliquo modo faciant fratres discernere ac juste judicare secundum forum Cesarauguste et ultra non querat alium judicem quod si quesierit pectet et donet LX solidos de calonia et exeat de villa et nunquam magishabitet ibi. Similiter est convenio inter nos quinque fratres qui sumus in ista germanitate quod si aliquis nostrum totam suam partem de sua hereditate vel aliquam partem hereditatis sue vendere voluerit primus faciat scire ad suos germanos et si aliquis eorum retinere voluerit et poterit habeat sicut inter se convenerint: fratres vero milicie templi habeant unum solidum scilicet XII denarios de unoquoque numero X solidorum minus quam alter alius proter donum et mercedem: si vero nullus eorum emere poterit aut noluerit vendat vicinis suis vel aliis preter aliam religionem aut milites secundum consuetudinem fratrum milicie templi. Sicut igitur nos predicti videlicet D. Perdiguero et D. Almoravec et G. de Griavol et F. de Benovar collegimus ad vos fratres domus milicie templi predictos et vestros in quintam partemde nostra propia hereditate de Alffoçeya in societate et germanitate sic etiam mitimus in vestra protectione ac deffensione omnes populatores qui sunt et erunt in Alffoçeya. Et volumus et mandamus quod unusquisque ex populatoribus per se et domum suam et familiam tribuat semper annuatim vobis predictis fratribus domus milicie templi et vestris unam rovam frumenti et aliam ordei Deo autem et sue Sancte ecclesie decimas et primicias fideliter tribuant et persolvant. Quin etiam nosquatuor supradicti laudamus et confirmamusistum donativum sicut suprascriptum est Deo et vobis dictis fratribus domus milicie templi et cunctis fratribusvestris presentibus atque futuris per nos et nostros presentes et posteros per secula cuncta Amen. Similiter nos fratres Randulfus et frater R. et frater B. per nos et fratresnostros presentes et posteros recepimus vos tanquam fratres in proteccione et tuicione Dei et domus nostre et fratrumnostrorum vos et vestra scilicet vestras personas et uxoreset filios et filias et populatores qui modo ibi sunt et in antea ibi erunt et omnia vestra quod protegamus et deffendamus vos et vestra tanquam nostram propriam causam semper et ubique pro posse nostro sine fraude per secula cuncta Amen. Testes sunt de isto predicto donativo et de conveniis et de societate et de germanitate ex utraque parte sacristaSancti Salvatoris et Gabinus et Bernardus abbas de Pinaet Galin Garçes Grinon et Galin Açnareç de Fontes.Facta carta in mense febroarii in festivitate Sancte Mathie era millessima CLXXXIII Regnante rege Garcia in Navarra R. Berengarii comes barchinonensis dominante in Cesaraugusta et in Aragone Bernardus episcopus in Cesaraugusta Ato Sançjusticia Artal in Alagone Lop Sançin Belchit. - Jo. scriptor rogatu predictorum hanc cartam scripsit et per alfabetum divisit die et anno quo supra.
- Sig+num mei Dominici Calbet notarii publici Cesarauguste qui originale hujus transumpti vidiet verbo ad verbum legi et in eodem transumptome ut testem subscripsi. - Sig+num mei Johannis Petri de Magallonnatarii publici Cesarauguste qui originalehujus transumpti vidiet verbo ad verbum legi et in eodem transumpto me
ut testem subscripsi. - Ego Johannes de Magallon notarii publici Cesarauguste qui hoc translatum ab originali instrumento de verbo ad verbum bene et fideliter translatavi et hoc sig+num meum aposui.


Nota: era millessima CLXXXIII : 1183, Perg.n 186. 25 feb. 1145.

XLVI, perg 164, mayo 1144


XLVI
Perg. n°164. Mayo 1144.

