XIX, perg 633, Jaime I, 17 mayo 1234

XIX.
Perg. n. 633. Jai.I. 17 may. 1234.

In Christi nomine. Notum sit cunctis quod nos JacobusDei gratia rex Aragonum et regni Majoricarum comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani predecesorum
nostrorum sequentes vestigia apud Terrachonam in generali curiaconstituti habito consilio episcoporum et aliorum Ecclesie prelatorum et magistrorum Templi et Hospitalis ac nobilium subscriptorum ad honorem Dei el subditorum nostrorum paces et treugas ultimas quas olim fecimus Barchinone quando ivimus ad Majoricas penitus renovantes et iterum confirmantes ea que de nostris regalibus et de ecclesiis katedralibus et aliis per Cataloniamconstitutis de clericis et locis religiosis de venerabilibus domibus Hospitalis et Templi cum omnibus rebus suis et hominum eorum mobilibus et inmobilibus sicut in cartis nostris plenius continetur quedam capitula eisdem pacibus dignum duximus adjungenda omnem superfluitatem a nobis penitus resecantes ut cum Dei auxilio infideles barbaras naciones expugnemus salvis in omnibus usaticiset consuetudinibus Barchinone. In primis statuimus quod omnes homines de pede tam rustici quam villani sive sint nostri sive ecclesiarum vel locorum religiosorum sive militum sive de alodio sive de feudo cum guerra et sine guerra sint sub pace et treuga firma et secura sub fidelitate et legalitate nostra cum omnibus rebus suis mobilibus et inmobilibus exceptis personis illorum qui in cavalcatis inventi fuerint vel forte caperentur in castro vel forcia aliqua expugnata. Veruntamen postquam reversi fuerint de cavalcatis sint salvi et sub ipsa pace libentes et securi cum suis bestiariisgrossis et minutis ortis campis et vineisdomibus possessionibus arboribus cujuscumque sint generis ac rebus aliis mobilibus et inmobilibus que dici vel cogitari possunt ad eosdem homines pertinentes exceptis latronibus et raptoribus manifestis. Item statuimus quod nullus homo capiat per se vel per alium nec raubet nec raubari faciat aliquem de genere laicum vel clericum nisi ipsum acuidaverit antea per quinque dies: et hoc intelligimus de illis qui non sunt in guerra nec sunt valitores alicujus guerre: et qui ceperit vel iterfecerit eum sit statim traditor. Item statuimus quod nullus vicariusnoster vel aliquis homo de vila pignoret aliquem militem vel ejus hominem vel ecclesiarum vel locorum religiosorum vel faciat eis aliquod malum pro aliquo malefacto debito vel delicto nisi primum invenerit fatigam directi in eo vel in domino suo: quam si invenerit possit suum debitum pignorare in omnibus rebus suis exceptis personis hominum et animalibus aratoriis que omnia sint in pace. Eodem modo milites vel eorum homines nec homines ecclesiarum vel locorum religiosorum non possint nostros homines nec alios pignorarenec malum eis facere sine premissa fatiga inventa in nostris hominibus vel nobis vel in vicario sub quo nostri homines fuerint constituti. Item statuimus quod nullus reptatus de bauziasustineatur in nostra curia vel alibi nisi se purgare voluerit de bauzia secundum consuetudinem Barchinone. Item statuimus quod nos nec aliquis subditus noster non comedamus in die nisi de duabus carnibus semel et de una istarum possint fieri assature si alie assature ut edi et porcelli defuerint et de istis duabus carnibus non possint preparari nisi uno modo: de una vero carne possit prendere vel tenere. Carnes vero salse sive sicce vel venaciones in istis duobus carnibus minime computentur: de quibus venacionibus ita statuimus ut ille qui ceperit eas preparet sibi quot modis voluerit. Qui autem emerit eas non possit preparare nisi de una venacione: si vero date sibi fuerint faciat de ipsis ac si cepisset eas. Item statuimus quod nos nec aliquis subditus nobis non portet vestes incisas listatas vel trepatas nec portet in vestibus aurumvel argentum nec aurifrigium nec auripellum nec setam sutam nec cembelinum nec erminium nec lutriamnec aliam pellem fractam vel retortam nec allibails cum auro vel argento sed erminium vel lutriamintegram simplicem solummodo in longitudine incisam circa capucium cape et aperaturas manicarum quas dicuntur braçaleres et in capitibus manicarum et in mantellis similiter et cotis sive garnatxiis. Item statuimus quod nos nec aliquis alius homo nec domina demus aliquid alicui joculatori vel joculatrici sive soldadarie seu militi salvatge sed nos vel alius nobilis possit eligere et habere ac ducere secum unum joculatorem et dare sibi quod voluerit. Item statuimus quod nullus filius militisqui non sit miles nec ballistarius sedeat ad mensammilitis vel domine alicujus nec calcet caligasrubeas nisi sit talis qui secum milites ducat. Item statuimus quod nullus joculator nec joculatrix nec soldataria presentes vel futuri nec illa que olim fuit soldataria sedeant ad mensam militisnec domine alicujus nec ad gausape eorundem nec comedant nec jaceantcum aliqua dominarum in uno lecto vel in una domo nec osculentur aliquam earundem. Item statuimus quod nullus faciat aliquem militem nisi filium militis. Item statuimus quod omnis homo sive miles sive alius qui iverit cum domina generosa sit salvus et securus nisi fuerit homicida. Item statuimus quod non fiant tornejamenta voluntaria nisi fuerint in guerra. Item statuimus quod per singulas civitates et castellaet loca nostra et nobilium et militum et locorum religiosorum omnium Catalonie apud Ilerdam et in locis Catalonie ubi currit moneta jaccensisvendatur kaficium Ilerde frumenti ad precium viginti quinque solidorum et kaficium ordeiXV solidorum et in aliis locis ubi sunt diverse mensure vendatur mensura illa secundum quantitatem kaficii llerde. In Catalonia ubi currit Barchinone monetavendatur