XXXVII
Perg. N° 143. 18 dic. 1142.
Cum debitum humane condicionis nullus mortalis evadere potest idcirco in Dei nomine ego Arnallus Dei dignacione Barchinonensis episcopus cupiens pergere Iherosolimam facio meum testamentum in quo eligo manumissores meos Berengarium Ermengaudi et G. Bermundi et G. de Farequibus caritative precipio ut si mori me contigerit antequam alium testamentumfaciam potestatem habeant distribuendi omnes facultates meas sicut eis in hoc testamento injunxero. In primis concedo Deo et canonice Sancte Crucis Sancteque Eulalie vineam unam quam plantavi in alodio Sanncte Crucis Sancteque Eulalie et in mea compra que vinea est juxta mansum de Provincialibus et meum aput campum quem habeo juxta regumcomitalem super viam publicam in quo edificavi fornum de caleet vineam quam plantavi apud Granatam cum illo campo qui fuit Fulconis Girberti quem emi a comite. Huic donationi addo ferraginale quod adquisi et emi de Arberto de Licianoet Petro ejus fratre prope mansum Guillelmi Suniarii in Provincialibus. Concedo altari Sancte Eulalie in omni meo alodio de Orta et Romaneto sextarium I olei annuatim de quo ardeat una lampada ante corpus beate Eulalie virginis ad mensuram de Orta. Concedo iterum Sancte Cruci et Sancte Eulalie in meis mobilibus et vascule majoribus et minoribus XL morabatinos .... eniter alodium ad illuminandam lampadam et libros meos qui ibi sunt. Concedo ospitali iherosolimitani mansum meum de Provincialibus quem edificavi cum ecclesia Sancti Nicolaique ibi est cum compris quas feci a Berengario Bernardi de Cabaneset ab Arnallo Bonifilii preter ipsum ferraginal quod habui de Arberto de Licano et ejus fratre eo modo ut eundem mansum teneat et habeat Poncius frater meus in vita sua et solvat inde annuatim tascham ospitali sine contrarietate et post obitum ejus revertetur integriter predicto ospitali in perpetuum possidendum. Concedo cenobio Sancti Cucuphatiscampum quem emi de filiabus Arnalli Gerontu et Raimundo Petri Girardi qui est in Provincialibus et unum par boum et equas IIII que sunt apud Riopole. Item concedo cenobio Sancti Petri Puellarum tertiam partem pariliate quam emi de Arberto de Lizano. Dimito prelibate canonice XL morabatinos quos habeo per meum pignus in prephata pariliata de Licano et de istis XL morabatinis ematur alodium unde fiat meum aniversarium annuatim. Insuper addo jamdicto cenobio Sancti Petri par I bovum et equas II que sunt apud Riopollum. Concedo Sancte Marie Rivipollensis cenobio II equas. Concedo omnibus presbiteris totius episcopatus singulis singulas eminas ordei de meo sementer et diaconibus singulas migeras. Concedo Sancto Laurentio de Monte equam I. Alodium meum de Orta et de Romaned preter supradictam lampadam Sancte Crucis Sancteque Eulalie concedo inter Poncium fratrem meum et B. de Terragona et quisquis illorum obierit sinelegitimo infante qui superstes fuerit habeat predictum alodium. Et concedo supradictis fratribus meis domos meas de Barchinona cum ipsarte canonice ut teneant ipsas in vita sua et inde solvant annuatim jamdicte canonice per censum quarter I olei in capite jenuarii et post illorum amborum obitum revertantur predicte cannonice sine obstaculo. Alias meas domos quas emi de Gerallo concedo Sancte Marie Solsone et ei dedi in carta donationis. Concedo Poncio fratri meo equas III et si ille obierit sine prole legitima habeat eas B. frater meus. Dimito B. predicto meum pullum quem ipse tenet et meum mulum. Concedo Gaucfredo de Fare II equas quas Burull de Provincialibus habet mecum et unam aliam equam cum suo fructu quam habeo ad medium cum Petro Capitis scole meum directum. Poncio Avienciane concedo I equam quam habeo in Banalocham ad medium. Dimito nepotibus meis Bernardo et Raimundo singulos pullinos qui exiant de meis equis et XX morbetinos qui exiant de meo caballoquem tenet Gaufred de Fare. Concedo ad Guillelmum BermundiII equas quas habeo cum Petri Berengarii de Magrina ad medium meum directum. Alium nutrimentum desuper textatum quod de meis equabus exierit donent mei manumissores pro anima mea sicut melius videant. Concedo Sancti Nicholai quod est in ecclesia Barchinone domos meas cum edificio quas habeo infra muros Barchinone illas videlicet quas emi de Jarato Ebreo quas domos teneat unus presbiter qui in eodem altari assidue cantet missas pro anima mea et fidelium defunctorum. Omnia vascula mea de Provincialibus maiora et minora et universa utensilia que ibi sunt concedo Poncio fratri meo ut habeat ea in vita sua et post ejus obitum revertantur predicto ospitali sine contrarietate. Quod est actum XV kalendas januarii anno VI regni Ledovici regis junioris. - Arnallus Barchinonensis episcopus. Sig+num Guillelmi Levite. Sig+num Gaufredi de Fare. - Poncius Levita scripsit hoc die et anno quo supra.