LIX
Perg. N° 214. 1 jul. 1149.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Hec est carta firmissime convenientie et pacis indisolubilis facte inter Raimundum Barchinonensem comitemAragone dominum
et principem Garciam Navarre regem et successores eorum in perpetuum. In primis igitur eorum uterque alteri fidem suam dat sine dolo et fraude quodammodo prorsus firmissime et fidelissime amici maneant tam ipsi quam successores eorum ita quod alterius nulla fiat lis nulla contentio inter ipsos vel successores eorum super regnis Navarre et Aragone sed sibi ad invicem per fidem sinceram et integram consilium et ausilium prebeant. Instinctu etiam divino conveniunt rexet comes prenominati in legitimo matrimoniocontrahendo inter ipsum comitem et Blancamfiliam legitimam ipsius regis. Et quia inter magnas personas non debet matrimonium contrahi sine legali instrumento dotisipse comes dabit predicte filie regis ad minus XII castella secundum morem regnum Hispanie. Si ipsum plus ei dare non computerit sua nobilitas et liberalis amor. Etiam rexdabit ipsi comiti et filie sue IIII castellascilicet Taust Pratellam Lesfais et Espetellamipsa eadem die qua predictus comes ducat in uxoremlegitime predictam regis filiam et cetera et comesdabit regi Carcastel. Possessores autem tam predictorum IIII castrorum quam dotis talem fidelitatem et hominium facient predicte filie regis quod ipsi prorsus respondebunt et obedient illi tamquam proprie domine sue si illa superstes post comitem fuerit vel si comes eam dimiserit sine delicto pro quo perdere debeat tam dotem quam predicta castra IIII unde ipsa stans in honore vel nolit vel nequeat se purgare. Conveniunt ad invicem rex et comes quod si quod absit predicta puella priusquam fiat matrimonium vel etiam postea sine herede moriatur amicicia et concordia firma maneat et indissolubile in perpetuum sicut inter ipsos sacramentis et fide statuitur. Firmatur inter ipsos ad invicem quod predictum matrimonium contrahetur usque ad proximam festivitatem Beati Michaelis anni sequentis sine fallatia et dubio veracisime si prius fieri nequeat ad honorem et utilitatem utriusque partis. In acquisitionibus quoque suis ammodo super terram sarracenorumDeo volenle faciendis taliter conveniunt. Quiquid de Orpeis et de Murel et de terminis regni Cesarauguste et Darocka et Calateu in antea aquirent rex et comesvel simul ambo vel alter sine altero seu manu forti seu dono seu quocumque modo ex hinc in antea per medium inter se amicabiliter divident et sic concorditer tenebunt vel ex communi consilio dimittent acquista. Omnia quidem predicta sicut melius et *sanius ac sanctius intelligi possunt omni dolo et fraude remotis firmant se se tenere et teneri facere rex et comes predicti tam fide propia et sacramentis sub personis eorum factis quam sacramentis plurium suorum hominum hinc inde ad ipsos factis et in futuro faciendis secundum quod hi vel ille ab altero querere voluerit rationabiliter et alter idonee facere potuerit. Quod hec omnia presignata modo designato fiant jurant ex parte comitis: primo Raimundus de Podio alto et Bertrandus de Castellet. - Ex parte quidem regis Simeon Azenarz et Willielmus Azenarz et Rodericus de Acegre. - Magister Rodebertus ecclessie Pampilonensis archidiaconus et regis Garciaprincipalis capellanus ac comitis predicti clericus fecit hanc cartam era MCLXXXVII kalendas julii.
Nota: MCLXXXVII : 1187. Perg. N° 214. 1 jul. 1149.