XCI, reg 1 fol 18, mayo 1156


XCI
Reg.1 fol. 18. Mayo 1156.

In nomine Sancte et individue Trinitatis Hec est conveniencia et concordia que facta est inter domnum et illustrissimum IldefonsumIspaniarum imperatorem filiosque ejus Sancium et Ferrandum reges ac venerabilem R. comite Barchinonense. Ego igitur R. comes Barchinonensis princepsAragonis ac Provincie marchio concedo et laudo et
recognosco illam divisionem et convenienciam per medium factam inter me et illustrissimum imperatoremAdefonsum et filios ejus regem Sanciumatque Ferrandum de regno Navarre ejusdemque terris sicut olim statutum est inter nos et religione sacramenti firmatum et scriptura illa resonat que facta fuit in locoqui dicitur Tudilen justa
Aquas-calidas VI kalendas februarii anno Domini MCL. Concedo itaque et convenio ego predictus comes jamdicto imperatori Adefonso et filiis ejus suprascriptis ut nunquam recipiam nec manuteneam nec deffendam regem Sancium Navarre dictis neque factis nec auxilium ei prebeam aliquo modo contra voluntatem imperatoriset filiorum suorum. Ita quidem quod imperator et filiiejus non manuteneant nec defendant jamdictum regem Sancium Navarre nec auxilium ei prebeant aliquo modo dictis nec factis contra voluntatem meam. Et quia placuit excellentissime majestati domini imperatoris ad insolubile perpetue dileccionis vinculum innodandum dare filiam suam filio meo in uxorem ego innumerabiles ei gracias referendo jurematrimonii recipio eam filio meo in uxorem et doei filium meum filie sue in virum in causimento et beneplacito suo. Prephatas autem conveniencias ego jamdictus comeslaudo et per fidem meam sine dolo et fraude confirmo perficiendas atque complendas. Hoc Petrus cesaraugustanus episcopus et Guillermus barchinonensis episcopus per fidem et ordinem suam confirmant et Raimundus de Podio-alto et Palacinus ac Raimundus Ville-mulorum religione sacramenti hoc idem confirmant. Comesvero Arnallus palearensis et GuillelmusRaimundi Dapifer qui convenienciam inter nos factam juraverunt istas sub eadem atestacione juramenti confirmant. Acta conveniencia apud urbem Ilerdam mense maio era MCCXCV (1) anno ab incarnacione Domini MCLVI.
(1) El escribiente equivocó esta fecha al estender el documento. (MCCXCV: 1295)


Notas: regno Navarre, regnum Pampilonensium: reino de Pamplona, reino de Navarra.
Tudilen
justaAquas-calidas, juxta: Tudillén junto a Aguas Cálidas, Aguas Calientes (termas), en MCL: 1150.
MCLVI: 1156.