In Dei nomine et ejus divina clemencia. Ego Raimundus Dei gratia comes Barchinonensis et princeps Aragonensis facio hanc cartam donationis et confirmationis tibi Zecri de Barbastro meo judeo. Placuit michi libenti animo et spontanea voluntate propter servitia que michi fecisti et cotidie facis. Ideo donoet concedo tibi in Barbastro illa pardina qui fuit Balneo Bielgo exian de illa porta de rigoMerdero ubi facias orto vel casa una quecumque volueris. Hoc autem donativum superius scriptum ut habeas et possideas illud salvum securum et quietum ad tuam propriam hereditatem per facere tuam voluntatem tu et filii tui et omnis generatio vel posteritas tua salva mea fidelitate et de omni mea posteritate per cuncta secula seculorum Amen. - Sig+num Raimundi comes. - Facta carta in era MCLXXXII in mense madio in castro qui nominatur Montison regnante me Dei gratia in Aragonein Ripagorza et in Suprarbe atque in Cesaraugustasive in Barchinona episcopo Dodo in Oschaepiscopus Willerm .... episcopus Bernardus in Cesaraugusta episcopus Michael in Tarazona dompno Petre de Zarvera in jamdicto Montson magister Fretgo Dat S. in Barbastro Pere Ramon S. in Estata Peregrin S. in AlbezarGalindo Xemenones S. in Alkala Ferriz S. in Oscha et in Sancta Eulalia don Sango S. in Labata. - Ego Raimundus scriptor sub jussione domini mei comiti hanc cartam scripsi ... signum feci.



Nota: era MCLXXXII : 1182, no coincide con Perg. n°164. Mayo 1144.

XLV, perg 176, 23 febrero 1144


XLV
Perg. N°176. 23 feb. 1144.

Juro ego Gerallus Alamagnifilius qui sum Arsendis femine tibi seniori meo dompno Raimundo barchinonensium bisullunenensium ceritanensium comiti et marchioni atque aragonensium principi qui fuisti filius Dulcie comitisse quod ab hac ora et deincebs fidelis ero tibi sine fraude et malo ingenio et sine ulla decepcione sicut homo debet esse fidelis ad suum seniorem cui manibus propriis se comendat. Et ego predictus Gerallus non decipiam te prescriptum Raimundum seniorem meum de tua vita neque de tuis membris que in corpore tuo se tenent neque de omni terrestri honore neque de ipsa civitate quam dicunt Barchinonam neque de ipso comitatu quem dicunt Barchinonensem neque de ipso episcopatu Sancte Crucis et Sancte Eulalie cum suis terminis et pertinentiis omnibus neque de ipsis castris aut castellis rochas aut podios condirectis aut discondirectis qui in predicto comitatu vel episcopatusunt vel erunt nec etiam de ipsis abbaiis cum illorum terminis et pertinentiis omnibus neque de ipso castro quod dicunt Olerdula neque ipso comitatu quem dicunt Penedesneque de ipsis castellis rochis aut podiiscondirectis vel discondirectis qui in predicto comitatu sunt vel erunt neque de ipsa civitate que dicitur Minorisa neque de ipso comitatu qui dicitur Ausona neque de ipso episcopatu Sancti Petri de Vicco neque de ipsis castris rochis aut podiis condirectis vel discondirectis que in predicto comitatu vel episcopatu sunt aut erunt neque de ipsa civitate quam dicunt Gerundam neque de ipso episcopatu Sancte Marie neque de ipso castro de Gerundellaneque de ipsis castris roches aut podiis condirectis vel discondirectis neque de ipsis abbaciis cum illorum terminis et pertinentiis omnibus que in predicto comitatu vel episcopatusunt aut erunt neque de ipsis castellis alodiis vel fevis terris et honoribus que tu prescripte Raimundo hodie habes et in antea Deo dante habebis neque de ipsis pariis de Ispania quas hodie habes et convente sunt tibi ad dare aut adhuc adquisiturus es anuente Deo. Et ego predictus Gerallus predicta omnia nol at tolre ne ten tolrenec ego nec homo nec femina per meum consilium neque per meum ingenium sed adjutor ero tibi ad tenere et ad habere et ad defendere jamdicta omnia contra cunctos homines vel hominem feminas vel feminam qui jamdicta omnia tibi tulerint aut aliquid de jamdictis omnibus tollere voluerint. Et hoc adjutorium faciam tibi sine tuo engan et comonir no men vedare et ipse nuntius vel nuntii qui me inde comonuerit vel comonuerint reguardum non habebit vel non habebunt ibi. Et ego predictus Gerallus non decipiam te prescriptum Raimundum seniorem meum de ipso castro de Montagud neque de Montclar neque de Vila de Maierneque de Pontils neque de Sancta Perpetua quamdiu ea habuero sed potestativum inde faciam te per quantas vices jamdicta castra ad me requisieris per te aut per tuos missos vel missum et comonir no men vedare et hoc totum sine engan. Et sicut superius scriptum est ego jamdictus Gerallus tenebo fideliter et atendam predicte. Facto sacramentali super altare sanctiJusti quod est infra muros Barchinone VII kalendas marcii anno VIII regni regis Leovici.
- Sig+num Geralli Alamagni qui istud sacramentum propria manu juravit.