quarteria Barchinone de frumento al plus XX solidos et quarteria ordei septemsolidos quarteria siliginis octo solidoset in aliis locis Catalonie ubi sunt diverse mensure vendatur mensura illa secundum valorem et quantitatem quarterieBarchinone. In episcopatu vero gerundensimigeria de frumento ad plus vendatur VI solidiset de ordeo IIII solidos migera de monellis de frumentoIIII solidis et dimidium et de ordeo III solidis et ad hanc racionem cetere mensure que sunt in episcopatu gerundensivaleant et vendantur: in Catalonia vero ubi currit monetaacrimontensis vendatur frumentum et ordeum ad valorem cambii jaccensis et ad quantitatem mensure ilerdensis. Si quis vero ex prestito debebit bladumsolvat predictam summam peccunie si maluerit et non teneatur reddere bladum pro blado. Valeat hoc statutum a festo sancti Johannis de junio usque ad unum annum. Item statuimus quod per quamlibet civitatem et loca instituantur duo probi homines et fideles secundum magnitudinem civitatis et loci et unus clericus fidelis qui sacramento astringantur coram populo quod predictum statutum in omnibus fideliter exequatur: et si forte in hiis exequendis reperti fuerint culpabiles puniantur a domino pena corporis et averi. Hoc idem jurent vicarius et bajulus locorum el eadem pena puniantur. Item statuimus quod omnes hominesCatalonie tam nobiles quam clerici quam laiciquam judei sive sarraceni compellantur vendere bladumsuum cujuslibet generis sit sub forma predicta: ita quod illi qui sunt de episcopatu illerdensi urgellensi et terrachonensi et dertusensi deducant bladum ad expensas suas et sue familie necessarias secundum cognitionem eorum qui fuerint constituti a tempore isto usque ad festum sancti Johannis de junio et deinde usque ad unum annum: illi qui sunt de episcopatu Barchinone deducant expensas predictas usque ad festum sancti Jahannis (Sant o Sent Johan: Joan)et de ipso festo usque ad unum annum: residuum cogantur vendere dicto modo. Illi qui sunt de episcopatu Gerunde vicensideducant expensas predictas usque ad exitum intrantis mensis juliitantum: residuum cogantur vendere dicto modo. Item statuimus quod nullus debitor teneatur solvere suo creditori nomine usurarum nisi XII .... (1: La abreviatura dice mas, que podrá ser minas, mundinas o monetas. ) pro C in anno et XII solidos pro centum et non plures et secundum hanc quantitatem solvat de aureis quilibet suo creditori. Judei vero accipiant pro C solidis viginti in anno et non plures et si plus acceperint sint incursi nostri cum corporibus et averis: et si forte debitores querimoniam ecclesie fecerint currant eos per villam flagellando et amitant penitus petitionem. Item statuimus quod quilibet sacramento manifestet predictis executoribus quantum bladumhabeat et si in hoc repertus fuerit perjurus amitat totum bladumde quo se perjuraverit. Item statuimus quod nullus possit emere bladum nisi de mense ad mensem quantum sibi necesse fuerit et familie sue secundum cognitionem executorum. Has novas constitucionesobservari a presenti die usque ad festum sancti Michaelis et de eodem usque ad triennium continue completum precipimus a nobis ipsis et ab aliis omnibus sub nostro dominio constitutis eo salvo quod superius dictum est de termino bladi et salvis paceet treuga et consuetudinibus ac usaticisBarchinone. Qui contra ista capitula vel contra unum ex istis venerit et infra decem dies ex quo amonitus fuerit a nostro vicario non emendaverit penam dupli sustineat. Hec omnia juramus et jurari precipimus a nobilibus et militibus universis Catalonie:et qui jurare noluerit sit ejectus a pace et treuga cum omnibus bonis suis et excomunicetur ab episcopodiocesano et quodcumque malum illi violatori istarum constitutionum evenerit nullo unquam in tempore sibi emendetur et si aliquod malum alicui ipse violator fecerit ea racione illud malum sive dampnum quodcumque sit restituat in duplum et nos juvabimus illum cui datum fuerit dampnum et ab hominibus et vicariis nostris juvari faciemus viriliter et potenter. Hec omnia facta sunt apud Terrachonam XVI
kalendas aprilis anno Domini M°CC°XXX° quarto consilio subscriptorum prelatorum et nobilium virorum qui nobiscum sunt in curia constituti. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum et regni Majoricarum comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani. - Berengarii episcopi Barchinone. - G. episcopi gerundensis. - Berengarii episcopi ilerdensis. - P. episcopi dertusensis.- B. episcopi elenensis. - R. Patot magistri milicie. - H. de Fullalquer magistri Hospitalis. - P. infantisMajoricarum.
- N. Sancii. - P. Hugonis comitis Empuriarum. Juravit salvo jure et dominio suo in omnibus comitatibus ejus. - R. Fulconis vicecomitis cardonensisjurantis. - B. de
Ça-Portella jurantis. - G. de Mediona jurantis. - Gaucerandi de Pinos jurantis. - G. de Podioviridijurantis. - Dalmatii de Timor jurantis. - Berengarii de Podioviridijurantis.
- G. de Ça-Guardia jurantis. - G. de Angulariajurantis. - B. de Sancta Eugenia jurantis.
- Berengarii de Angularia jurantis. - P. de Cervaria jurantis. - P. de Queraldjurantis. - G. de Cervaria jurantis. - P. de Grainanajurantis. - P. Berengarii de Ager jurantis. - G. de Montecatano jurantis. - H. de Mataplana jurantis. - Gaucerandi de Rocaberti jurantis.
- Dalmacii de Sancto Martino jurantis. - Gilaberti de Crocillis jurantis. - G. de Sancto Vincentiojurantis. - F. de Sancto Martino jurantis. - G. de Palacons. - B. de Palacio jurantis. - P. de Montecatano jurantis. - Gaucerandi de Cartaia jurantis. - Dalmacii de Castello jurantis. - Berengarii de Cervaria jurantis. - B. de Rocafort jurantis. - A. de Rubione jurantis. - P. de Grainanella jurantis. - P. de Angularia jurantis.

