XXI, perg 1338, Jaime I, 8 noviembre 1253


XXI.
Perg. n. 1338. Jai I. 8 nov. 1253.

Sit omnibus notum quod ego Guillelmus Tomasius comorans in Barchinonabono animo et libera voluntate dono et offero domino Deo et beate Marie domui milicie templi de Barchinona corpus meum et animam meam pro confratre in manu et posse vestri fratris Poncii de Hulugia comendatoris de Palacio (1): et eligo sepulturam meam in ciminterio dicte domus milicie templi ubicumque sim promitens dicte domui et vobis ac successoribus vestris proeea daré in unoquoque anno mediam liberam cere omnibus diebus vite mee in festo sancte Marie augusti ob remedio anime mee et parentum meorum et ad obitum meum viginti solidos Barchinone.Promitto etiam vobis quod non mutabo voluntatem meam in vita vel in morte et si ali-quod abitum religionis accipere voluero accipiam vestrum et non alium. Item promitto vobis quod servem et custodiam bene omnia bona dicte domus sicut aliquis de confratribusvestris pro posse meo: et hec omnia promitto attendere et complere jurando hec per Deum et hec sancta IIII evangelia manibus meis corporaliter tacta. Ad hec ego frater Poncius de Hulugia comendator predictus et ceteri fratres predicte domus recipimus te Guillelmum Tomas per confratrem dicte domus et etiam damus tibi partem et societatem in omnibus bonis spiritualibus qui fiunt et fient
in domo templi ubique citra mare scilicet et ultra et promittimus etiam te et bona tua manutenere et deffendere secundum bonam consuetudinem templi. Actum est hoc VI nonas novembris anno Domini M°CC° quinquagessimo tercio. - Sig+num Guillelmi Tomasii qui hoc laudo et firmo. - Sig+num fratris Poncii de Hulugia comendatoris qui hec laudo et firmo. - Testes sunt frater G. capellanus domus Barchinone et frater Berengarius. - Sig+num Petri Carbonelli notarii Barchinone qui hoc scribi fecit die et anno prefixis.

(1) Según este documento, es una equivocación que el nombre de Palao, que se da comunmente a este edificio de Barcelona, proviene de haber residido en él los reyes después de la estincion de los Templarios, pues ya se le daba este nombre algunos siglos antes: Domus Palacii.