XLIV, perg 172, 23 febrero 1144


XLIV
Perg.n° 172. 23 feb. 1144.

Hec est convenientia quam facit Gerallus Alamanni dompno Raimundo comiti barchinonensi et aragonensium principi. Convenit ei jamdictus Gerallusquod ab hac ora et deincebs fideliter et sinceriter et sine engan adjutor erit jamdicto comiti ad tenere et ad habere et defendet contra cunctos homines vel feminas ipsam civitatem quam dicitur Barchinona et ipsum castrum vetulum quod ibi est super unam portam civitatis quod dicitur vicecomitaleet alterum castrum similiter quod est super aliam portam civitatis quod vocatur castrum novum cum omnibus aliis edificiis que in predicta civitate sunt aut erunt et ipsum episcopatum Sancte crucis Sancteque Eulalie cum suis pertinenciis omnibus et ipsum comitatum quem dicunt Barchinonensem cum omnibus abbatiis et castris et castellis que in predicto comitatu vel episcopatusunt vel erunt et cum omnibus podiis condirectis vel discondirectis que in predicto comitatu vel episcopatusunt et ipsam civitatem quem dicunt Gerunda cum ipso comitatuquem dicunt Gerundensem et cum ipso episcopatu Sancte Marie cum illorum castris abbaiis terminis et pertinenciis omnibus et ipsam civitatem quam dicunt Minorisamet ipsum comitatum quem dicunt Ausonam cum ipso episcopatu Sancti Petri cum omnibus illorum castris abbatiis et pertinentiis omnibus. Item convenit predictus Geralluspredicto comiti ut faciat directum de suis hominibus et de se ipse atque justitiam per ipsum sine engan per quantas vices jamdictus comes requisierit hoc ad eum. Item convenit predictus Gerallus jamdicto comiti ut optime teneat et atendat ad eum et ipsius filios per mortem jamdicti comitis ipsam fidelitatem et sacramentum sicut est scriptum in ipso sacramentali quod predictus Gerallus jurat ad eum. Item convenit predictus Gerallus jamdicto comiti ut adjutor sit ad tenere et ad habere et defendere et guerrejare ipsas parias de Ispania et ipsos castra aut castella alodia aut fevos terras et honores que prescriptus comes hodie habet et adhuc adquisiturus est Deo dante. Item convenit predictus Gerallus jamdicto comiti quod non decipiat cum de ipso castro de Montagudneque de Montclar neque de Vila de Maierneque de Pontils neque de Sancta Perpetuaquandiu ea habuerit cum omnibus eorum pertinentiis set potestativum cum faciet de predictis castris per quantas vices requisierit illa ad eum per se aut per suos missos vel missum et istam fidelitatem et potestatem de predictis castris similiter adtendat ad filiospredicti comitis post ipsius mortem sicut est scriptum in ipso sacramentali quod jurat ad eum. Si vero predictus Gerallus non tenuerit et non atenderit predicto comiti jamdictam convenientiam et prescriptum sacramentum vel fidelitatem et ipse Gerallus vel sui fecerint aliquod malum predicto comiti vel suis hominibus predictus Gerallus redirigat illud malum qualecumque fuerit jamdicto comiti et suis infra primos LX dies postquam inde comonitus fuerit ab ipso comite vel suo misso vel missis propter jamdictam convenientiam vel sacramentum: et si predictus comes voluerit accipere ipsam emendam a Gerallo vel suis accipiat eam si vero noluerit perdonet eam Gerallo vel suis secundum mercedem suam. Et hanc convenientiam faciat et atendat predictus Gerallus ipsi filio predicti comitis similiter vel heredi qui testamento scriptis vel verbis mandato vel jure successionis per mortem predicti comitis habuerit Barchinonam et hoc totum quod suprascriptum est faciat et atendat predictus Gerallus ad jamdictum comitem sine engan. Acta convenientia VII kalendas marcii anno VIII regni Leovici regis junioris. - Sig+num Geralli Alamagni qui hanc convenientiam facio laudo et propria manu confirmo. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi Castrivetuli. Sig+num Gaucerandi de Pinos. Sig+num Guillelmi de Aquilone. Sig+num Raimundi Petri de Baneres. Sig+num Guillelmi Berengarii. Sig+num Guillelmi de Camarasa. - Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit.

