XLVI, perg 1974, Jaime I, 7 mayo 1269

XLVI. 
Perg.n.1974.Jai.I.7 mayo 1269.

Sit omnibus notum quod Ego Raymundus de Siscar miles solempni stipulatione et sub homagio et juramentoa me inferius prestitis promitto vobis illustri domino Jacobo Dei gratia regi Aragonum Majoricarum et Valentie comiti Barchinone et Urgelli et domino Montispesulani quod ad partes ultramarinascum vos illuc transfretabitis quod sequar vos in propria persona cum tertio militum parati cum equis et armis ac aliis apparamentis meis et dictorum militum ac ero apud Barchinonam prima die proximi venturi mensis augusti paratus recolligere me in maricum dictis militibus equis et armis ac apparamentis meis et meorum militum et cum in dictis partibus vos fueritis ubicumque sequar et juvabo vos contra omnes personas et a vestro servitio non recedam nec inde absque vestra voluntate et licencia redibo. Vos vero domine rexpredicte debetis michi et militibus meis predictis ac familie nostre et equis ac apparamentis nostris omnibus dare passagiumfranchum et victualia a die qua intravimusBarchinonam post primam diem augusti qua ibi esse debemus ut superius continetur et etiam in mari postquam recolecti fuerimus quam etiam in terra in partibus ultramariset facere emendam equorum quos amitemus secundum quod hec aliis qui nobiscum transiffretabunt facere et complere debetis. Et pro predictis complendis dono vobis domino regi fidejussorem et completorem pro toto Guillelmum de Alcala dominum de Xearchmilitem qui mecum et sine me teneatur vobis complere predicta a me vobis promissa ut superius continetur: quam fidejussionem predictam ego Guillermus de Alcala predictus facio et concedo libenter vobis dicto domino regi ut superius continetur: pro quibus omnibus predictis tam ego Raymundus de Siscar quam ego fidejussor predicti obligamus vobis dicto domino regi omnia bona nostra mobilia et inmobilia specialiter et generaliter ubique habita et habenda. Et ad majorem etiam istorum omnium firmitatemego Raymundus de Siscar predictus facio Berengario Bardinanomine vestri homagium ore et manibus secundum usaticumBarchinone comendatum tactisque a me sanctis IIII evangeliis et cru+ce Domini juro me predicta omnia et singula attendere et complere ut superius continentur et in aliquo non contravenire aliqua ratione sic me Deus adjuvet et hec sancta Dei evangelia et crux Domini coram me posita et tacta. Insuper etiam ego Raymundus de Siscar predictus confiteor in veritate me habuisse et recepisse numerando a vobis dicto domino regeratione predicti transitus et apparamenti mei et dictorum militum quos mecum ducere debeo quatuor mille solidos jaccenses de quibus vestri bene paccatus sum mee voluntati renuncians exceptioni non numerate peccunie et exceptioni in factum et doli. Quod est actum nonas madii anno incarnationis Christi MCCLXIX. - Sig+num Raymundi de Siscar (1). - Sig+num Guillelmi de Alcala predictorum qui hoc concedimus et firmamus firmarique rogamus. - Sig+num Petri Ferrandiz de Pina. - Sig+num Eximini de Caspmilitum testium. - Sig+num Berengueroni Bardina qui hoc scripsit sub jussione Berengarii Bardina notarii publici illerdensis.- Sig+num mei Berengarii Bardina notarii publici illerdensis qui hec scribi feci.

(1) Igual juramento y homenaje prestaron en el mismo mes de mayo de 1269 Guillelmo de Puigalt.- Arnaldo de Vilamajor.- Guillermo de Alcalá.- Arnaldo de Artesa.- Garcia Martin.- Beltra de Perexenz. - Arnaldo de Soler.- Arnaldo de Solans.- Pedro de Portareig.- Bernardo de Montalt.- Elias Esteve. - Pericon de Queralt. - Poncio de Foix.- Bernardo de Foix.- Arnaldo Ferrer.- Bernardo del Forn.- Raimundo Zatorre.- Pedro de Granisanch.- Pedro Dez-Plans.- Pedro Balbi.- Jaime de Cervera. - Guillermo Zacort. - Beltran Zacort. - Bartolomé de Togores.- Raimundo de Ferradela é Iñigo de Vallobar, todos caballeros y personas distinguidas.