xx-perg-1339-jaime-i-1-agosto-1253

XVIII, perg 445, Jaime I, 2 febrero 1231

XVIII.
Perg. n. 445. Jaime I. 2 feb. 1231.

In Dei nomine. Conescuda cosa sea a todos los quison et son por venir que io don Jacme perla gracia de Dios rey de Aragon desafillo adtodo omne et afillo a vos don Sancho rey de Navarra de todos mios regnos et de mias terras et de todos mios sennorios que ovi ni e ni debo aver et de castiellos et de villas et de todos mios sennorios: et si por aventura deviniesse de mi rey de Aragon antes que de vos rey de Navarra vos rey de Navarra que herededes todo lo mio asi como desusoes scripto sines contradizimiento ni contraria de nul omne del mundo. Et por mayor firmeza de estfeito et de esta avinencia quiero et mando que todos mios ricos omes et mios vasallos et mios pueblos jurena vos sennoria rey de Navarra que vos atiendan lealmentcomo scripto es desuso et si non lo fiziessenque fincassen por traidores et que nos pudiesen salvar en ningun logar. Et yo rey de Aragon vos prometo et vos convengolealment que vos faga atender et vosatienda luego asi como dessuso es scripto et si nonlo fiziesse que fosse traidor por ello. Et si per aventura enbargo yo ave ninguno de partde Roma o oviere io rey de Aragon so tenudopor conveniencia por defferlo ad todo mio poder: et si nul omne del sieglo vos quisiesse fer mal por est pleito ni por est paramiento que io et vos femos que io que vos aiudelealment contra todo omne del mundo. Adunde mas que nos aiudemos contra al rey de Castiellatodavia por fe sines enganno. Et io don Sancho rey de Navarra por la gracia de Dios por estas palabras et por estas conveniencias desafillo a todo omne et afillo a vos don Jacme rey de Aragon de todo el regno de Navarraet de aquello qui al regno de Navarra pertanneet quiero et mando que todos mios ricos omes et mios conçellosque juren a vos sennoria que vos atiendan esto con Navarra et con los castiellos et con las villas si por aventura deviniesse antes de mi que de vos et si nonlo fiziessen que fossen traidores asi como scriptoes desuso. Et ambos ensemble femos paramientoet conveniencia que si por aventura io en mia terra camiasse ricos omens o alcaydes o otros quales quisier en mios castiellos aquellos a qui io los diere castiellos o castielloquiero et mando que aquel que los receba por mi que viengaa vos et vos faga homenage que vos atienda esto asi como sobre scripto es. Et vos rey de Aragon que lo fagades complir a mi de esta gisa misma et por estas palabras en vestra terra: et vos rey de Aragon atendiendome esto io don Sancho rey de Navarra por la gracia de Dios vos prometo a buena fe que vos atienda esto asi como scripto est en esta carta et si non lo fiziesse que fosse traidor por ello vos rey de Aragon atendiendome esto asi como sobrescripto es en esta carta. Et sepan todos aquellos quiesta carta veran que io don Jacme por la gracia de Dios rey de Aragon e io don Sancho por la gracia de Dios rey de Navarra amigamos entre nos por fe sines enganno et faziemos homenage el uno al otro de boca et de manos et juramos sobre quatro evangelios que asi lo atendamos. Et son testimonios de este feito et de est paramiento que fizieron el rey de Aragonet el rey de Navarra et del afillamiento asi como scripto es en estas cartas don Ato Fozes maiordomodel rey de Aragon et don Rodrigo Liçana et don Guillem de Moncada et don Blasquo Maça et don Pedro Sançnotario et repostero del rey de Aragon et fraireAndreu abbat de Oliva et Exemeno Olivermonge el Pedro Sancheç de Bariellas et Pedro Exemeneç de Valera et Açnar de Vilava et don Martin do Miraglo et don Guillem justiçia de Tudela et don Arnalt alcaide de Sanguessaet io Domingo scribano del rey de Navarraqui las cartas screvi. Facta carta domingo segundo dia de febrero en la fiesta de Sancta Maria Candelera in era MCCLXVIIII en el castiello de Tudela. - Et ioDomingo scrivano por mandamiento del rey de Aragonet del rey de Navarra estas cartas screvi et estsigno con mia mano i fiz +.

Versión de Bernardino Gómez Miedes:

Capítulo III. Contiene el tratado formal del auto de concordia y adopción que los dos Reyes de Aragón y Navarra se hicieron el uno al otro.

Conocida cosa sea ad todos los que son, & son por venir, que yo don Iayme por la gracia de Dios Rey de Aragón, desaffillo ad todo ome, & affillo a vos don Sancho Rey de Navarra de todos mios regnos, & de mias tierras, & de todos mios señoríos que 
oue ni he ni deuo auer, & de castiellos & de villas & de todos mis señorías. Et si por auentura deuiniesse de mi Rey de Aragó, antes q d vos Rey de Navarra, vos Rey d Navarra que herededes todo lo mio, assi como de suso es escrito, sines contradezimiento (cótradezimiéto), ni contraria (cótraria) d nulhome del mundo. Et por mayor firmeza de est feyto, & de esta auinença, quiero & mando (mádo) que todos mios ricos homes, & mios vassallos, & mios pueblos juren a vos señoría Rey de Navarra, que vos atiendan lealmente (lealmét), como escrito es de suso. Et si no lo fiziessen, que fincassen por traydores, & que nos pudiessen saluar en ningún logar. Et yo el Rey de Aragon vos prometo, & vos conuiengo lealmét, que vos faga aentender, & vos atienda luego, assi como de suso es escrito: & si non (nó) lo fiziesse, que fosse traydor por ello. Et si por auétura embargo y aue nenguno de part de Roma, o houiere, yo Rey de Aragon so tenudo por conueniença por desferlo ad todo mio poder. Et si nul home dl sieglo vos quisiesse fer mal por est pleyto, ni por est paramiento que yo è vos femos, que yo vos ayude lealment contra todo home del mundo. Adonde mas que nos ayudemos cótra el Rey de Castiella toda via por fe sines engaño.
Et yo dó Sancho Rey de Navarra por la gracia de Dios, por estas palabras, & por estas conueniéças desafillo ad todo home, & afillo a vos don Iayme Rey de Aragon de todo el Regno d Navarra, & de aquello qui el reyno de Navarra pertañe: & quiero & mádo que todos mios ricos homes & mios Concellos juren a vos señoría, que vos atiendan esto con Navarra, & có los castiellos, & con las villas si por auentura deuéiesse antes de mi que de vos. Et si no lo fiziessen que fossen traydores, assi como escrito es de suso. Et ambos ensemble femos paramiéto & conueniençia, que si por auétura yo en mía tierra camiasse ricos homes, o Alcaydes, o otros qualesquiere en mios castiellos, aquellos aqui yo los diere castiellos, o castiello, quiero & mádo que a qll qui los reciba por mi que viéga a vos, & vos faga homenage. Que vos atiéda esto assi como sobre escrito es. Et vos Rey de Aragon, que lo fagades cúplir a mi desta misma guisa, & por estas palabras en vuestra tierra. Et vos Rey de Aragó atendiendo me esto, yo don Sancho de Navarra por la gracia de Dios, vos pmeto a buena fe que vos atienda esto assi como escrito es é esta carta. Et si no lo fiziesse que fosse traydor por ello, vos Rey de Aragó atédiédome esto assi como sobre escrito es en esta carta. Et sepá todos aqllos qui esta carta verá, que yo dó Iayme por la gracia de Dios Rey de Aragó: Et yo dó Sancho por la gracia de Dios Rey de Navarra, amigamos entre nos por fe sines engaño & fiziemos homenage el vno al otro d boca & de manos, & juramos sobre quatro Euangelios que assi lo atendamos, Et son testimonios de est feyto, & de est paramiento que fizieró el Rey de Aragon, & el Rey de Navarra, & del Affillamiento assi como escrito es en estas cartas, don Atho de Foces mayordomo dl Rey de Aragó, & don Rodrigo d Liçana, & don Guillen de Moncada, & don Blasco Maça, & don Pedro Sanz notario & repostero del Rey de Aragon. Et don Pedro Perez justicia de Aragon, & frayre Andreu Abad de Oliua, & Eximeno Oliuer móge, & Pedro Sáches d Variellas, & Pedro Exemenez de Valtierra, & Aznar d Vilana, & dó Martin de Miraglo, & don Guillé justicia de Tudela, & don Arnalt Alcalde de Ságuessa. Facta carta domingo segúdo día de Febrero en la fiesta de santa Maria Cádelera, in Era Millesima ducétissima sexagessima nona en el castillo de Tudela. Que fue año d la natiuidad del Señor M.CCXXXI.
puesto que en este instrumento de la adopción, ninguna mención se hace del infante don Alonso, como el Rey lo affirma, por ventura de consentimiento de ambas partes.

