XC, bulas pontificias, 6 abril 1156


XC
Bulas Pontificias. Leg. 1. n.16. 6 abr. 1156.

Hoc est translatum sumptum a quadam carta pergamenea bullata bullaplumbea pendenti in filis ciricis rubeicoloris domini Adriani recolende memorie Summi Pontificis cujus tenor talis est. - Adrianus episcopusservus servorum Dei dilectis filiis Andree dominiciTempli magistro ejusque fratribus tam presentibus quam futuris religiosam vitam professis in PP. M. (partibus marinis) officii nostri auctoritate compellimur et predecessorum nostrorum romanorum Pontificum exemplis instruimur que religiosis locis et pauperibus divino cultui mancipatis a regibus principibus et aliis Christi fidelibus devotionis intuilu racionabiliter conferuntur sedis apostolicemunimine roborare. Inde est quod dilecti in domino filii justis vestris postulationibus gratum impartientes assensum donationes et concessiones quas Raimundus Bererigarius barchinonensium comesbone memorie Roberto predicti Templi magistroet fratribus ejus fecisse dinoscitur sicut rationabiliter facte sunt et scripto ipsius comitis continetur vobis vestrisque successoribus auctoritate sedis apostolice confirmamus et ratas et inconvulsas manere dicernimus.
Donationem videlicet Castri quod dicitur Montso castrum etiam Mongaudi castrum Xalamnera Burburanum cum universis pertinenciis omnium predictorum castrorum castrumquod dicitur Remulinis castrum Corbinis cum omnibus pertinenciis suis honorem Lupsancii de Belixich mille solidos in Osca mille solidos in Cesaraugusta vobis et successoribus vestris annis singulis persolvendos. Quintam partemquam predictus comes de omnibus expeditionibus Ispanievidelicet de vestris hominibus sicut in perpetuum vobis concessit habendam. Quintam quoque partem ex terris sarracenorumex tunc in posterum divina clementia capiendis leudasconsuetudines et pedagia que vobis ab eodem comiteper totam terram suam sicut in vestra causa remissa et quedam alia que in eodem instrumento plenius continentur. Concessiones etiam decimarum consensu bone memorie terrachonensis atque venerabilium fratrum nostrorum Bernardi cesaraugustani Dodonis oscensis Raimundi ausonensis Berengarii gerundensis et Guillermi rotensis episcoporum facte sunt sicut eorum suscriptiones ostendunt vobis vestrisque successoribus nichilominus confirmamus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre confirmationis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita si non-reatum suum congrua emendatione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Jesu-Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ulcioni subjaceat observantibus autem sit pax domini nostri Jesu-Christi quatinus et hic fructum bone accionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego Adrianus catholice ecclesie episcopus +. - + Ego Guido presbiter cardinalis tituli Sancti Grisagoni. - + Ego Hubaldus presbiter cardinalis tituli Sancte Praxedis. - + Ego Julius presbiter cardinalis tituli Sancti Marcelli. - + Ego Bernardus presbiter cardinalis tituli Sancti Clementis.- + Ego Octavianus presbiter cardinalis tituli Sancte Cecilio. - + Ego Gerardus presbiter cardinalis tituli Sancti Stephani in Celiomonte. - + Ego Henricus presbiter cardinalis tituli sanctorum Nerei et Achillei. - + Ego Johanes presbiter cardinalis tiluli sanctorum Silvestri et Martini. - + Ego Lencius portuensis Sancte Rufine episcopus. - + Ego Otto diaconus cardinalis Sancti Georgii ad velum aureum. - + Ego Guido diaconus cardinalis Sancte Marie in Portico. - + Ego Jacintus diaconus cardinalis Sancte Marie in Comydyu. - + Ego Odo diaconus cardinalis Sancti Nicolai in carcereTulliano. - Data Beneventi per manum RolandiSancte romane Ecclesie presbiteri cardinalis et cancellariiVIII idus aprilis indictionis IIII incarnationis dominico anno MCLVIpontificatus vero domini Adriani pape IIII anno II. - Sig+num Jacobi de Folcheriis notarii publici Barchinone pro teste subscribentis. - Sig+num Berengarii de Lirana notarii publici Barchinone testis hujus translati. - Sig+num Berengarii de Vallesicca notarii publici Barchinone testis hujus translati. - Sig+num Bernardi de Ponte vicarii Barchinone et Vallesii qui huic translato sumpto fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui viciato ex parte domini regis et auctoritate officii quo fungimur auctoritatem impendimus et decretum ut ei tanquam originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur appositum per manum mei Bernardi de Cumbis notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie vicarii ejusdem civitatis in cujus manu et posse dictus vicarius hanc firmam fecit. Octavo idus septembris anno Domini millessimo CCC undecimo. Presentibus testibus Bernardo de Daurats. Jasperto de Examins et Petro de Comellis. Et ideo ego Bernardus de Cumbis notarius predictus hec scripsi et hoc meum Sig+num hic apposui. - Sig+num Bernardi de Villa-rubianotarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab originali suo et cum eodem legitime comprobatum scribi fecit et clausit octavo idus septembris anno Domini millesimo trecentesimo undecimo.

Nota: bulla plumbea pendenti in filis ciricis rubei coloris : bula plúmbea (de plomo) pendiente de hilos cera roja color.
Sancti Georgii: San Jorge, Sant Jordi, Giorgio, Georgio.
Sancte Marie in Portico: Santa María del Portillo (por ejemplo, en Zaragoza, o pórtico).
Adriani
papeIIII: Papa Adriano IV ?
millessimo CCC undecimo, millesimo trecentesimo undecimo: 1311.