xlvii-perg-1975-jaime-i-10-mayo-1269

XLV, perg 1955, Jaime I, 9 noviembre 1268

XLV. 
Perg. N° 1955. Jai.I. 9 nov. 1268.

Hoc est translatum fideliter factum sexto idus julii anno Domini MCCC sexto sumptum a quodam instrumento domini Jacobi Dei gracia quondamregis Aragonum sigillo cereo ejusdem domini regisin philo sirico pendenti sigillato cujus tenor sequitur in hunc modum. Noverint universi quod nos JacobusDei gracia rex Aragonum Majoricarum et Valenciecomes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulaniper nos et nostros damus et concedimus vobis aliame judeorumIlerde et aliorum locorum ad comune vestrum spectancium et vestris in perpetuum quod non teneamini respondere alicui vel aliquibus personis in aliquibus peticionibus quas vobis moveant super aliquibus que asserant in libris vestris ebraiciscontra fidem nostram contineri nisi ea fuerint desonrries nostri domini Jhesu-Christi vel beate Virginis Matris ejus vel sanctorum eorundem et quod de hoc simus nos vel nostri et non alii congnitores auditis prius partium racionibus: que cognicio determinetur per nos vel nostros ubicumque fuerimus et non alibi. Preterea damus et concedimus vobis et vetrisimperpetuum quod possitis emere a christianis et eis vendere omnia quecumque victualia et alia prout actenus facere consuevistis libere et sinc alicujus impedimento et quod carnes que judayce in juderiis vestris interficiuntur vendantur in locis hucusque consuetis et non alibi. Damus etiam et concedimus vobis et vestris perpetuo quod ill ivestrum qui oficio de coiraterie uti voluerint possint hoc facere libere et absque aliquo impedimento. Preterea damus et concedimus vobis et vestris imperpetuum quod habeatis et possideatis sinagogas vestras quas hodie habetis et possidetis prout melius et plenius ipsas actenus habuistis et possedistis et quod ipsas etiam sinagogas decenter aptare possitis cum hoc fuerit ipsis necessarium. Item damus et concedimus vobis et vestris perpetuo quod ciminteria vestra sint in locis quibus modo sunt et non mutentur aliqua ratione nisi de vestra fuerit voluntate. Item damus et concedimus vobis et vestris perpetuo quod pro usurisvestrorum debitorum seu lucro possitis accipere et accipiatis quatuor denarios pro libra in mense et expleta vendere et emere cum christianis prout jam vobis concessimus cum cartis nostris ut in eisdem continetur confirmantes vobis omnia debita que vobis debentur dummodo ad rationem predictam sive lucrum fuerint mutata. Item per nos et nostros damus et concedimus vobis et vestris in perpetuum quod non teneamini ire ad abscultandam predicacionem alicujus fratris ordinis predicatorum minorum vel alicujus alterius extra vestras juderiasnec ad hoc per aliquem compelli valeatis: et hoc vobis concedimus quia in predicationibus que vobis fiebant extra juderiasvestras fiebant vobis pluries per christianos vituperium et dedecus. Et si predicti fratres vel alii intus sinagogasvestras voluerint predicare non veniant ad ipsas sinagogasad ipsam predicationem faciendam cum multitudine populi set tantum cum decem probis hominibus christianis et non cum pluribus. Concedimus etiam vobis et vestris perpetuo quod super aliquibus non possit vobis fieri aliqua innovatio nisi prius per nos vel nostros judicati fueritis super ipsis rationibus primitus auditis. Predicta autem omnia et singula vobis et vestris concedimus perpetuo ut dictum est non obstantibus aliquibus cartis per nos in contrarium concessis: mandantes bajulis justiciis curiis paciariis et aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod predicta omnia et singula firma habeant et observent et faciant observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliqua ratione. Datum Ilerde V idus novembris anno Domini MCCLX octavo. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragone Majorice et Valentie comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani .... G. de Angularia. G. de Podio. R. de Montechateno. G. R. de Montechateno .... Bartholomei de Porta qui de mandato domini regis hec scripsit loco die et anno prefixis .... publicus ilerdensis notarius hic me pro teste subscribo .... notarius publicus ilerdensis hic me pro teste subscribo .... illerdensis hoc translatum scripsi et clausi et hoc sig+num meum feci.


