LV
Perg. N°3 del A. 5 ago. 1148.
Sit notum cunctis presentibus atque futuris quoniam ego Raimundus comes barchinonensis atque aragonensium princeps impignero tibi Guillelme Raimundi Dapifer et fratri tuo Otoni ac filio tuo Guillelmo de Montcada totam meam dominicaturam de Osorcum omnibus terminis et apendiciis suis et totum illud de Sancta Cruce cum omnibus que ibi habeo vel habere debeo propter quatuormilia solidorum barchinonensis monetequos vobis debeo. Tali quoque conditione ut jamdictum pignustamdiu teneatis possideatis et expletetis quousque Raimundus comesjamdictus aut mei post me successores reddam vel reddant tibi jamdicto Guillelmo Raimundi aut fratri tuo Otoni vel filio tuo Guillelmo de Montcada jamdictos quatuor milia solidos sine omni engan: et si moneta mutareturvel pejoraretur reddamus tibi vel tuis jamdictis marchasargenti puri ad computum de quadraginta tribussolidis et sic vadat de marcha in marcham. Predictum quoque pignus mito tibi jamdicto Guillelmo Raimundi et fratri tuo Otoni et filio tuo Guillelmo libere et integre sine tuo engan sicut melius tenuit illud et habuit pater tuus Guillelmus Raimundi cum omni integritate propter jamdictos quatuor milia solidos sicut superius est comprehensum. Si qua autem persona hoc disrumpere vel infringere temptaverit nichil proficiat sed in duplo componat et postmodum hoc permaneat inconvulsum. Facta carta nonas augusti anno XI regni Leovici junioris. - Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Petri Bertrandi de Bellog. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Bertrandi de Merola. Sig+num Petri Sanctiminati. - Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die et anno quo supra.