xix-perg-633-jaime-i-17-mayo-1234

XVII, perg 384, Jaime I, septiembre 1229

XVII. 
Perg.n.384. Jai.I.18 set. 1229. (Datum apud Tarrachonam quinto kalendas septemberis anno Domini millessimo CC vicesimo nono).

In Christi nomine. Manifestum sit omnibus quod nos JacobusDei gratia rex Aragonum comes Barchinone et dominus Montispesulanipromitimus vobis venerabilibus in Christo patribus S. Dei gratia Tarrachonensi archiepiscopo G. Vicensi B. Barchinonensiet G. Gerundensi episcopis vobis quoque fratri B. de Campaines tenenti locum magistri et preceptorisRiparie et Miraberti et vobis karissimoconsanguineo nostro Nuno Sancii Hugoni comiti Empuriarum G. de Montecatano vicecomiti BiarnensiR. de Montecatano Raimundo Alaman Guillelmo de Claromonte et aliis omnibus qui nunc presentis estis in Tarrachona et debetis nobiscum personaliter proficisci ad insulas Majoricas Minoricas Eviçam et alias insulas que vocantur generaliter Baleares ad expugnandas inde barbaras naciones quod de tota terra civitatibus villis et castris terris heremiset populatis cum suis redditibus et rebusmobilibus et inmobilibus et exitibus universis que in hoc viatico adquiremus Domino concedente tam per terram quam per mare lezdis pedaticis ribaticiset aliis exitibus universis dabimus vobis vel vestris justas porciones secundum numerum militum et hominum armatorumquos vos vobiscum duxeritis et nos similiter habeamus partem nostram omnium predictorum secundum numerum militum et hominum armatorum qui nobiscum fuerint retentis nobis alcaceriiset staticis regum in civitatibus ultra debitam portionem nobis competentem. Et si forte Domino concedente adquireremus in hoc viatico alias insulas et terrassarracenorum vel res mobiles vel inmobilesper terram vel mare eodem modo inter nos et vos pro porcionibus legitimis dividantur. Et omnes divisionesiste fiant per cognicionem Berengarii Barchinonensis episcopiet G. Gerundensis episcopi fratris B. de CampainesNunonis Sancii Hugonis comitis Empuriarum G. de Montecatano vicecomitis Biarnensis per quorum etiam cognicionem asignentur ecclesiis et clericis dominicature et redditus competentes. Item ad eorundem cognicionem remaneant ibi in stabilimento et in retinimento terre illi qui partem terre habere voluerint vel alios per se constituant defensores. Porciones autem vestras quas ibi habebitis vos et vestri teneatis per nos et successores nostros et ad nostram fidelitatem et consuetudinem Barchinone et detis nobis potestatem quandocumque voluerimus irati et paccati et porciones quas inde habebitis possitis vendereet alienare salva nostra fidelitate et dominio antedicto. Preterea omnes homines de terra nostra et aliunde venientes qui hoc jurare voluerint et venire nobiscum in viatico supradicto habeant similiter partes suas ad cognicionem supradictorum. Volumus etiam et statuimus quod illi qui partem habuerint de terris illis non possint guerrejare inter se dum fuerint in partibus illis nec guerram facere de terris illis. Ad majorem securitatem omnium predictorum nos Jacobus rex predictus juramus per Deum et hec sancta evangelia coram posita hec fideliter servaturos et ducturos nobiscum ducentosmilites. Datum apud Tarrachonam quinto kalendasseptemberis anno Domini millessimo CC vicesimo nono. - Postea in obsidione civitatis Majoricarum XIV kalendas octoberis fuerunt positi et electi de consensu domini regiset omnium predictorum in portionibus faciendis loco Guillelmi et Raimundi de Montecatano Raimundus Alaman et Raimundus Berengarii de Ager qui hec jurarunt et cum eis similiter in porcionibus faciendis Eximinus de Urrea et Petrus Cornelii qui hoc juraverunt.
- Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum comitis Barchinone et domini Montispesulani. - Sig+num Berengarii Barchinonensis episcopi qui promitto in manu Domini S. archiepiscopi Tarrachonensis me iturum et ducturum usque ad centum militeset quos potero servientes. - Sig+num Guillelmi Gerundensis episcopi qui promitto me iturum et ducturum milites quos potero et servientes. - Sig+num fratris B. de Campaines
tenentis locum magistri qui promitto me iturum cum militibus quos potero. - Sig+num Nunonis Sancii qui juro me iturum et ducturum usque ad centum milites salvo jure meo de Scunerio. - Sig+num Hugonis comitis Empuriarum qui juro me iturum et ducturum usque ad septuaginta milites et servientes quos potero. - Sig+num Guillelmi de Montecatano vicecomitis Biarnensis qui juro me iturum et ducturum usque ad centum milites et servientes quos potero et juramus portiones terrarum et rerum facere ut predictum est bona fide. - Sig+num Raimundi de Montecatano qui juro me iturum et ducturum usque ad quinquaginta milites. - Sig+num Raimundi Berengarii de Ager qui juro me iturum. - Signum B. de Sancta Eugenia et Guilaberti de Cruilis qui juramus nos ituros et ducturos usque ad triginta milites. - Sig+num Raimundi Alaman et Guillelmi de Claromonte qui juramus nos ituros et ducturos usque ad XXX milites. - Sig+num Geraldi de Servilione.- Sig+num Ferrarii de Sancto Martino. - Signum Guillelmi scribequi mandato domini regis pro Guillelmo de Sala notariosuo hanc cartam scripsit die et anno prefixis.