XLIV, reg 8, fol 69, 30 junio 1265

XLIV. 
Reg.8.fol.69.30 jun. 1265.

Nos don Jayme por la gracia de Dios etc. Guiamos et aseguramos a vos F. Sanchez et a don B. G. Dentenza et a don Ferriz de Liçana et a todos vuestros bienes e a vuestros vassallos e valedores et a todos vuestros homnes et a todos lures benes et a dona Toda Destada et a sos bienes por nos e por todos nuestros vassallos e valedores a buena fe e sin mal enganno troque seamos tornados de la frontera de Murcia et de Granada assi que nos ni nuestros vassallos ni nuestros valedores no fagamos mal a vos ni a vuestros vassallos e valedores ni a vuestros homnes et lurs bienes ni a dona Toda Destada et a sus bienes tro que seamos tornados de la frontera segunt que desuso es dito. Datum in Montesono II kalendas julii anno Domini millesimo CCXL quinto.


xlv-perg-1955-jaime-i-9-noviembre-1268.html

XLIII, reg 13, fol 265, 14 abril 1265

XLIII. 
Reg. n. 13.fol. 265. 14 abril 1265.

Noverint universi quod cum nos Jacobus etcetera fecerimus venire apud BarchinonamBonastrugum de Porta magistrum judeum de Gerundaratione acusacionis quam prior fratrum predicatorumBarchinone frater R. de Pennaforti et frater A. de Segarra et frater Paulus ejusdem ordinis de ipso nobis fecerant qui asserebant quod in Domini nostri vituperium et tocius fidei catholice dixerat quedam verba et etiam de eisdem librumfecerat de quo transcriptum dederat episcopo Gerunde: idem Bonastrugus in nostri presentia constitutus presentibus venerabili episcopo Barchinone Berengario A. de Angulariamagistro Berengario de Turri archidiacono Barchinone magistro B. de Olerda sacrista Barchinone B. Vitale Ferrer de Minorisa et Berengario de Vico jurisperitis et pluribus aliis sic respondit quod predicta verba dixerat in disputacione que fuit inter ipsum et fratrem Paulum predictum et in nostro palacio Barchinone in principio cujus disputationis fuit a nobis sibi data licencia dicendi omnia quecumque vellet in ipsa disputacione: quare ratione licentie a nobis et fratre R. de Pennaforti predicto sibi data in dicta disputacione de predictis non tenebatur in aliquo maxime cum predictum librum quem tradidit dicto episcopo Gerundescripsisset ad preces ipsius: super quibus nos Jacobus Dei gratia rex predictus nostrum habuimus consilium cum episcopo Barchinone et aliis supradictis qualiter in facto dicti judeiprocedere deberemus: habito tamen consilio cum eisdem cum nobis certum sit dictam licenciam a nobis et fratre R. de Pennafortisibi tunc temporis fore datam volebamus ipsum judeum per sententiam exulare de terra nostra per duos annoset facere comburi libros qui scripti erant de verbis supradictis: quam quidem sententiam dicti fratres predicatores admitere nullomodo voluerunt. Quapropter nos Jacobus Dei gratia rex predictus concedimus tibi dicto Bonastrugo de Porta magistro judeo quod de premissis vel aliquo premissorum in posse alicujus persone non ..... nearis tempore aliquo respondere nisi tantum in posse nostro et presentia. Datum BarchinoneII idus aprilis anno Domini MCCLX quinto.


