XLVI, perg 1974, Jaime I, 7 mayo 1269

XLVI. 
Perg.n.1974.Jai.I.7 mayo 1269.

Sit omnibus notum quod Ego Raymundus de Siscar miles solempni stipulatione et sub homagio et juramentoa me inferius prestitis promitto vobis illustri domino Jacobo Dei gratia regi Aragonum Majoricarum et Valentie comiti Barchinone et Urgelli et domino Montispesulani quod ad partes ultramarinascum vos illuc transfretabitis quod sequar vos in propria persona cum tertio militum parati cum equis et armis ac aliis apparamentis meis et dictorum militum ac ero apud Barchinonam prima die proximi venturi mensis augusti paratus recolligere me in maricum dictis militibus equis et armis ac apparamentis meis et meorum militum et cum in dictis partibus vos fueritis ubicumque sequar et juvabo vos contra omnes personas et a vestro servitio non recedam nec inde absque vestra voluntate et licencia redibo. Vos vero domine rexpredicte debetis michi et militibus meis predictis ac familie nostre et equis ac apparamentis nostris omnibus dare passagiumfranchum et victualia a die qua intravimusBarchinonam post primam diem augusti qua ibi esse debemus ut superius continetur et etiam in mari postquam recolecti fuerimus quam etiam in terra in partibus ultramariset facere emendam equorum quos amitemus secundum quod hec aliis qui nobiscum transiffretabunt facere et complere debetis. Et pro predictis complendis dono vobis domino regi fidejussorem et completorem pro toto Guillelmum de Alcala dominum de Xearchmilitem qui mecum et sine me teneatur vobis complere predicta a me vobis promissa ut superius continetur: quam fidejussionem predictam ego Guillermus de Alcala predictus facio et concedo libenter vobis dicto domino regi ut superius continetur: pro quibus omnibus predictis tam ego Raymundus de Siscar quam ego fidejussor predicti obligamus vobis dicto domino regi omnia bona nostra mobilia et inmobilia specialiter et generaliter ubique habita et habenda. Et ad majorem etiam istorum omnium firmitatemego Raymundus de Siscar predictus facio Berengario Bardinanomine vestri homagium ore et manibus secundum usaticumBarchinone comendatum tactisque a me sanctis IIII evangeliis et cru+ce Domini juro me predicta omnia et singula attendere et complere ut superius continentur et in aliquo non contravenire aliqua ratione sic me Deus adjuvet et hec sancta Dei evangelia et crux Domini coram me posita et tacta. Insuper etiam ego Raymundus de Siscar predictus confiteor in veritate me habuisse et recepisse numerando a vobis dicto domino regeratione predicti transitus et apparamenti mei et dictorum militum quos mecum ducere debeo quatuor mille solidos jaccenses de quibus vestri bene paccatus sum mee voluntati renuncians exceptioni non numerate peccunie et exceptioni in factum et doli. Quod est actum nonas madii anno incarnationis Christi MCCLXIX. - Sig+num Raymundi de Siscar (1). - Sig+num Guillelmi de Alcala predictorum qui hoc concedimus et firmamus firmarique rogamus. - Sig+num Petri Ferrandiz de Pina. - Sig+num Eximini de Caspmilitum testium. - Sig+num Berengueroni Bardina qui hoc scripsit sub jussione Berengarii Bardina notarii publici illerdensis.- Sig+num mei Berengarii Bardina notarii publici illerdensis qui hec scribi feci.

(1) Igual juramento y homenaje prestaron en el mismo mes de mayo de 1269 Guillelmo de Puigalt.- Arnaldo de Vilamajor.- Guillermo de Alcalá.- Arnaldo de Artesa.- Garcia Martin.- Beltra de Perexenz. - Arnaldo de Soler.- Arnaldo de Solans.- Pedro de Portareig.- Bernardo de Montalt.- Elias Esteve. - Pericon de Queralt. - Poncio de Foix.- Bernardo de Foix.- Arnaldo Ferrer.- Bernardo del Forn.- Raimundo Zatorre.- Pedro de Granisanch.- Pedro Dez-Plans.- Pedro Balbi.- Jaime de Cervera. - Guillermo Zacort. - Beltran Zacort. - Bartolomé de Togores.- Raimundo de Ferradela é Iñigo de Vallobar, todos caballeros y personas distinguidas.

xlvii-perg-1975-jaime-i-10-mayo-1269