XVI, perg 365, Jaime I, 23 diciembre 1228


XVI.
Perg. n. 365. Jai. I. 23 dic. 1228. (Datum apud Barchinonam decimokalendas januariianno Domini millesimo CC vicesimo octavo.)

In Christi nomine. Manifesium sit omnibus quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum comes Barchinone et dominus Montispessulanipromitimus vobis venerabilibus
patribus S. Dei gratia Terrachonensi archiepiscopo B. Barchinonensi G. Gerundensi et G. Vicensi episcopis et vobis karissimo consanguineonostro Nuno Sancii Hugoni comiti
Empuriarum
G. de Montecatano vicecomiti Bearnensi G. de Cervaria R. de Montecatano Hugoni de Mataplana R. Alaman G. de Claro Monte R. Berengarii de Ager et omnibus aliis qui nunc presentes estis in nostra curia Barchinone quod nos personaliter transibimus in hac proxima estale ultima scilicet septimanamensis madii cum nostro navigio cum nostris exercitibusad insulas Majoricas Minoricas Eviçam et alias insulas que vocantur generaliter Baleares ad expugnandas inde barbaras naciones: promittentes vobis omnibus et singulis bona fide et sine fraude quod de tota terra civitatibus castris et villis et terris heremis et populatis cum suis redditibus et rebus movilibus et inmobilibus et exercitibus universis que in hoc viatico adquiremus Domino concedente tam per terram quam per marelezdis pedaticis ribaticis et aliis exitibusuniversis dabimus vobis justas porciones secundum numerum militum et hominum armatorum quos vobiscum duxeritis. Et nos similiter habeamus partem nostramomnium predictorum secundum numerum militum et hominum armatorum qui nobiscum fuerint retentis nobis alcaceriis et staticisregum in civitatibus ultra debitam portionem nobis competentem. Et si forte Domino concedente adquireremus in hoc viatico alias insulas vel terras sarracenorum vel res mobiles vel inmobiles in terra et in mari eodem modo inter nos et vos pro porcionibus legitimis dividantur: et omnes iste divisiones fiant per cognicionem Berengarii episcopi Barchinone Nunonis Sancii Hugonis comitis Empuriarum Guillelmi de Montecatano vicecomitis Bearnensis Raimundi Fulconis vicecomitis Cardone et Guillelmi de Cervaria per quorum etiam cognitionem assignentur ecclesiis et clericis dominicature et redditus competentes. Item ad eorundem cognicionem ibi remaneant in stabilimento et in retinimento terre illi qui partem terre voluerint et alios per se constituant defensores: portiones autem vestras quas ibi habebitis vos et vestri teneatis per nos et successores nostros et ad nostram fidelitatem et consuetudinem Barchinone et detis inde nobis potestatem quandocumque voluerimus irati et pacati et portiones quas ibi habebitis possitis vendere et alienare salva nostra fidelitate et dominio supradicto. Promitimus insuper vobis quod si de isto viatico desisteremus reficiamus vobis omnes missiones et expensas quas inde feceritis vobis eas averantibus ad consuetudinem Barchinone: et hec omnia promitimus vobis in Dei fide et nostra legalitate et in eo dominio quod in vobis habemus. Preterea omnes homines de terra nostra qui hoc jurare voluerint et venire nobiscum in viatico supradicto habeant similiter partes suas ad cognicionem supradictorum. Volumus etiam et statuimus quod illi qui partem habuerint de terris illis non possint guerrejareinter se dum fuerint in partibus illis nec guerramfacere de terris illis. Ad majorem firmitatem omnium predictorum nos
Jacobus rex predictus juramus per Deum et hec sancta Evangelia coram nobis posita nos hoc fideliter servaturos et ducturos nobiscum ducentos milites.Datum apud Barchinonam decimo kalendas januariianno Domini millesimo CC vicesimo octavo. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum comitis Barchinone et domini Montispesulani. - Sig+num Berengarii Dei gratia Barchinone episcopi qui promitto in manibus domini Sparagi Terrachonensis archiepiscopi me iturum et ducturum C milites et quos potero servientes. - Sig+num Nunonis Sancii qui juro me iturum et ducturum C milites et servientes salvo tamen jure meo Castri de Montveri et donacionem quam inde habeo. - Sig+num Hugonis comitis Empuriarum qui juro me iturum et ducturum LXX milites et servientes. - Sig+num Guillelmi de Montecatano vicecomitis Bearnensis F. de Sancto Martino G. de Cervilione qui juramus nos ituros et ducturos C milites et servientes.
- Sig+num Raimundi de Montecatano R. Berengarii de Ager qui juramus nos ituros et ducturos L milites et servientes. - Sig+num Berengarii de Sancta Eugenia Gilabertoni de Croyles qui juramus nos ituros et ducturos XXX milites et servientes. - Sig+num Hugonis de Mataplana Gaucerandi de Pinos qui juramus nos ituros et ducturos L milites et servientes. - Sig+num Raimundi Alaman Guillelmi de Claromonte qui juramus nos ituros et ducturos XXX milites et servientes. - Sig+num Guillelmi scribequi mandato domini regis pro Guillelmo Rabacie notariosuo hanc cartam scripsit loco die et anno prefixis.