XLII, reg 13, fol 175, 20 mayo 1264

XLII.
Reg. n.13. Fol. 175. 20 mayo 1264.

Damus et concedimus vobis fideli nostro Raimundo de Conchis burgensiMontispessulani missatgeriam Alexandrie ita quod vos sitis nuncius noster dicti viatici et non aliquis alius et possitis ducere vobiscum navem et naves quas volueritis in viatico seu missatgeria supradicta et nullus de terra nostra mercator vel alius sit ausus ire versus Alexandriam cum aliquo ligno vel nave nec cum aliquibus mercaturis nec navem vel lignum causa eundi in Alexandria carricare sine vestri licentia et voluntate quousque vestra navis sit carricata ex toto et vos recesseritis de Barchinona pro faciendo viatico antedicto: dantes et concedentes vobis licentiam et plenum posse quod possitis in partibus Alexandrie constituere consulempro nobis qui locum nostrum in alfondicum nostrum ibi teneat et qui audiat et determinet omnes causas que inter homines terre et jurisdiccionis nostre quorumlibet locorum vertentur et ponat penasciviles et criminales super ipsos prout eidem melius visum fuerit expedire et eas habeat et accipiat auctoritate nostra ab illis qui in ipsam penam inciderint et qui omnia jura nostra colligat et recipiat loco nostri. Statuentes et volentes quod vos auctoritate nostra in dicta terra statuere possitis quod omnes homines terre et jurisdiccionis nostre ad dictas partes euntes donent vobis ratione juris unum bisancium et quartam de centumbisanciis de omnibus que secum ad dictas partes portabunt de quibus inpendant loco nostro illi consuli quem vos ibidem duxeritis statuendum: dantes insuper vobis licentiam et plenum posse imponendi penam et penas super homines nostros qui in navevestra ibunt et super illos qui in partibus Alexandrie fuerint dum vos in dicta missatgeria fueritis postquam de Barchinonarecesseritis eundo in dicto viatico stando et redeundo prout vobis visum fuerit et ipsos compellere et ipsi coram vobis teneantur venire et respondere et prestito sacramento et juvare vos ac consilium prestare et obedire etiam vobis personaliter sicut nobis: et si quis contravenerit possitis eum capere in persona et eundem inde punire mediante justicia prout vobis videbitur faciendum. Datum apud Calatayubum XIII kalendas junii anno Domini millessimo ducentessimo sexagessimo quarto.


XLI, reg 13, fol 156, 26 marzo 1264

XLI.
Reg.n.13. Fol. 156. 26 mar. 1264.

Noverint universi quod cum nos JacobusDei gratia et cetera mandaverimus vobis universis etsingulisjudeis dominio et districtu nostro comorantibus quod omnes blasfemias domini nostri Jesuchristi et Beate Mariematris ejus que in vestris libris ut nobis dictum est continentur dampnaretis et levaretis de ipsis librisex quo ipsas inveniretis per vos ipsos vel vobis significate essent vel ostense per fratrem Paulum Cristianum ordinis fratrum predicatorum viva voce vel literis infra spacium trium mensium et quod alias ille qui istius mandati et statuti nostri culpa inventus esset ex vigore mei puniretur penam mille morabetinorum et libripredictas blasfemias continentes absque cujuslibet excusacione et remedio publice comburerentur: modo vero quia aliqui ex vobis ut intelleximus dubitantes super dicta pena mille morabetinorum ne per vos
ipsos de dictis libris levare aliquid haberetis recognoscimus ac etiam declaramus quod non teneamini aliquid de ipsis libris levare nec dampnarenec penam predictam incurratis donec per fratrem Paulumvel per alium sint vobis ostensa capitula dictarum blasfemiarumsic quod cum vobis ostensa fuerint si ea excusare potestis non fore blasfemias nostri domini Jesucristi et Beate Mariematris ejus ad cognicionem judicum super hoc assignatorum a nobis videlicet venerabilium episcopi Barchinone fratris Raimunde Pennaforti fratris A. de Segarra fratris R. Martini et fratris P. de Genua non teneamini dampnare aliquid vel levare de eisdem set cum per dictum fratrem Paulumvel
per alium vobis ostensa fuerint et postea spacium habueritis unius mensis respondendi: et facta responsione per vos infra dictum mensem nisi dictus frater Paulus vel alius qui predicta vobis ostendet ipsam vobis impediret condempnati fueritis per omnes dictos judices ipsa de dictis libris infra dictos tres menseslevare absque remedio teneamini et quod juretis viginti vel triginta de majoribus et discretioribus vestrum in qualibet aliamasive comunitate super lege Moysi in animabus vestris et aliorum judeorum de predicta comunitate quod predictas blasfemias radetis et de cetero non reponetis. Quod qui contra fecerit penam predictam dictorum mille morabetinorum se noverit sine remedio incursurum. Datum Exee VI kalendas aprilis anno Domini MCCLX quarto.


