XCV
Reg.1 fol. 18. Feb. 1157.
Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris ad quos hec scriptura pervenerit quod post mortem prestantissimi imperatoris Adefonsi orta fuit discordia et
controversia inter illustrem Sancium regemjamdicti imperatoris filium ac venerabilem Raimundum comitem barchinonensem et aragonensium principem super Cesaraugustam et Chalataiub et omnibus ad regnumcesaraugustanum pertinentibus que prephatus comes ab ipso imperatore habebat. Tandem jamdictus barchinonensiset princeps aragonensis intervenientibus plurimis sapientibus ac discretissimis viris volens cum jamdicto rege Sancio nepotesuo ad finem et concordiam pervenire posuit hoc totum in manu et in causimento regis jamdicti. Rex autem videns bonam voluntatem avunculi sui comitis supradicti ex liberalitate sua et spontanea voluntate concedit et donat Raimundoprimogenito filio jamdicti comitis Cesaraugustamet Calataiub et omnia ad predictum regnum cesaraugustanumpertinencia. Quod si predictus primogenitus filiuscomitis obierit sine legitima prole habeat predictum regnum cesaraugustanum et omnia ad ipsum regnumpertinencia ille filius vel filia jamdicti comitisqui regnum aragonensem habuerit et sic fiat per successiones posteritatis imperpetuum. Ea tamen condicione ut ipse primogenitus filius comitis aut ille filius vel filia jamdicti comitis qui regnum cesaraugustanum habuerit faciat hominium prenominato Sancio regi et omnibus successoribus suis qui de genere suo regnum Castelle tenuerint et sit homo ejus de isto honore excepto quod non donet nec donent ei vel eis potestatem de predicto honore et faciat vel faciant ei inde tale servicium quod quandocumque rex Sancius se coronaveritet eum vocaverit veniat ad curiam suam et dum coronabiturante ipsum teneat ensem. Et convenit predictus Raimundusfilius jamdicti comitis barchinonensis ut valeat prephato Sancio regi contra omnes homines exceptis hominibus suis de quibus ei directum facere possit. Simili modo predictus rex Sancius convenit supra scripto Raimundo filiojamdicti comitis ut valeat ei contra omnes homines exceptis hominibus suis de quibus ei directum facere possit. Et sic fiat per successiones sine fraude et dolo in perpetuum. Facta ista carta in menso februarii in era MCXCVI anno ab incarnacione Domini MCLVII in loco qui dicitur Haxama. Hujus finis atque concordie sunt testes visores et auditores comes
Amalricus.Comes Poncius. Comes don Beila. Goter Ferrandus. Gomez Gonzalvez. Albaro Pedriz. Gozalvo Gudriz. Sancius Diaz. (espacio largo) Comes urgellensis Ermengaudus. Comes Palearensis Arnallus. Comes Melgorii. R. Berengarii. Guillelmus Raimundi. Guillelmus de Castro-vetulo. Raimundus de Podio-alto. Berengarius de Torroja. Palacinus. Furtun Acenarez. Petrus de Castelaciolo. Galindo Xemenez de Belxid. Sancius Enecones. Blascho Maza. Petrus Lopez de Luna. Ego J. toletanusarchiepiscopus et Ispaniarum primas subscribo. C. Saguntinus episcopus subscribo. Rodericus calagurrensisepiscopus subscribo. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi +. Sig+num Bernardi urgellensis episcopi. Sig+num comitis Amalrici. Sig+num Goter Ferrandus. Petrus Dei gracia cesaraugustanus episcopus . Martinus tirasonensisepiscopus audivi vidi subscripsi +. Sig+num Guillelmi Raimundi Sig+num Gomez Gonzalvez, Sig+num comitis Vela. Sig+num comitis Poncii. Sig+num Raimundi comes.
+ Rex Sancis. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit per mandatum comitis et regis.
Nota: Chalataiub : Calatayud.
Haxama: Aljama, Alhama ?
hotel balneario Alhama de Aragón