Bulas Pont. Legajo n.11. 1 abril 1297.
Bonifacius episcopus servus servorum Dei carissimo in Christo filio Jacobo regi Aragonie illustri salutem et apostolicam benediccionem. Cedit nobis ad gaudium multaque cor nostrum exultatione reficitur cum circa illa te perpendimus fore sollicitum et attentum per que reddaris Altissimo placidus et hominibus gratiosus. Cum itaque sicut ex regia relatione didicimus tu in aliqua civitate vel loco insigni terre tue quem ad hoc magis aptum cognoveris intendas litterarum studium instituere generale: nos attendentes uberes fructus qui ex hujusmodi studio in provectione multorum in eo studentium poterunt provenire et per hoc laudabile tuum in hac parte propositum prosequi condignis favoribus intendentes regiis supplicationibus inclinati volumus et presentium tenore decernimus ut postquam prefatum studium in hujusmodi civitate vel loco fuerit institutum universitas doctorum et scolarium eidem studio insistentium illis privilegiis indulgentiis libertalibus et inmunitatibus gaudeant que Tholose litterarum studio immorantibus a sede apostolica hactenus sunt concessa. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionisinfringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Data Romeapud Sanctum Petrum kalendas aprilis pontificatus nostri anno tertio.

Ver Jaime II de Aragón en la enciclopedia aragonesa (Jacobo regi Aragonie)