XCVI
Perg.n°316. Feb. 1157.
Notum sit omnibus hominibus ad quos hec scripta pervenerit. Quoniam ego Lupus pampilonensis episcopus atorgo et recognosco tibi Raimundo Berengarii barchinonensium comiti atque aragonensium principi ipsum ostaticum quod tibi feci pro quo sum in manu tua per mandatum domini mei pape et sicut in cartis et scriptis inter me et te habetur et continetur. Et convenio tibi in bona fide et ordine meo ut cum fuero restitutus in ordine et oficio meo a quo sum modo suspensus interdicam regem Navarre et totam ipsam terram et tandiu sub interdicto tenebo quousque pro ostatico isto quo tibi subpositus sum tibi jamdictus rex satisfaciat et castramea que michi abstulit et honorem michi restituat. Convenio etiam tibi in recta fide mea ut cum recuperata habuero castra et honorem meum adjuvabo te et valebo tibi per fidem sine tuo engan contra omnes homines sine aliqua fraude cum omnibus meis castelliset villis et hominibus meis et cum omnipotencia mea et dabo tibi potestatem de ipsis castris que recuperavero si eam michi quesieris sine ullo tuo engan. Et propter dampnum quod tibi evenit pro isto meo osatico faciam tibi emendacionem et restitucionem qualem tu suprascripte comes michi mandaveris vel barchinonensis et cesaraugustanus episcopimichi laudaverint et consuluerint. Sicut superius scripta sunt omnia ita convenio et affido tibi Raimundo comiti suprascripto in vera fide et ordine meo ac romane ecclesie debita reverencia pro cuius mandato et obediencia in tuo sum devolutus ostaticout ita compleam tibi firmiter et attendam sine tuo engan excepto quantum tuo grato animo me inde absolveris vel prolongaveris. Et jurotibi propria manu ut sicut superius scripta sunt omnia ita faciam tibi et ita compleam et attendam sine tuo engan per hec sancta IlII evangelia. Ego insuper Raimundus comes jamdictus convenio tibi suprascripto L. pampilonensi episcopo ut ex tunc valeam tibi et adjuvem te cum mea potencia sine tuo engan. - Actum est hoc in mense februarii apud Cesaraugustam in presencia episcoporum videlicet barchinonensis ac cesaraugustaniin era millesima CXCVI anno ab incarnatione Domini millesimo CLVII. Sig+num Lupi pampilonensis episcopi. Sig+num Guilelmi barchinonensis episcopi. Petrus Dei gracia cesaraugustanus episcopus. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit.
Nota: ostatico : ostatge , rehén.