XLIII, perg 139, 27 noviembre 1143


XLIII
Perg.n° 139. 27 nov. 1143.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quodam instrumento cujus tenor talis est. + Divine inspirationis gracia et pietatis ratio monet filios ecclesie summa intencione providere saluti animarum ac libertati catolice ecclesie. Eapropter ego Raimundus Berengarius comes barchinonensis et Dei gratia regni dominatoraragonensis virtute Spiritus sancti commotus in celestis militie potentia ad defendendam occidentalem ecclesiam que est in Ispaniis ad deprimendam et debellandam et expellendamgentem maurorum ad exaltandam Sancte cristianitatisfidem et religionem ad exemplum milicie templi Salomonis in Iherusalem que orientalem defendit ecclesiam in subjectione et obedientia illius secundum regulam et ejusdem milicie instituta beate obedientie miliciam constituere decrevi: quod jamdiu summo et bone mentis desiderio desideraveram et ad hoc venerabilem Rodbertum magne excellentie magistrum lherosolimitanemilicie et ceterorum fratrum conventum per literas et internuncios meos sepe et diligenter invitaveram. Huic autem desiderio meo ac peticioni prephatus Rodbertus magisteret omnium fratrum conventus in capitulo fratrum milicie in lherusalemDei gratia adquieverunt et unanimiter concesserunt et per literas ac fratres ejusdem templi bone voluntatis eorum decretum atque consilium de constitutione Christi militie in Ispaniis adversus maurosmisericorditer renunciaverunt. Idcirco ad exaltandam Christi ecclesiam ad exercendum officium milicie in regione Ispaniecontra sarracenos in remissione peccatorum meorum ad honorem Dei qui honorat honorantes se ad salutem anime patris mei qui fuit miles ac frater Sancte jamdicte milicie in cujus regula et habitu gloriose vitam finivit tibi Rodberto prephate milicie venerande magister et successoribus ac fratribus tuis omnibus dono atque concedo et in manum vestram per hanc presentem scripturam potentialiter trado castrum totum quod dicitur Monszoet castrum totum quod dicitur Mongaudi ut per alodium propium ea teneatis et habeatis ac jure perpetuo possideatis vos et omnes vestri successores per secula cuncta cum omnibus territoriis et pertinentiis ac terminis eorum vel infra existentibus et cum omnibus usaticis ac consuetudinibus suis cum omnibus leddis et passaticis cum omnibus cultis vel incultis cum planis et montaneis cum pratis et pascuis et omnibus ad predicta castra pertinentibus omnia in omnibus sicut melius et utilius ad honorem Dei ac supradicte milicie utilitatem intelligi valeat sine ullo retentu quem aliqua persona ibi non habeat. Eo quoque modo dono vobis castrum quod dicitur Xalameraet Barberanum cum territoriis ac pertinentiis et terminis eorum et cum omnibus ad jamdicta castra pertinentibus sine ullo retentu alicujus persone et honorem Lup Sancii de Belxid sicut ex hoc cum predicto Lup Sancio convenire poteritis et castrum totum quod dicitur Remulinis cumoómnibus sibi pertinentibus cum divina clemencia illud in meam tradiderit potestatem et totum quod habere debeo in castro Curbinis cum Deus illud michi dignatus fuerit reddere. Predicto etiam modo addo vobis omne decimumtotius terre mee videlicet omnifim reddituum et censuum meorum tam de expletis quam de omnibus consuetudinibus rectis