xvii-perg-384-jaime-i-18-septiembre-1229

XV, perg 322, Jaime I, 31 marzo 1227


XV.
Perg. N° 322. Jai.I.31 mar. 1227. (MCC vicesimo septimo)

Sit notum cunctis quod orta dissensione inter dominum Jacobum Dei gratia regem Aragonis comitem Barchinonis et dominum Montispesulani ex una parte et dompnum Ferrandum infantem Aragonis et episcopum Cesaraugustanum petentem tam pro se quam domna Sanxa Petri uxorem quondam Petri Aunesii et Petrum Cornelii et Petrum Jordanum et Atorellam ex altera super quibusdam conjurationibus et federacionibus vel empressionibus quas rex in perjudicium sui factas esse dicebat quas infringi cum instancia postulabat et super dampnis datis tam ex parte regis quam ex parte militum predictorum de quibus utraque pars satisfaccionem sibi fieri petebat et super restitucione quorundam castrorum que rex propria auctoritate post mortem P. Aunesii (Pedro II de Aragón, padre de Jaime I el conquistador) invasit quorum episcopus restitucionem ante omnia instanter petebat et super quadam summa pecunie quam rex eidem P. Aunesio (Pedro II) debebat pro qua quedam castra sibi fuerant pignori obligata quam summam pecunie episcopus memoratus tam pro se quam pro uxorequondam P. Aunesii petebat et super quibusdam aliis questionibus de quibus ad invicem contendebant: tandem pro bono pacis totum negocium precise et absolute posuerunt in manibus domini Sparagi Dei gratia terrachonensis archiepiscopi et B. per eandem episcopi ilerdensis et F. magistri milicie templi ut quidquid predicti laudatores sive arbitratores super omnibus premissis et singulis vel etiam cavalleriis ab ipso regedictis militibus conferendis laudando vel mandando statuerent ratum et firmum ab utraque parte perpetuo haberetur: et ut laudamentum eorum majori firmitate nitatur dominus rex sub fide homagiifratri domno archiepiscopo promissit se per omnia servaturum quidquid super premissis dicti tres laudatores duxerint ordinandum. Hoc idem dictus dompnus F. et P. Corneliiet P. Jordanus et Atorella per se et valitores suos sub fide homagii eidem domno archiepiscopo facti et sacramenti corporaliter prestiti promisserunt. Nos igitur laudatores predicti de consensu partium electi visis et auditis sumatim rationibus utriusque partis et voluntatibus singulorum inquisitis et cognitis habito quamplurium sapientum consilio conjurationes factas inter militeset cives milites et milites confederacioneset empresiones penitus irritamus et instrumenta coujurationum(conjurationum ?) facta domino Regi reddi jubemus. Item volumus et mandamus quod dompnus F. faciat homagium domino regi et juret sibi fidelitatem et rexeundem F. ut patruum debeat honorare: et quia probacio dileccionis exhibitio est ipsis volumus et mandamus ut rex eidem trigintamilicias sive cavallerias assignet quas eidem auferendi potestatem non habeat usque ad annum ipso F. debitum servitium secundum forum Aragonis pro ipsis cavalleriis domino regi exhibente et quod omnem rancorem et indignacionemquam contra eundem F. habuit quoquomodo dominus rex eidem remitat et dominus rex juret super IIII evangeliaquod dominus F. se possit in ipsius de cetero credere et fidare. Volumus etiam et mandamus ut episcopum Cesaraugustedominus rex honoret et benigne ipsum tractet et consanguineossuos et ipsum episcopum suum et res ad episcopatumpertinentes in sua proteccione et guarda speciali recipiat et contra quemlibet manuteneat et defendat et omnem indignationem quam contra eundem episcopum conceperat quoquomodo eidem episcoporemittat in perpetuum et episcopus remittat ei versa vice. Illa vero castra et possessiones sive ville quas P. Aunesii in vita sua tantum a domino rege habebat volumus et mandamus quod domino regi restituantur infra decem dies. In illis autem villis vel castris que jure proprietatis a domino rege P. Aunesiusprobabiliter habuisset volumus et mandamus quod episcopus jus suum salvum habeat in omnibus et per omnia super castristerris seu villis eidem P. Aunesio vel P. Jordano vel alicui alii de parte illa per regem pignori obligatis. Item dicimus quod ipse episcopus et dompnaSancia Petri uxor quondam P. Aunesii exhibeant instrumenta omnia pignorum predictorum et rex solvat ei summam debiti que in eis est comprehensa infra decem dies eo deducto quod inde solutum est: quod nisi fecerit episcopus memoratus et domna Sancia Petri tamdiu possideant predicta
pignora quousque sit eis de summa debili plenarie satisfactum: et si aliqua castra eidem P. Aunesiopignori obligata rex teneat vel posideatvel alius nomine suo ea restituat nisi infra decem diessolverit summam debiti ut supradictum est et faciat tenere et possidere in pace absque molestacione alicujus persone. Item dicimus pro bono pacis quod fructus percepti usque ad presentem diem non computentur in sortem set habeant ex dono regis.Volumus etiam et mandamus quod dominus rex remittat P. Cornelii omnem rancorem et indignacionem quam contra eundem concepit quoquomodo et pro bono pacis assignet eidem P. Cornelio viginti cavallerias pro quibus teneatur P. Cornelius domino regi debitum servicium exhibere secundum forum Aragonis. Volumus etiam et mandamus ut Atorelleassignet quindecim cavallerias ipso Atorelladebitum servicium pro eis exhibente secundum forum Aragone et remitat eidem omnem indignationem et iram quam contra eundem conceperat quoquomodo. Omnes autem predictas cavallerias assignet dominus rex singulis predictorum in loco competenti quas eisdem usque ad annum potestatem non habeat auferendi. Volumus etiam et mandamus ut P. Jordano et omnibus aliis militibus qui contra eum dicuntur extitisse et auxilium F. et civitatibus
prestitisse remittat omnem indignationem et rancorem dominus rexquas contra eosdem conceperat et omnem questionem et demandam et injuriam eisdem remittat quas contra eosdem movere poterat rationeguerre vel alicujus disensionis habite inter eos. Volumus etiam et mandamus ut omnia dampna data vel injurieillate vel neces hominum facte post mortem P. Aunesii ab ipso rege vel ex parte militum qui contra eum fuerint hinc inde penitus remitantur cum parca delicta mutua compensatione tollantur. Item volumus et mandamus ut omnes capti sive fuerint milites sive alii qui detinentur ab ipso rege vel valitoribus suis penitus absolvantur vel si ex parte militum qui contra regem fuerint aliqui captidetinentur penitus liberentur sine aliqua redempcione. Castra vero et hereditates
videlicet castellumillud quod dicitur Castro et Sanctus Medir et Angos et Junzano et Sancta Eulalia et sique alie sunt hereditates et castra que in hac guerra ab alterutra
partium fuerint occupata sint restituta illis quibus ablata fuerunt eo tamen intellecto de castro et villa de las Ceilas quod si forte rex noluerit ipsum restituere A. de las Ceilasnon opponat se in aliquo contra eundem A. vel suos: et volumus quod Ferrandus et omnes valitores sui remittant cuilibet de familia regia vel creatione omnem iram
et indignationem quam contra eos conceperunt. Volumus et mandamus ut dominus rex ex jurisdictione sua det firmas treuguas omnibus militibusde regno Aragonis usque ad annum et preterea per decem dies et eas faciat inviolabiliter observari violatores etiam viriliter puniendo. Si quid vero verbum ambiguum positum est in hac carta nostre interpretacioni relinquimus declarandum et si aliquid deest hoc possimus supplere quandocumque et quotienscumque voluerimus nos tres vel etiam duo sine tercio non inquisitis partium voluntatibus immo eis contradicentibus possimus supplere si opus fuerit et interpretari si aliquid ambiguum super hujusmodi in posterum oriretur sicut melius nobis videbitur expedire. Omnia vero supradicta et singula volumus et mandamus in virtute sacramentorumet homagiorum nobis prestitorum ab utraque parte inviolabiliter observari. Actum est hoc II kalendas aprilis anno Domini M°CC° vicesimo septimo. - Ego S. Terrachonensis archiepiscopus subscribo +. - Sig+num Berengarii Ilerdensis episcopi.
- Sig+num fratris F. magistri milicie templi. - Ego Raimundus de Speluncha subscribo
sig+num. - Ego Guillermus Vitalis subscribo. - Ego Johannes de Rubicem hoc scripsi mandato supradictorum laudatorum cum litteris suprapositis in IIII linea ubi dicitur restitucionem et in Va linea ubi dicitur precise et hoc + (signo) feci.