XL, perg 1760, Jaime I, 1263

XL. 
Perg.n° 1760. Jai.I. 2 nov. 1263.

In Christi nomine. Noverint universi quod cum contentio fuisset inter illustrem dominum Jacobum Dei gratia regem Aragonum Majoricarum et Valentie comitem Barchinone et Urgelli et dominum Montispesulani et nobilem Petrum de Montechateno senescalium ejusdem domini regis quod dictus Petrus de Montechateno conquerebatur ab eodem domino rege quod idem dominus rex faciebat ei injuriamde facto majordomie et super hoc dictus dominus rex et dictus Petrus de Montechateno misserunt predictam causam in posse domini Eximini Petri de Arenoso et Thomasii de Sancto Clemente et Guillelmi de Sala et Arnaldi de Boschoquod quidquid ipsi arbitri cognoscerent quod dominus rexdeberet facere in predicto facto majordomie quod dictus dominus rex et dictus Petrus de Montechateno starent in cognitionem eorundem arbitrorum. Primum
capitulum est quod dictus Petrus de Montechateno petit quod dictus dominus rexdebet sibi exibere portionem viginti animalibus. Cui petitioni respondent arbitri supradicti
judicando quod dictus Petrus de Montechateno non debet accipere iiec ullo tempore recepit rationem nisi sexdecim animalibus tali modo quod dum ipse sit in curia debet
accipere rationem duodecimanimalibus et quatuor animalibus tenentisuum locum. Secundum capitulum est quod dictus Petrus de Montechateno postulat quod quando prelium firmatur in posse dicti domini regis quod dictus Petrus de Montechateno debet accipere pignora et debet campum preparari et quod debet habere quinquaginta morabetinos et equum et arma et garnimenta ab illo qui erit devictus et etiam quod debet habere tertium ex tertio de tanto quantum habeat dictus dominus rex de predictis pignoribus. Cui questioni respondent arbitri supradicti quod omne prelium quod firmetur in posse domini regis quod debent venire pignora in posse predicti Petri de Montechateno vel tenentis locum suum: et si prelium fit quod dictus Petrus de Montechateno debet fieri campumet respicere et debet habere tot morbetinos quos consueverunt dare Barchinone ratione campi et etiam debet habere equum et arma et garnimenta ab illo qui erit evictus et nichil debet habere tertium tertii quod petit de predictis pignoribus. Tertium capitulum est quod Petrus de Montechateno predictus petit quod tota pecuniaque veniret in exania domino regi de aliena patria quod dictus Petrus de Montechateno vel ille qui est pro eo constitutus debet habere aliquam quantitatem suficientem. Cui petitioni dicti
arbitri dicunt quod dictus Petrus de Montechateno ratione majordomie nec illi qui tenent suum locumnichil de predicta peccunia debent habere. Quartum capitulum est quod prenarratus Petrus de Montechateno postulat quod omnes officiales de domo domini regis debent ingredi et esse per manum suam. Cui questioni dicunt arbitri quod predicti officiales non debent intrare nec esse per manum suam nec per ipsum immo predicti officiales debent ibi esse ex precepto domini regis et dictus dominus rex debet mittere et transmutare illos quos sibi placuerit: tamen dicti officiales debent numerare et scribere illud quod expendiderint per dominum regem in sua domo in presentia et coram majoredomo et quod predictus majoredomus debet respicere de hoc quod ipsi emunt quod faciant bene et fideliter. Quintum capitulum est quod antedictus Petrus de Montechateno petit quod de omnibus cenis quas dominus rexaccipit in Catalonia quod suus majordomus debet facere pactum et debet habere certam quantitatem. Cui petitioni dicunt arbitri supradicti quod de omni cena quas pledeg ratione denariorumdebet habere majordomus viginti solidos ad minus vel secundum quod quantitas erit cene: et si voluerint tenere dominumregem sine pactu aliquo et compositione circa quod velint dare panem et vinum et carnes et civatam et hoc quod necesse erit aliquid de cena ista non debet habere majordomus ratione majordomie nisi ipsi propter planam voluntatem ei voluerint exhibere et etiam quod dictus Petrus de Montechateno nec ille qui tenet suum locum non potest nec debet facere compositionem de facto predictarum cenarum sine voluntate domini regis. Sextum capitulum est quod dictus Petrus de Montechateno petit quod de omni hospicio quod dictus dominus rex imparet vel imparare faciat in aliquo loco Catalonie quod