LIII, perg 2253, Jaime I, 20 noviembre 1275

LIII.
Perg. N° 2253. Jai.I. 20 nov. 1275.

Hoc est translatum fideliter translatatum a quodam instrumento sigillato sigilli domini Jacobifelicis recordacionis regis Aragonis cujus tenor talis est. Noverint universi quod
nos Jacobus Dei gracia rex Aragonis Majorice et Valencie comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani convenimus et promittimus vobis karissimofilio nostro infanti Petro quod antequam vos recedatis ad partes Ispanie ad quas vos in Dei servicium et adjutorium regis Castelle transmitimus faciemus jurare et homagiumfacere a comitibus vicecomitibus baronibusmilitibus civibus et populo regnorumnostrorum et comitatus ac totius terre in quibus nobis succedere debetis ratione donacionis a nobis inde vobis facte cum cartis nostris Alfonso filio vestro majori quod post obitum nostrum et vestrum ipsum habeant pro regeet domino et ei obediant et attendant. Datum Ilerde XII kalendas decembris anno Domini MCCLXX quinto. - Sig+num JacobiDei gracia regis Aragonum Majoricarum et Valencie comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani. - Testes sunt R. de Montecatteno Berengarius de Cardona R. de MontecathenoGilabertus de Crudiliis Artaldus de Luna. - Sig+num Bartholomei de Porta qui mandato Domini regis hoc scripsit et clausit loco die et anno prefixis. - Sig+num Bartholomei de Villafranca gerentis vices Romey de Marimundo vicarii Barchinone et Vallensis qui huic translato sumpto fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui viciato ex parte domini regis et dicti vicarii et auctoritate qua nos fungimur auctoritatem impendimus et decretum appositum per manum mei Bernardi de Aversone notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie vicarii ejusdem civitatis in cujus manu et posse dictus gerens vices vicarii hanc firmam fecit idus junii anno Domini millessimo ducentessimo nonagessimo tercio presentibus testibus Bernardo de Cumbis et Jacobo Cardona scriptoribus: et ideo ego predictus notarius hoc meum sign+num hic apposui. - Ego Peratonus Aquilonis notarius pubicus de Tarrega hoc transcribi jussi et meum sig+num feci die et anno supra proxime scriptis.


liv-reg-39-fol-164-12-febrero-1276