xvi-perg-365-jaime-i-23-diciembre-1228

XIV, perg 310, Jaime I, 13 noviembre 1226


XIV.
Perg. N° 310. Jaime I. 13 nov. 1226. (era MCCLX IIII idus novembris)

In Dei nomine notum sit presentibus et futuris quod nos G. de Montecatano Dei graciavicecomes bearnensis per nos et per omnes nostros consanguineos valitores et amicos scilicet GG. de Cervaria R. de Montecatano W. R. senescalcus W. de Cervillon et Guiralt filio suo R. de Cervaria R. Alaman W. de Claromonte facimus amicitiam et societatem atque unitatem firmam et perpetuam omni tempore duraturam vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto concilio et universitate Cesarauguste civitatis et vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto concilio et universitate Oscensiset vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto concilio et universitate Jaccensis ville et promittimus et convenimus vobis omnibus et singulis supradictis bona fide sicut melius potest dici vel intelligi ad utilitatem vestram valere et juvare vos consilio et auxilio contra omnes homines sublimes medios et infimos qui vellent vos raubare vel forciare vel violenciam facere vel auferre vobis vestra vel diminuere foros vel juravestra salvo in omnibus jure domini regis et domine regine. Simililer nos jurati et probi homines et totum concilium et universitas Cesarauguste civitatis et nos jurati et probi homines et totum concilium et universitas Oscensiscivitatis et nos jurati et probi homines et totum concilium et universitate Jaccensisville facimus amicitiam et societatem atque unitatem firmam et perpetuam omni tempore duraturam vobiscum domno G. de Montecateno Dei gratia vicecomiti bearnensi et cum omnibus vestris consanguineis valitoribus et amicis scilicet W. de Cervaria R. de Montecateno W. R. Senescalcus GG. de Cervillon et Giralt filio suo R. de Cervaria R. Alaman W. de Claromonte et promittimus et convenimus vobis omnibus et singulis supradictis bona fide sicut melius dici potest vel intelligi ad utilitatem vestram valere et juvare vos consilio et auxilio contra omnes homines sublimes medios et infimos qui vellent vos raubare vel forciare vel violenciam vobis facere vel auferre vobis vestra vel diminuere juravestra salvo in omnibus jure domini regis et domine regine. Ut autem hec omnia firmius et cum majori securitate serventur et compleantur in perpetuum nos G. de Montecatano Dei gratia vicecomes bearnensis W. de Cervaria. R. de Montecatano W. R. Senescalcus Guillermus de Cervillon et Girald filio suo R. de Cervaria R. Alaman W. de Claromonte per nos et omnes amicos nostros promittimus et convenimus vobis predictis juratis et probis hominibus et toto concilio et universitati Cesaraugustecivitatis et Oscencis civitatis similiter et Jaccensis ville universis et singulis predicta omnia et singula attendere et complere bona fide et sine omni fraude et dolo sicut superius sunt expressa facientes vobis hominium ore et manibus prestando etiam vobis super crucem et IIII evangelia de his omnibus et singulis juramentum: addicientes quod si aliquis nostrorum contra supradicta vel singula venire presumpserit sit perjurus et proditor ad forum Aragonie et bauzator secundum consuetudinem Catalonie: ita ut non posit se in curia vel extra curiam cum armis vel sine armis defendere vel salvare. Similiter ut hec omnia firmius et cum majore securitate serventur et compleantur nos jurati et probi homines Cesaraugustevidelicet: B. de Tarba W. Bovi G. Oblit Felippus de Calzada Bartholomeus Tharin Calbet de A. Johani Martinus Guillermi P. de Tarba juvenis D. Iter P. Enamorado Matheo Davignon J. de LuchB. Alfoscea Julianus Cantarer P. Dovina P. Sanz de Martel Aymerich Isarn Vitale de A. Guillermi W. de Montaltet R. Aychen per nos et per totum concilium et universitatem Cesarauguste: et nos jurati et probi homines Osce scilicet: P. Bonanat Adam de BarbastrePortoles Çabater J. de Sesa P. Barbin Andreas de Grimon J. de MonçonS. Dalajes P. Tizon P. Lavata P. de Bardaxin W. de NablancaD. Adimar R. Gili Ug Martin D. Ferrer B. Boncavall B. Marches P. Sora W. Richard per nos et per totum concilium et universisatemOsce: et nos jurati et probi homines de Jaccavidelicet: J. de Montvalera Belengarius Deça Gozbert de Fenes W. de Campfranch Constantinus Borrell R. de Labaxa J. de Exo B. de Seres S. Aster Andreas de Morlans Auztorgus de Orellaco Adam Bolser G. de Seta J. Pelayo P. Arnalt W. Lepat S. Petrillon A. de Oloron A. de Sazera P. de Fontanas per nos et per totum concilium et universitatem Jaccensis ville promittimus vobis domino G. de Montecatano Dei gratia vicecomiti bearnensi W. de Cervaria R. de Montecatano W. R, Senescalcus G. de Cervillon et Giraltfilio suo R. de Cervaria R. Alaman W. de Claromonte universis et singulis predicta omnia et singula atendere et complere bona fide et sine omni fraude et dolo sicut superius sunt expresa facientes vobis hominium ore et manibus prestando etiam vobis super crucem et quatuor evangelia de his omnibus et singulis juramentum: addicentes quod si aliquis nostrorum contra supradicta vel singula venire presumpserit sit perjurus et proditor ad forum Aragonie et bauzator secundum consuetudinem Catalonieita ut non possit se in curia vel extra curiam cum armis vel sine armis defendere vel salvare.
Quod est actum apud Jaccamsub era MCCLX IIII idus novembris.