majordomus debet tenere imparatum pro eo. Cui questioni dicunt predicti arbitri quod dictus Petrus de Montechateno nec ille qui tenet locum suum non debet tenere nec imparare nisi dominus rex sibi acomodaret. Septimum capitulum est quod dictus Petrus de Montechateno petit quod de omni castro quod dominus rex accipiat debet habere unum ex melioribus hospiciis de villa vel aliquem de melioribushominibus qui sint in villa ad suam partem. Cui petitioni dicunt predicti arbitri quod de omni castro quod dominus rex accipiat non debet habere domum vel aliquem hominem nisi dominus rex devinceret prelium campale vel acciperet civitatem propter vim et tunc debet habere unum de melioribus hominibus qui sint ad suam partem. Octavum capitulum est quod dictus Petrus de Montechateno petit quod si dominus rexest in consilio et sit de tribus antequam ille qui tenet locum suum debet esse in eodem consilio. Cui petitioni respondent dicti arbitri quod ipse Petrus de Montechateno nec ille qui tenet locum suum non debent esse in consilionisi dominus rex eos in eodem consilio postularet. Nonum capitulum est quod dictus Petrus de Montechateno petit quod omnia vasa argentea et mappas de repostodomini regis et omnia preparamenta coquine et azembla debent esse sua per omnia festa in quibus recipere consuevit in anno et quod accepit injuriam idem Petrus usque modo quia illam compositionem quam dominus rex dicit quod acciperet quingentos solidos per quodlibet festum non concedit quod coacte accepit dictos quingentos solidos usque modo ideo quod non poterat habere aliquid ab eodem domino rege. Cui petitioni dicunt arbitri supradicti quod dictus Petrus de Montechateno nec majordomus per eum non debent habere nec recipere predicta vasa argentea nec mappas nec preparamenta coquine nec azemblam sed tantummodo quingentos solidos per tria festa que sunt constituta in anno per quodlibet festum quingentos solidos maxime cum dominus rex ita dare consuevit et dictus Petrus de Montechateno et suus majordomus ita querere et petere consueverunt. Unde nos arbitri supradicti non propter jus set ratione compositionis dicimus arbitrando quod dominus rex det dicto Petro de Montechateno vel suo majoridomo per triafesta que sunt assignata in anno quingentos solidos in quolibet festo. Item dicimus ratione compositionis quod de isto prelio quod fuit factum primum inter Poncium de Peraltaet Bernardum de Malo Leone quod Eximinus Petri de Pinahabeat propter suum laborem et propter expensas quas fecit in campo et aliarum rerum medietatem et aliam medietatem habeat dictus Petrus de Montechateno. Et etiam dicimus quod majordomus habeat ceramet piper sicut erat consuetum et dictus Petrus de Montechateno quod mitat museum in coquina et quod si propter eum est respiciat pezas carnium et coquinam. Nos vero dominus Jacobus Dei gratia rex Aragonum Majoricarum et Valentie comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani et Petrus de Montechateno predictus per nos et omnes successores nostros acceptantes libenter presens arbitrium sive sententiamarbitralem omnia predicta et singula concedimus et laudamus aprobamus et confirmamus in omnibus et per omnia promittentes ea omnia atendere et complere et in aliquo non violare. Quod est actum quarto nonas novembris anno Incarnationis Christi millesimo CCLX tertio. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum Majorice et Valentie comitis Barchinone et Urgelli et Domini Montispessulani. - Sig+num Petri de Montechateno. - Sig+num Eximini Petri de Arenoso. - Sig+num Tomasii de Sancto Clemente. - Sig+num Guillelmi de Sala. - Sig+num Arnaldi de Boscho predictorum qui hec concedimus et firmamus firmarique rogamus. - Sig+num domini G. Dei gratia Ilerdensis episcopi. - Sig+num Berengarii de Bedorzrectoris ecclesie de Azco. - Sig+num Petri de Turrifreytaclerici ejusdem domini episcopi testium. - Sig+num Berengeroni Bardina notarii publici ilerdensis qui auctoritate curie et patiariorum ilerdensium hoc scripsit a memoria scripta in memorialibus Berengarii Bardinaquondam publici notarii ilerdensis qui Berengarius Bardina morte preventus hoc in mundum seu in publicam formam redigere non valuit.

Nota: patiariorum ilerdensium : pahers de Leyda, Lleida, paheres de Lérida, Ilerda, Ilerde.

xli-reg-13-fol-156-26-marzo-1264