et de justiciis de quibus decimum accipere volueritis et mille solidos in Cesaraugusta quotannis. In omnibus vero calvacatis vel expedicionibus Ispanie de vestris scilicet hominibus quintas vobis perpetuum dimitto et dono. Si forte aliquid de honore meo dare vendere vel impignorare michi contigerit decimum vestrum salvum et liberum vobis remaneat. De omnibus siquidem que Deo juvante juste conquirere potero decimum quiete et libere vobis concedo. Et de conquisitione terre sarracenorum quintam partem vobis concedo et decimum totum ex his que parti mee pertineant. Quod si castellum aut fortitudinem contra maurosedificare aut construere volueritis opem et consilium meum per omnia vobis diligenter atribuam. Convenio iterum vobis et dono in potentia celesti et fortitudine Christi me ulterius pacem non facturum cum mauris nisi vestro consilio. Prenominata siquidem omnia devoto animo ac spontanea voluntate cum omni integritate omnipotenti Deo et vobis predicte milicie R. Magistro et fratribus tam presentibus quam futuris dono atque concedo et de meo jure in vestram ea trado potestatem atque dominium Regi Deo gratias reddens qui vos ad defensionem ecclesie sue elegit ac nostris precibus annuere fecit. Dono vobis iterum atque concedo quod de vestra propia causa per totam terram meam nulla ledda nulla consuetudo nullumpassaticum accipiatur. Si qua autem laica secularisve persona presentem donationis scripturam in aliquo vel in toto dimovere temptaverit et iram Omnipotentis incurrat et tandiu excomunicationis vinculo innodetur donec digne de tanti reatus excessu satisfaciat. Quod est actum V kalendas decembris apud Gerundam dompno Guidone Romane ecclesie cardinali diacono et Iegato celebrante conventum in presentia omnium subscriptorum testium anno dominice incarnationis millessimo centessimo cuadragessimo tercio. Notum autem sit quod hec presens donatio fuit facta in manu dompni Ebardi magistri Gallieet in manu venerabilis Petri de Roveria MagistriProvincie et cujusdam partis Ispanie et in manu fratris Ottonis Sancti Odmerii et fratris Ugonis de Bezaniz ac fratris Petri de Arzacho et fratris B. de Ceguinole ac fratris Arnale de Forcia. Quod autem de decimis superius statutum est ita etiam firmamus sicut superius legitur salva in omnibus donatione que ecclesiis facta est. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Bernardi cesaraugustani episcopi. Sig+num Dodonis oscensis episcopi. Sig+num Raimundus Dei gratia ausonensis episcopus. Sig+num Guillelmi rotensis electi. Sig+num Guillelmi prepositirivipollensis. Sig+num Gregorii electi Terraconensisarchiepiscopi. Berengarius gerundensis ecclesie episcopus. Guillelmus cesaraugustensis sig+num sacrista. Petrus Rivipollensis abbas salvo jure Sancte Marie. Renalli magistri gerundensis ecclesie. Berengarius Sancti Felicis abbas. Sig+num Petri barchinonensisarchilevita. Petrus sacrista barchinonensis. Sig+num Guillelmi sacriste rotensis. Sig+num Arnalli Mironis comitis Palarensis. Signum Artalli comitis Palarensis. Sig+num Bernardi de Comingocomitis. Sig+num Petri comitis Bigorre. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Gaucerandi de Pinos. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Raimundi de Podioalto. Sig+num Guillelmi de Cervera. Sig+num Raimundi de Torroja. Sig+num Raimundi Berengarii de Ager. Sig+num Bernardi Guillelmi de Luciano. Sig+num Raimundi de Vila de Muls. Sig+num Berengarii de Torroja. Sig+num abbatis Fortuny Montis Aragonis. Sig+num Poncii clerici barchinonensis scriptoris comitis barchinonensis qui hoc scripsit.