XIII, perg 308, Jaime I, 13 noviembre 1226


XIII.

Perg. N° 308. Jai.I. 13 nov. 1226. (era MaCCaLXaIIII idus novembris)

In Dei nomine. Notum sit presentibus et futuris quod nos dominus S. Dei gratia episcopus Cesaraugustesalvo nostro ordine dominus F. eadem infans Aragone et dominus
P. Ferrandi et dominus P. Cornelius et dompnus Ato Oreliaet dompne Sancie Petri sororem dicti P. Cornelii facimus amiciciam et societatem atque unitatem firmam
el perpetuam omni tempore duraturam vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto consilio et universitate Cesaraugustecivitatis et vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto consilio et universitate Oscensis civitatis et vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto consilio et universitate Jaccensis ville et promittimus et convenimus vobis omnibus singulis supraditlis bona fide sicut melius potest dici vel intelligi ad utilitatem vestram valere et juvare vos consilio et auxilio contra omnes homines sublimes medios et infimos qui vellent vos raubare vel forciare vel violenciam vobis facere vel auferre vobis
vestra vel pectas petere vel exacciones aliquas facere vel diminuere foros vestros vel bonas consuetudines vel jura vestra salvo in omnibus jure domini regis et domine regine.Simililer nos jurati et probi homines et totum consilium et universitas Jaccensis ville facimus amiciciam et societatem atque unitatem firmam et perpetuam omni tempore
duraturam vobiscum dompno S. Dei gratia episcopo Cesarauguste et vobis dompno F. eadem infans Aragone et dompno P. Ferrandi et domnus P. Cornelius et dompnus Ato Orelia et dompne Sancie Petrisororem P. Cornelii. Et promitimus et convenimus vobis omnibus singulis supradictis bona fide sicut melius potest dici vel intelligi ad utilitatem vestram valere et juvare vos consilio et auxilio contra omnes homines sublimes medios et infimos qui vellent vos raubare vel forciare vel violenciam vobis facere vel auferre vobis vestra vel disminuere forosvestros vel bonas consuetudines vel jura vestra salvo in omnibus jure domini regis et domine regine. Ut autem hec omnia firmius et cum majori securitate serventur et compleantur nos S. Dei gratia episcopus Cesarauguste et salvo nostro ordine et nos dompno F. eadem infans Aragone et dompno P. Ferrandi et dompnus P. Cornelius et dompnus Ato Orelia et domine Sancie Perez per nos et omnes amicos nostros promitimus et convenimus vobis predictis juratis el probis hominibus et consilio atque universitate Cesarauguste civitatis et Oscecivitatis et Jaccensis ville universis et singulis predicta omnia et singula attendere et complere bona fide et sine omni fraude et dolo sicut superius sunt expressa facientes vobis hominium ore et manibus prestando etiam vobis super crucem et quatuor evangelia de his omnibus et singulis juramentum: addicientes quod si aliquis nostrorum contra supradicta vel singula venire presumpserit sit perjurus et proditor ad forum Aragonie ita ut non possit se in curia vel extra curiam cum armis vel sine armis defendere vel salvare. Similiter ut hec omnia firmius et cum majori securitate serventur et compleantur nos jurati et probi homines Cesarauguste videlicet: B. de Tarba et Guillem Bovi Guillem de Oblit Felipus de Calçada Bartholomeus Tarin Calbet de A. Johanni Martinus Guillermi P. de Tarba juvenis D. de Iter P. Enamorado Matheu de Avignon Joahan de Luch Bernardus Alfocea Julianus Cantarer P. Doviana P. Sanz de Marcel Aymerich de Isarn Vitale de A. Guillermi Guillem de Mont-Altet R. Aychen per nos et per totum consilium et universitatem Cesarauguste: et nos jurati et probi homines Osce scilicet: P. Bonanat Adam de Barbastre Portoles Çapatero J. de Sessa P. Barbin Andreas de Grimon J. de Monçon S. Dalages D. Tizon P. Lavada P. de Bardaxin Guillem Danablancha D. Adimar R. Gili Uc Martin D. Ferrer B. Boncaval B. Marches P. Sora Guillermus Richart per nos et per totum consilium et universitatem Osce et nos jurati et probi homines de Jacca scilicet: J. de Mont-Valera B. Deça Gauzbertus
de Fenes G. de CampfranchConstantinus Borrel R. Baxa J. Dexo B. de Seres S. Aster Andreo de Morles Auztorch de Orllach Adam Bolser G. de Seta Johan Pelayo P. Arnalt
G. Lepat S. Petrillon A. de Oloron A. de Sazera P. de Fontanas per nos et per totum consilium et universitatem jaccensis ville promittimus vobis domino S. Dei gratia episcopo Cesarauguste et vobis dompno F. eadem infans Aragone et dompno Petro Ferrandi et dompno P. Cornelii et Ato Orelia et dompne Sancie Pedrezuniversis et
singulis predicta omnia et singula attendere et complere bona fide sine omni fraude et dolo sicut superius sunt expressa facientes vobis hominium ore et manibus prestando etiam vobis super crucem et IIII evangelia de his omnibus et singulis juramentum addicientes quod si aliquis nostrorum contra supradicta vel singula venire presumpserit sit perjurus et proditorad forum Aragonie ita ut non possit se in curia vel extra curiam cum armis vel sine armis defendere vel salvare. Actum est hoc apud Jaccam sub era MaCCaLXaIIII idus novembris.


xiv-perg-310-jaime-i-13-noviembre-1226