X, perg 1, apéndice, Jaime I, 10 setiembre 1215


X.
Perg. N° 1 del apén. De Jai.I. 10 setiembre 1215. (quarto idus septembris sub era millessima CCL tertia).

Sit notum cunctis quod nos Sanccius Dei gratia comes Provincie et regni Aragonum et Cathalonie procuratorpromittimus et bona fide convenimus vobis dilectis nostris
Guillelmo de Cervaria et Petro Aunes quos nunc pro demandanda morte domini Petri inclite recordationis regis Aragonum et pro aliis multis negotiis regni expediendis
apud Romammittimus ad concilium generale quod omnes expensas et missiones quascumque in itinere isto tam eundo quam redeundo et stando apud Romam feceritis et
omnia alia quecumque in promovendo negotia domini regis Aragonum mortuo videlicet et vivo domino papa et cardinalibus et aliis in curia et extra curiam pariter cum concilio dompni J. episcopi Sancte Marie dederitis pro hujusmodi negotio expensaveritis ullo modo nos persolvemus vobis vel cuicumque scripto vel verbo vos mandaveritis sine omni dubio et sine aliqua diminutione in pace. Et de hoc toto complendo et attendendo vos et vestros omnes sub Dei fide et legalitate nostra recipimus sicut melius et plenius dici et intelligi petest ad vestrum et vestrorum salvamentum comodum et utilitatem. Verumtamen de expensis et missionibus superius expressis credamini vos et sitis crediti verbo simplici vestro et sine placito et demanda. Datum Osce quarto idus septembris sub era millessima CCL tertia. - Testibus et presentibus G. episcopo oscensi G. episcopo tirasonensi Vitali archidiacono Tirasone Eximino Cornelii Pelegrino de Aunes Roderico de Lizana Blasco Maça Bernardo de Claretocomendatore de Montesono et aliis multis. - Sig+num Berengarii de Parietibus qui mandato domini comitis hoc scribi fecit loco die et era prefixis.