- Sig+num Illefonsi regis Aragonensis comitis Barchinone et Rossilionis et marchionis Provinciequi totum predictum donativum quod comes pater meus dedit militie templi laudo et confirmo et de illis omnibus que in presentiarum habeo vel in futurum Deo annuente adquirere potuero dono et concedo milicie templi jamdicte eodem modo quo pater meus comes Barchinonensis dedit sicut superius scriptura est. Testes sunt hujus confirmationis et donationis Petrus cesaraugustanus episcopus et Johannes Tirasonensisepiscopus et Berengarius abbas Montis Aragonis et Petrus de Arazuri et Petrus de Castellaçol et Blasco Romeo et Exemenus de Artusella majoridomo et Gonzalvo Papellino alferis et Marcho de Oscha et Petro Ortiz et Xemenus Romeo et Dodo de Alchala et ego Sancius de Petra Rubea qui hoc scripsi precepto domini mei regis apud Cesaraugustam mense augusti era MCCX et hoc signum. Sig+num Raimundi Berengarii comitis Provincie fratrisdomini regis. - Sig+num Petri regis Aragonum et comitis Barchinone qui omnia predicta laudo et confirmo. Sig+num JacobiDei gratia regis Aragonum comitis Barchinone et domini Montispesulani qui predicta omnia et singula confirmamus perpetuo valitura. Cujus confirmationis testes sunt Guillelmus de CervariaRaimundus de Montecatano Guillelmus de Cardona B. Berengarii de Ager Ato de Focibus majordomusAragonis Garcia Pardi P. Pomar quod factum fuit in MontesonoXI kalendas julii era millessima CCLX quinta mandato domini regis Jacobi et G. de Almogera et G. Rabacie notariorumsuorum presente etiam P. Sancii notario et repostario suo ab A. gramatico scriptum qui hoc suum Sig+num aposuit. Sig+num Jacobi de Folcheriis notarii publici Barchinone testis. Sig+num Berengarii de Linana notarii publici Barchinone testis. Sig+num Berengarii de Vallesica notarii publici Barchinone testis.
- Sig+num Bernardi de Ponte vicariiBarchinone et Vallesii qui huic translato sumpto fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui viciato ex parte domini regis et auctoritate oficii quo fungimur auctoritatem impendimus et decretum ut ei tanquam originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur appositum per manum mei Bernardi de Cumbis notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie vicarii ejusdem civitatis in cujus manu et posse dictus vicarius hanc firmam fecit VIII idus septembris anno domini millesimo CCC undecimo presentibus testibus Bernardo de Daurats Jasperto de Examins et Petro de Comellis. Et ideo ego Bernardus de Cumbis notarius predictus hoc scripsi et hoc meum sig+num hic apposui. - Sig+num Bernardi de Villarubia notarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab originali suo et cum eodem legitime comprobatum scribi fecit et clausit octavo idus septembris anno Domini millesimo trecentesimo undecimo cum literis punctatis in linea decima sicut punctate erant in originali ubi dicitur eum et cum literis et rasis et emendatis in linea vicesima tertiaubi dicitur Ottonis.

