XXXVI, reg 1 fol 7, 29 agosto 1141


XXXVI
Reg.1.fol.7. 29 ago. 1141.

In nomine patris et filii et Spiritus sancti amen. Universis Sancte ecclesie pateat filiis quod Adefonsus rex Aragonensium inclitus in suo pleno sensu et memoria et ad extremum etiam vite sue tertiam partem regni sui quod ipse habebat et tenebat dedit et in suo testamento dimissit omnipotenti Deo redemptori nostro ejusque sanctissimo sepulcro. Et ut post obitum ejus hoc ratum et firmum haberetur suos homines jurare fecit et sic dominice passionis et resurrectionis ecclesiam hereditariam suam reliquit ut secundum apostolum coheres Christi heres autem Dei fieri mereretur in celis. Quia vero regnum illud Iherosolimitanorum partibus longissimis terre marisque finibus segregatur et a sarracenis assidue assultatur et impugnatur christiani autem ibidem commanentes fidelissimo rectore atque industrissimo indigent defensore: ego Wilelmus Dei misericordia humilis Sancte civitatis Iherusalem patriarchacommunicato Iherosolimitani regni consilio una cum Petro venerabili dominici sepulcri priore omnique canonicorum conventu ejusdem tibi Raimunde venerande Barchinonensium comes quem utilem et necessarium ad terram regendam et defensandam et sanctarum Iherusalem virtutum amatorem cognovimus tueque cuncte progeniei ad servicium Dei et fidelitatem predicti sepulcri partem que pertinet jamdicto dominico sepulcro suprascripti regni damus et concedimus ut habeas et secundum Deum in justitia et veritate possideas tu et omnis projenies tua sub hac fidelitate evo perhenni et secula cuncta. Preterea ut regia dignitate et regio nomine deinceps sublimeris auctoritate domini nostri Jesu-Christi et sui gloriosissimi sepulcri cui semper asistimus quamvis indigni et nostra tibi concedimus et auctorizamus. Quod si forte contigerit te sine legitima prole obirepars hec tibi allata sine aliquo obstaculo sepulcro jamdicto remaneat. Nos autem atque successores nostri ad honorem et utilitatem sanctissimi sepulcri retinemus in hac parte nostra tibi atque progeniei tue concessa in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Darocha in Calataiub in Jacha et in omnibus aliis civitatibus quas Deo juvente adquirere poteris singulos homines de singulis legibus cum domibus et terris et vineis pratis pascuis et aquis cunctisque eidem domibus pertinentibus cum omnibus serviciis censibus et usaticis regi pertinentibus ita ut nec tu comes nec aliqua persona per te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere sed omnino liberos ac sine omni inquietudine quietos dimittas. Sub hac etiam libertate similiter retinemus in omnibus castris et villis totius regni ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores singulos homines cum omnibus eorum possessionibus serviciis et usaticis ut superius scriptum est. Tali quidem conditione omnia nostre parti pertinencia tibi supramemorato comitidamus et confirmamus et de nostro jure in tuam potestatem tradimus et homines a juramento nobis facto absolvimus et in tua fidelitate et servicio submittimus. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens violare presumpserit si non satisfactione congrua emendaverit a sacratitissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jhesu-Christi aliena fiat atque in extremo examine cum Juda proditore depereat et excomunicationi donec satisfecerit subjaceat. Facta est autem hoc carta IIII kalendas septembris anno Dominice incarnationis MCXLI indicione IIII. Ego Wielmus Dei gratia Iherusalempatriarcha subscribo. Ege Petrus Domini sepulcriprior subscribo. Ego Petrus subprior subscribo. Ego Obertus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Lambertus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Aimericus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Giraldus sacerdos et canonicus dominici sepulcri sancte iherosolimitane ecclesie in Ispania legatussubscribo. Ego Guarnericus sacerdos et canonicus sanctissimi sepulcri subscribo. Ego Lambertus sacerdos et canonicus dominici sepulcri subscribo.Ego Wilielmus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Guilielmus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Godefredus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Rodbertus et canonicus sancti sepulcri subscribo . Sig+num Petri Bernardi sacerdotis et canonici sanctissimi sepulcri subscribo. Ego Giraldus diachonuset canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Wilielmusdiachonus et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Burcardusdiachonus et canonicus sancti sepulcri subscribo. EgeRainerius diachonus et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Evrardus subdiachonus et canonicus santi sepulcri subscribo. Ego Wilielmus subdiachonus et canonicus sancti sepulcri subscribo.