Nota:
millessimo centessimo cuadragessimo tercio: 1143. Coincide con Perg.n° 139. 27 nov. 1143.
era MCCX: 1210.
millesimo CCC undecimo : 1311.

XLII, perg 167, julio 1143


XLII
Perg. Nº 167. Julio 1143.

Sit notum omnibus quod ego Raimundus comes Barchinonensis et princeps Aragonis inpignerotibi Guillelme Suniarii uxorique tue et progenieitue terram de meo alodio infra terminum de Villa de Canibuspropter CXXX morabatinos marinos in ipso loco ubi tradent eam tibi Bernardus de Belloloco et meus bajulus Ticiout tandiu teneas possideas et expletes prefatum pignusquousque reddam tibi CXXX morabetinos jamdictos sine tuo enganno: et non sit michi vel meis redimendi licentia nisi de festoSancti Michaelis in aliud festum et ita currat annuatim. Si quis hoc rumpere temptaverit nichil proficiat set in duplo componat et postmodum hec impignoratio maneat firma. Facta carta impignorationis in mense julii anno VIl regni Ledoici junioris. Sig+num Raimundi comes. (Siguen a esta firma unos caracteres que parecen hebreos.) Sig+num Guillelmi Dapiferi. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Bernardi Poncii. - Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc jussus scripsit die annoque prephato suprapositis litteris in linea II et III ubi dicitur CXXX. Et istos XXX morabatinos habuit comes in uno mulo.

XLI, perg 156, junio 1143


XLI
Perg. N° 156. Junio 1143.

Sub Christi nomine et ejus divina gratia. Hec est carta de convenienza que facit Dominico Perdiguero cum Ferrer de Benebar et cum suo Garcia de Oiarda. Dat illis Dominico Perdiguero per bono amore et bona voluntate medietatem de illo castello de Alhozerein cum suis terminis et suos derectatibus a fidelitate regiset de concellio de Zaragoza et sint ei tales sicuti bonos germanos et quod habeant istud quod superius scriptum est per hereditate per vendere et dare et per facere de illud totam lure voluntate illos et filios eorum per secula cuncta. Et donat ad Dominico Perdicher don Ferrer et don Garcia XX solidos in manu per suo maletreito que ibi traxit et illa alia medietate de illo casteilo quod habeat illum Dominico Perdichero per ad se et per ad Dominico filio Almurabitecum suis terminis et suos derectatos et si quis autem de illis voluerit bouzare vel bozaverit ad suos socios sit maledictuset excomunicatus et cum Juda traditore Domini condemnatus et sit aleiboso probato et non inveniat seniore qui illi bene faciat. Et sunt testes qui viderunt et audierunt et ibi fuerunt don Bonfilio Garcia Xemenones et Petro Galindizet Garcia de Barcabo et Petro de Palo Arrosset Garcia Garcez de Groscan Lop Semenis de Pisa don Vicente de Cardel Enneco de Acelor. - Ego Dominico Perdichero in hanc cartam et donativum quod vobis don Ferrer et don Garcia fieri jussi manus meas roboravi et signum feci +. Alli Halla. V solidos. Et ista convenenzafuit facta propter quod requirebat don Garcia illo castellocum suos terminos per donativo quod rex Adefonso fecit in primo ad suo patre et ad sememetipso. - Facta carta in civitate Cesaraugusta in mense junio era MCLXXXI mandante civitas Cesaraugusta Raimundo comite de Barcilona et est in eadem civitas episcopus domnus Bernardus et justicia est senior Ato Sanz Artal in Alagon Rudrico Petriz in Orreia Adefonsus imperator in Rota filios Lop Lopez in Arricla Suprascripto comite R. in Calataiub Sanjo Necones in Daroca senior Lop Sanz in Belgit. - Gunzalvo de Sancto Sepulcro scripsit et signum fecit +.Et si uni eorum voluerit vendere suam partem ante uno mense faciat scire ad suos heredes et sicuti dederint unos aut alios quod X solidos minus donet suam partem et vendat ad suo hereditario si voluerit illi dare suo avere sine ulla molestia et si non vendat ubi illi voluerit.